Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4364-4431:


4364. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

prędito, parabolę nostrę placuerint, satis me ab omni aliorum iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur. Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera


4365. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit. Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego , inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister


4366. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum culpam libertate exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum prophetae praedixerant. Eius itaque futurum aduentum quotidianis sacrificiis cerimoniisque significabant. Sed postquam uenit et, quaecunque de illo in Scripturis praedicta fuerant, impleuit, ipsum esse negarunt, persecuti sunt, occiderunt. Occisus reuixit et in caelum abiit, solutum mundum ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi regnum euertit et adhuc


4367. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi regnum euertit et adhuc incredulos perpetua seruitute damnauit. Quorum tamen tanta mentis obduratio perseuerat, ut omnia extrema pati malint quam ipsum confitendo salutem consequi sempiternam. Et quoniam non Christum sed Antichristum praestolantur, cum ipso simul peribunt. DE HERETICO FIDEM SIMVLANTE, VT FALLAT Parabola IV Lupus, ut ouium gregi insidiaretur, ouinam pellem indutus pecudem se esse simulabat. Fraudis insciae


4368. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Dum ergo parum sibi cauerent, rapiebantur. Pastor uero, cui ouilis sui multa cura erat, cum pecudum numerum indies deficere miraretur sollicitusque inquireret, deprehendit lupi dolos. Iacebat ille humi prouolutus et pelle tectus aliena, sed caudam sub ea condere non ualens, quis esset, apparuit. Mox pastoris fuste percussus, dimissa pelle quam induerat, ululando effugit nec postea est ausus misellas lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus timebat, quanto fortiorem in uulnere sibi inflicto


4369. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a periculo tutus, simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente Domino: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum cognoscetis eos.


4370. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sumus, ipsius auxilio subleuati, superatis mundi huius turbinibus, portum intrabimus salutis. Si peccauimus, aduocatum habemus (ut Ioannes inquit) apud Patrem Iesum Christum iustum; et ipse est propiciatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. Si periculum aliquod imminet, ab ipso liberari speremus, qui ait: Quoniam in me sperauit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. In omni postremo necessitate nostra opem ab eo sperando dicamus: Tu, Domine, spes mea


4371. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in caelis est. Cum ergo incomparabiliter plus boni in hoc existat, ut simus filii Dei, quam mali in quauis hominum iniuria, diligamus inimicos. Nunquam illi tantum obesse nobis possunt, dum oderint, quantum prosunt, si diligantur. Pungunt quidem eorum iniuriae, sed repensum pro iniuria beneficium odorem aeternae remunerationis fragrat. Filii enim erimus Dei Patris, si inimicos dilexerimus. Inimicum autem diligere est ita ei nos commodare, ut non tam sui corporis rationem quam animae habeamus. Videndum est enim, ne cui liberiorem


4372. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

indulgentia. Sic ergo amemus inimicum, ut corrigatur. Et si hoc efficere non possumus, saltem ne deterius peccet. DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam.


4373. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uult istaec parabola? Quam rem tam felici anno comparabimus? Talis est profecto bonorum inter se hominum pax, talis mutuae concordiae tranquillitas, quam non turbat contentio, non inquietat lis, non diuellit inuidia, non dissipat ira, non fallit malignae mentis callida simulatio, sed iungit consensus, ligat beneficium, mulcet comitas, sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque


4374. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

comitas, sustentat simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere cures. Audi Prophetam dicentem: Pax multa diligentibus Legem Tuam, et non est illis scandalum. Hanc pacem si habueris, nihil triste senties, Apostolo testante, qui ait: Scimus,


4375. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eriperet peccati. Effuso interim sanguine necem sustinuit, ut nos uiuificaret. Resurgens a mortuis caelum ascendit. Inde, ut se sequamur, clamat dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos ; non pane terreno neque cibo corruptibili, sed pabulo immortalitatis epulisque beatitudinis aeternae. Ea uocantis uox aliis tam dulcis est, ut, dum ipsum adire contendunt, itineris asperitatem ne sentire quidem uidentur spe tam immensi boni, quod a Domino accepturi sunt, sustentati. Alii autem


4376. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uoluptate. Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti fuerint, tunc demum perspicuum fit eos solos fuisse sapientes, qui mundo stulti uidebantur, et ediuerso illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud


4377. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab eis desyderaretur, quod caro concupisceret. Reliquo uero uitae tempore omni prorsus uoluptate exutos nunquam conquiescere sinebat, semper infestans, semper ab eis poenas exigens, magis quam dici queat atroces. Alter econtrario per diem unum suos multum uexabat, sed deinceps per omnes reliquos bona cuncta illis ad uotum suppeditabat. Quis adeo imprudentis ingenii est, ut nesciat, cui regum istorum seruire magis expediat? Duo reges Deus et demon sunt. Regnat hic super peccatores, ille dominatur justis. Malus demon eos, qui


4378. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perquisiuit, quis bonus gubernator, qui nautae praestantissimi haberentur. Cunque omnia didicisset--- uide hominis insaniam!--- nihil horum egit, quae proposuerat. Atque eodem ocio, quo talia tractabat, inutiliter consenuit. Neque peculium suum, ut promittere solebat, auxit, sed imminuit. Tales profecto et illi sunt, qui iuxta Euangelium relinquere omnia et Christo seruire saepe decernunt, nunquam incipiunt. Quicquid sibi in religione seruandum sit, ante ediscunt, et cum se ad eam rem satis expedierint, semper restat aliquid,


4379. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illo hortante, qui solus potest omnia, iugum eius subire cunctaris, quid procrastinas? Nulla tanti est libertas, quanti seruitus Christi. In qua una certissima spes est felicitatis aeternae. Tu igitur, qui iam in limine uitae perfectioris pedem posuisti, uide, ne referas, sed audacter ingredere! Nemo Deo seruiuit, et deceptus est, nemo mundo, et non conquestus est. DE ILLO QVI DE MONASTERIO REDIT AD SECVLVM Parabola XIII Quidam in plebe minus quam satis diues peregre proficiscens


4380. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

neminem, qui se ad seculum redisse non aliquando doleret. DE IMPARI MERITO PARIS BONITATIS MONACHI ET SECVLARIS Parabola XIV Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore in praedio colendo occupati erant parique amore obsequebantur patri, sed tamen impari frugum prouentu abundabant, cum multo plus colligeret, qui patris imperio


4381. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore in praedio colendo occupati erant parique amore obsequebantur patri, sed tamen impari frugum prouentu abundabant, cum multo plus colligeret, qui patris imperio subiectus fatigabatur quam qui suo se exercebat arbitrio. Hujusce rei quae causa esset, cum seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte


4382. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

patris seruum fecisset quam qui libertate adhuc uteretur, licet et ipse de patre bene meritus esset; matrem autem omnium esse tellurem, quae omnes aleret. Haec parabola hoc modo explananda mihi uidetur. Omnes quidem nos per fidei adoptionem Dei et ecclesiae filii sumus. Sed si ab ea quaesierimus, cur monachi et secularis, cum aeque in excolendis uirtutibus desudarint, non aequalia merita sint, nonne respondebit plus ei se debere, qui Deo patri obtulit in sacrificio cum uirtutibus libertatem, quam qui solas donauit uirtutes? Esto uterque seruet


4383. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Esto uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si


4384. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod mundus dicere possit esse suum. Qui uult post me uenire, inquit, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Ille semetipsum abnegat, qui nullum sui ius sibi relinquit, sed se totum perpetuo alterius dedicat uoluntati. DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus


4385. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutumque armis muniti nullum in se uitio locum relinquunt. Qui prostrati resurgunt, hi sunt quos peccati poenitet, et post lapsum cautiores facti malarum cupidinum laqueos diabolique insidias uitant iustitiaeque conseruandae studio intenti uitam feliciter finiunt. Sed qui uicti sunt, concupiscentiis frena permittunt et per uoluptatum abrupta praecipites in foueam perditionis corruunt. Malunt seruire diabolo quam eius insectationi repugnare, qui neminem uincit nisi uinci uolentem. Ex his qui, cum multo tempore constanter ac strenue


4386. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nostro blandiens uoluptas est. Hac illecti uisco septem capitalium peccatorum comprehendimur: alius uana superbit elatione, alius feruet iracundia, alius pecuniae cupiditate trahitur, alius fornicatione sordescit, alius torquetur inuidia, alius uentri, alius ocio indulget. Sed qui longa assuetudine in aliquo horum uitio immersus contabuit, uix unquam erigitur. In eo itaque perseuerans maligni aucupis huius manu premitur atque interimitur. Qui uero non usque adeo peruicaci mente obduruit, criminis conscientia identidem remordetur et


4387. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant, oderint, rixentur, crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, occidant, mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse


4388. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aduersarii simus, amici nunquam. DE QVINQVE SENSVVM PVGNA Parabola XX Erat metropolis nominatissima, Irenen uocabant, in qua cum summa animorum tranquillitate degebatur. Nihil discors, nihil turbulentum aderat. Sed in uia, quae ad eam ducit, quinque diuersi generis bestiae insederant, omnes quidem magnarum uirium horrendaeque ferocitatis. Cum his certandum erat cuicunque ad pacis urbem transire collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum


4389. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus. DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo fortasse alio patre erga optimos filios queat reperiri. At ipsi omnium ingratissimi nec paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus humanitatis memores, pro bono malum, pro


4390. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab offensis cessare uellent sibique obtemperare, quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem indulsisset. Sin uero in malis perseuerarent, non iam piissimi parentis dementia usurum, sed seuerissimi iudicis functurum officio neque omnino passurum male perpetrata impune abire. Quam enim uindictam tanta non mereatur ingratitudo? Commouit plane alterum ex filiis cum mira patris benignitas tum futurae poenae, quam ille denunciabat, metus. Atque ad


4391. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus. Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes.


4392. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum


4393. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII Imperator quidam singulari pietate insignis, cum plurimos in ciuitate conspiceret, qui leges, quas ipse tulerat, minime


4394. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE POENITENTIA ET CONFESSIONE Parabola XXII Imperator quidam singulari pietate insignis, cum plurimos in ciuitate conspiceret, qui leges, quas ipse tulerat, minime obseruarent, noluit continuo ad ulciscendum scelus animum conuertere, sed interim aliam rogauit legem, ut, siquis suo ore se deliquisse fateretur, ueniam precatus impetraret, soli autem poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut


4395. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suo ore se deliquisse fateretur, ueniam precatus impetraret, soli autem poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus peccatorum dolor dolorem supplicii, qui peccantibus debebatur, submoueret sontesque ad


4396. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus. Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque


4397. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hoc sibi colligit in horrea, illas pabulum iumentis relinquit. Haud aliter agendum existimo litterarum studiosis, quoties uel gentilium uel nostrorum euoluerint libros. Quae inutilia sunt, respuant, quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent, excerpant. Non est uitium omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. Omnia probate, inquit Apostolus, quod bonum est, tenete! Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere. DE INSTANTIA


4398. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inutilia sunt, respuant, quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent, excerpant. Non est uitium omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. Omnia probate, inquit Apostolus, quod bonum est, tenete! Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere. DE INSTANTIA ORATIONIS Parabola XXV Quidam paupertate compulsus mendicare coepit. Et primo hostiatim panem petens abunde sibi alimenta comparabat. Deinde diuitum conciliabula circumiens


4399. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret. Haec parabola elemosinae fructum commendat. Qui enim miseretur pauperis (ut ait Scriptura), Domino foenerat. Date, inquit, et dabitur uobis, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et


4400. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

erat ille, de quo in Euangelio dictum est: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO Parabola XXVIII Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed quicquid fullonis cura candificasset expollissetque, hoc totum carbonum iuxta iacentium contrectatio nigram diffundens puluisculi fuliginem deturpabat. Iam nemo fulloni pannos credere, nemo inertiam eius non culpare. Cunque nullum artis suae quaestum facere coepisset,


4401. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

meminissetque ociosi esse somniando rem quaerere, industrii uigilando, atque ideo quidem alterum nihil facere lucri, alterum multum. Haec parabola satis aperte ociosorum arguit stulticiam. Quibus cum omnis labor molestus sit, mirantur, quod uitae necessariis indigeant. Sed sicut hi, nullo negocio intenti, frustra aliquid adipisci sperant, ita et illi profecto, quibus religiosae uitae fatigationes fastidio sunt, inaniter se beatitudinem consecuturos confidunt, licet iis, quae lege uetita sunt, satis abstineant. Quod si attenderent, quid seruo illi in Euangelio


4402. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non iudicabimini. Nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. Non quod et ipsi peruerso iudicabuntur iudicio- iustus est enim Dominus et rectum iudicium eius- sed quia merito damnandi sunt, qui aliis immerito detrahere non uerentur. DE VICTVS MODERATIONE Parabola XXXII Duo rustici suum quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut his ibi diuenditis pecuniam


4403. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

damnandi sunt, qui aliis immerito detrahere non uerentur. DE VICTVS MODERATIONE Parabola XXXII Duo rustici suum quisque iumentum onerauerant frumento ac uino iter habentes urbem uersus, ut his ibi diuenditis pecuniam secum referrent. Sed unius iumentum plus iusto pondere pressum prae lassitudine uix incedere poterat gradatimque in uia corruendo remoratum nequiuit eo peruenire, quo dominus uolebat. Hic ergo nihil emolumenti adeptus tristis ac moerens in uia resedit. Quem etiam latrones inuadentes


4404. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quoniam saturabimini! Cauenda est igitur intemperata libido, quae cupiditatibus seruit, ipsumque corporis nostri iumentum ieiunii castigatione domandum, ne rectae recalcitret rationi, sed pareat uel inuitum. DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA Parabola XXXIII Est mons quidam asper sane et arduus adituque difficilis. Caeterum in summo patet planities omnis generis fructibus exhuberans aquisque irriguis amoenissima et in


4405. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

boni spe illecti magno labore per inuias rupes callesque arctos et senticosos nituntur ad cacumen peruenire. Et ut uoti compotes efficiantur, nec die nec noctu conquiescunt. Monti huic subiacent effusi campi amplissimaque arua, et ea quidem arboribus, herbis floribusque consita, sed in quibus nullus certus fructuum prouentus appareat. Nam etsi multa suis promittere cultoribus uideantur, nihil praestant. Fruges quippe fere omnes messis tempore immodicus exurit aestus, arescunt siccitate herbae, poma uentorum turbine agitata ante maturitatem ad terram decidunt atque ita


4406. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

humi legunt, holeribus, alii porcos, alii hircos pascunt, alii canes nutriunt et lepusculos uenantur, alii conscensis arboribus auium nidulos rapiunt et frequenter cum ipsis, quos manu prehenderint, corruunt. Alii auri uenas quaeritando terram effodiunt, irrito tamen labore, cum nihil inueniant. Sed hoc quoque mali patiuntur, quod diuersarum ferarum, quibus ager ille abundat, morsibus patent: hunc leones, illum lupi, alium ursi comprehensum laniant atque alios aliae bestiae carptim lacerando interimunt. Cunque hoc ita sit, caeteri perinde ac si ab omni


4407. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum iam caueri non possit. Haec parabola bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum foecundi sunt, sed quae in perniciem uertantur. Incolae carnibus uiuunt, quia pecudum more praesentibus contenti futura non consyderant. Adherens terrae holus decerpunt, dum terrenarum rerum obruti curis ad contemplanda caelestia nunquam eriguntur. Porcos pascunt, qui turpis libidinis caeno inquinantur. Hircos


4408. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ignis oppressit ardoribus. Vtrorunque finem cogitet, qui nosse cupit, qualiter sibi inter mortales uiuendum sit. DE PERSEVERANTIA BONI Parabola XXXIV Duo lini textores erant, satis uterque artis periti, sed ingenio diuersi. Alter enim opus suum ardenter accelerabat, alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat,


4409. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam citius attingunt et adepti uictoriam coronantur. DE HVMILITATE ET SVPERBIA Parabola XXXV Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum Gyganteae proceritati pene aequalium, ab ea murorum parte,


4410. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE HVMILITATE ET SVPERBIA Parabola XXXV Obsidebatur ciuitas Gygantum ab exercitu hominum Gyganteae proceritati pene aequalium, ab ea murorum parte, quae occidentem spectat. Eam uero, quae orientem respicit, oppugnabant exigui quidem corporis, sed uirium robore uiri praestantes atque inuicti. Igitur sagittarii, qui in muris erant, illos ex aduerso grandes atque sublimes deiecere sagittis. Non enim poterant errare ictus in tam ampla corpora directi. Hi ergo, quia imprimis magnae staturae erant, ad unum perierunt cadaueraque eorum coruis


4411. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uitiorum offendicula non declinant. Coruorum cibus tunc fiunt, cum demonum morsibus carpuntur in inferno. Homines uero humilitate submissi diabolicis uiribus fortiores sunt, non muros illos scandunt, in quibus aduersariorum superbiam stare uideant, ne pari cum illis uitio notentur. Sed uerae humilitatis cuniculos prudenter subeundo uictores euadunt et dominari incipiunt. Laeti deinde iam ad caelestem prouecti gloriam illum de Euangelio uersiculum decantant: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltauit humiles. His oritur sol iustitiae, illis occidit, quia Deus et


4412. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

erat, caries uitiare coepit, teredines exedere. Iam parum aberat, ut quaqua uersum corrupta opulentiam illam detegeret, quam intra se occultabat. Cum igitur cerneret seruus arculam indies deperire atque absumi, nihil id pensi habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam


4413. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos timuerimus, qui corpus tantum occidunt, sed eum potius, qui simul corpus et animam potest mittere in gehennam. Hic ille est, qui in Euangelio beatos uocat persecutionem patientes propter iustitiam et eosdem consolatur dicens: Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! Quis ergo tam insipiens rerum


4414. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iniuriae uindictae? DE INIVRIA QVAE NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis agitatus, quoties aduersus quempiam furere coepisset, stricto repente gladio corpus suum sauciabat. Talis est quilibet malignae mentis improbique ingenii uir. Quoties alium laedere


4415. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

seipsum grauius offendit; dum alterum uerbis petulantibus lacessit, plus sibi quam illi nocet; iisdem ictibus, quos in alienum corpus nequiter dirigit, suam lethaliter configit animam, et quicquid nocumenti aliis inferre decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum


4416. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

decernit, id totum ipsius incidit capiti. Neque enim, qui patitur iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam


4417. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qua nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) pro qua Christus mortuus est. Nam suam contemnit, non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit. DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat.


4418. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

solo tenus, pratenses herbas tam quae maturae erant, quam quae adhuc lactentes tenellaeque, simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino


4419. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia. Haec parabola uitae mortisque nostrae similitudinem tenet. Hodie iuuenes, cras senes sumus. Mors autem nemini parcens nullum aetatis facit discrimen,


4420. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci quam celerrime conueniant. Praeter haec, si beatos uocat apostolus eos, qui in Domino moriuntur, nonne pios bonosque lugere beatudinem illis inuidere est? Infideles autem et iniquos deflere quidem, non quod moriantur, debemus, sed quod in peccato moriantur. Scriptum est enim: Mors peccatorum pessima . DE HORA MORTIS INCERTA, VT SEMPER PARATI SIMVS Parabola XLI Imperator confecto bello, cum uictor in patriam remeasset, donatiuum militibus erogaturus


4421. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret. Terreat


4422. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: Recepisti mercedem tuam. Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non praedicator fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum praeceptum sit: Gratis accepistis, gratis date! Donum quippe Dei est in ecclesiis praedicandi scientia. Hoc dono abutitur, quisquis aliud quam salutem eorum, quos instruit, concupiscit. DE DOCTORE QVI ALITER DOCET,


4423. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

a rege in expeditionem missus magno animo certamen mire suos hortabatur tantumque prae se ferebat audaciae, ut primus cum hoste congressurus uideretur. Cum autem in aduersariorum copias repente incidisset, castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit clamore utrinque sublato acies concurrere, arma misceri et iam digladiantium cruore solum passim spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui


4424. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Qualem enim ipse corporis fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur. Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad populum declamat. Talem ergo se exibeat, quales uult reliquos esse, quos docet; nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus.


4425. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret. Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut


4426. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

breuiter explicabitur. Rex regum Christus e caelo in terram delapsus mori uoluit, ut nos a morte redimeret. Tertia die uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque


4427. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

euolutus caliginosarum nubium speciem praebet, sulphuris graueolentis odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt- multi enim illic ob delicta intrusi errant- et oculos nidore et nares foetore cruciet. At etiam nonnullos flamma subito correptos percoquit, quos tamen urendo non consumit, sed uiuos miserabiliter uexat. Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus crepitant, spiritu gemunt,


4428. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus crepitant, spiritu gemunt, totis artubus contremiscunt. Sed ne illis quidem, qui alibi sunt, quies ulla datur. Omnia quippe luridi complent serpentes, rabidi undique incursant canes, feroces irruunt belluae, sibillus, latratus, rugitus, grunnitus, gannitus uariique et horrendi diuersorum portentorum fremitus et hominum, qui mordentur dilaceranturque,


4429. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Dominus in Euangelio de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: Qui paratus est diabolo et angelis eius. Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent. Sed cum uera esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est. DE PARADISO Parabola XLIX Quoniam autem


4430. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nonne, sicuti Deo maius nihil est, ita paradisi loco nullus omnino locus excellentior, nulla gloriosior sedes, nullum felicius domicilium? Illic se uidendam praebet Sancta Trinitas, Deus unus, Pater in Filio et Filius in Patre, et cum utroque Spiritus Sanctus, non in aenygmate per speculum, sed facie ad faciem. Ad quem psalmista ait: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Etenim, quia Deus lux est, illic angelos hominesque sua illuminat claritate. Et quia uita est, omnibus illic immortalitatem incorruptionemque impartit. Et quia charitas est, omnes unum Ecclesiae corpus


4431. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum, ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.