Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4432-4450:


4432. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Commentariolum a te in Craina nuper repertum, inter uetustissimas gentis illius scripturas Delmatico idiomate compositum, tuo rogatu Latinum feci, Croatię Delmatięque regum gesta continentem. Res certe digna relatu et quam non solum nostrę uernaculę linguę gnari, sed etiam Latinę intelligant. Ex hac enim historia et boni exemplum petere poterunt quod imitentur et mali per quod sese corrigant. Atque hoc illud fuit quod et te impulit ut me ad historiam transferendam urgeres, et me ut tibi obtemperarem. Magis tamen tuus erga me amor laborem


4433. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

aduersariis repugnans inuicta permansit. Cęsariani uero cum ingenti hominum pecudumque pręda uictores in patriam sunt reuersi. At uero Seuioladus, cum talia audisset, patris necem ulturus (si fors ita ferret) cum tota expeditione, quam celerrime poterat, Bosnam proficiscitur. Sed cum aduersarios inde iam discessisse comperisset, ibidem patris loco regnare Primus rex coepit natusque est ei filius cui Silimiro nomen fuit. Ipse autem Seuioladus Bosnę, Valachię usque ad Polonię fines, et Delmatię Croatięque imperauit,


4434. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Bladino rege Rex IIII uita defuncto regni gubernacula filius suscepit Ratimirus qui, auitę humanitatis penitus expers, inimico animo in Christianos erat. Non pauca regni oppida, quę ab illis habitabantur, euertit, ipsos uero in seruitutem redegit, sed iis pręcipue infestus qui maritima Delmatię incolebant loca. Itaque quę aui patrisque benignitas coli frequentarique fecerat uasta ac desolata illius reddidit duritia plerique Christianorum latebras sibi quęsiere ad siluarum deserta montiumque solitudinem sese transferendo


4435. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Deinde alii duo unus post alterum regnarunt, omnes tamen, ut melioribus locum darent, satis celeri morte de medio sublati sunt. Cęterum quam diu uixerunt usque adeo nostrę religioni infensi erant ut nonnulli ex Christianis persecutionibus afflicti ad eorum ritus declinarent, sed quibus fides uita charior erat, omnia extrema perpeti malebant quam gentilitatis erroribus implicari. Quintus ab his in regnum uocatus, nomine Satimerus, abstinuit a fidelium Rex VIIII Satimerus infestatione atque in omnes ęquo pariter


4436. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

loca oppidaque superiorum regum impietate dirruta ac desolata instaurarent et exinde Christi nomen longe lateque diffunderetur. Videbat pręterea diuersos genere ac lingua permixtim confuseque constipari et eos suis quenque locis suisque legibus distinguere maturabat. Sed dum seniorum sapientumque uocato concilio super ea re deliberat nec quisquam, quid facto opus esset, satis compertum haberet, legatos Romam ad Stephanum pontificem et Constantinum Augustum misit; ab his rei quam facere decreuerat consilium auxiliumque petens et aliquos de


4437. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

ecclesiarum ędificia, quę prostrata iacebant, rursum sunt erecta et episcoporum consecrationibus sanctificata. Pręterea regis edicto cautum est ne quis illius ecclesię ius usurparet, ne quis clerico iniuriam faceret, ne quis aduersus ecclesiasticam libertatem ire pręsumeret, sed ut omne clericorum ius atque potestas prępositorum ecclesię arbitrio deffiniretur, lęsę maiestatis reus esset si quis contra attentare auderet; deinde (ut dictum est) regionum fines diuisi. Postquam autem cuncta secundum pristinam consuetudinem in suum redacta sunt statum,


4438. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

deditus Christianęque religionis ualde studiosus. Cumque in omnibus sese summa cum laude gessisset mortemque obiisset, filius ei Vladislauus successit in regno, qui ei duo de uiginti annos nato genitus fuerat. Hic quidem et corporis uiribus et animi audacia pręstabat, sed uita ac moribus patri auoque non satis similis habebatur. Parum enim religiose uixit nec iustitię seruiens nec legibus parens, quin immo prauis Rex 12 animi cupiditatibus deditus nihil sibi non licere existimabat quod collibuisset. Maxime illum


4439. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

exanimemque traxere; et talis quidem uitę eius finis fuit. Regnum suscepit Rex 13 Polislauus filius Polislauus. Quo regnante Attila, Pannonum rex, grandi coacto exercitu regnum eius inuasit. Erat Polislauus iuuenis adhuc uirentisque ętatis, sed manu strenuus animoque pręstans. Itaque acrius quam credi poterat cum suis Attila hosti restitit. Quoties enim legiones inter se concurrerunt, semper proelio superior euasit. Vidensque Attila nequaquam ęquo Marte se confligere posse finibus


4440. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Pannonię rex, rursum infestis armis fines eius ingressus oppidum quoddam ui cępit cumque bona diripuisset, ędes incendit, moenia dirruit et audita Gothorum cęde nihil cunctatus in regnum suum abiit. Sebeslauus uero nondum de fuga eius certior factus extemplo copias eo mouit, sed hoste quo cum congrederetur non inuento oppidum, quod solo ęquatum fuerat, instaurari iussit. Cumque quattuor et uiginti regnasset annos, duos de se liberos reliquit: alteri nomen erat Razbiuoius, alteri Bladimerus. Hi post patris obitum XV


4441. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

possedit. Cumque in suo regno uiginti, in fratris octo regnasset annos, mortem obiit. Filius eius primogenitus XVI rex Canimerus post eum diadema suscepit regnumque dudum diuisum coniunxit et pręcedentium regum potentiam suis opibus ęquauit. Sed quoniam ob quandam animi duritiem inuisus plebi erat, illa Delmatię pars quę Croatia dicitur ab eo desciuit. Quam ob rem rex in furorem uersus coacto repente exercitu Macedonię, Epiri Mysięque superioris ad eos qui defecerant debellandos est profectus. Cęterum non minor


4442. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

omnibus pariter charus. XXII rex Hic Radoslauum filium adeo dilexit ut uiuens adhuc illum pro se regnare iuberet. Radoslauus XXIII rex uero, ut tanto beneficio se non indignum probaret, mortuo patre non tantum regni eius, sed etiam uirtutum se pręstitit hęredem paternosque mores imitatus optime sese in omnibus gessit; prolem tamen sibi suisque longe degenerem sortitus est. Filium enim habuit in tantum uitiis corruptum ut Apostatam} cognomento appellarent; Seislauo autem nomen fuit. Ecclesię non


4443. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

erat. Porro Radoslauus regno exutus Lastum cum paucis quos secum habebat confugit. Vbi cum filium sibi adhuc infensum aduentare audisset, uehementer animo angi coepit, comitum magis quam suum dolens periculum; cum quibus inde raptim recedens ad mare usque sese fuga proripuit. Sed tunc etiam tergo instare hostem cernentes cum equis in mare simul irruunt et ad scopulum quendam continenti proximum natando peruenere; atque ita tandem infelix pater, ne una cum illis qui ipsum secuti fuerant perditissimi filii manu trucidaretur, uix effugit. Cumque ibi per


4444. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

uulnere ex equo in terram deturbat ruentique imminens caput abscindit, abscissum regi iam uictori offert; ea tamen pugna eis quoque qui uicere cruenta fuit, cum de ipsis etiam non pauci tunc desiderati sint. Seislauus igitur uictoria potitus cum suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox enim Vdislaui uxor, ingentis animi mulier, audita mariti cęde Pannonię regem adiit auxilium ab eo petens. Quo cuncta quę exigebantur concedente continuo


4445. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

eius reliquus fuit qui tunc in potestatem inimicorum non uenisset. Omnes enim una cum eo uenatum ierant nihil tale ueriti neque omnino quicquam suspicantes. Iussit mulier Seislauum in uincula coniici, naribus auribusque truncari et omnibus ostentui esse. Foedum sane spectaculum, sed tantis hominis flagitiis non indignum. Vesperi deinde in flumen Sauum cum uinculis deiectus pręfocatur; atque hunc exitum habuit illa in patrem impietas in Deumque contemptus. Audita filii nece Radoslauus familięque eius internitione, quod dignas factis poenas


4446. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

pietatemque coluit, mitis, clemens, munificus, modestus ac proinde optimo cuique charus magnique habitus. Cui in pace defuncto successit XXVI rex Crisimerus filius, et ipse in omnibus laudandus, naturę fortunęque bonis ęque insignis, sed pręcipue in Deum obseruantia atque cultu. Cumque unum et triginta regnasset annos, XXVII rex et ultimus in demortui locum suffectus est filius Zuonimerus, animi ornamentis ac religione nemini superiorum regum postponendus, ęqui ac legum pręcipuus


4447. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

rerum copia opulentius fuisse memorabatur. Abunde in ciuitatibus erat uestis preciosa decoraque arma et phalerati equi, exquisita supellex, auri quoque argentique uis, gemmę, margaritę et quęque alia quę mortalium animos uel ęstimatione uel pulchritudine allicere solent. Sed, ut fit, luxuria in superbiam uerti coepit, in summum usque scelus erupturam, quod ex sequenti modo patebit narratione uerumque esse constabit. Contigit enim ut ab Roma Cęsaris pontificisque legati ad Zuonimerum regem missi cum binis litteris uenirent; primas tantum regi


4448. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

sęuire; quem non aliter furibundi circumstetere quam cum rabidi uenatorum canes imbellem ceruum nacti nunc latratibus terrent, nunc dentibus laniant. Rex autem, dum adhuc spiraret, tantę perfidię immanitate commotus eos deuouisse fertur ne unquam sui generis dominum habeant, sed semper alienigenis regibus principibusue subiecti sint. Ex illo ad hanc usque diem isthęc maledictio tam certum euentum habuit ut non ab irato prolatum quod tunc dixit crediderim, sed a uate pręnunciatum, Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium


4449. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

perfidię immanitate commotus eos deuouisse fertur ne unquam sui generis dominum habeant, sed semper alienigenis regibus principibusue subiecti sint. Ex illo ad hanc usque diem isthęc maledictio tam certum euentum habuit ut non ab irato prolatum quod tunc dixit crediderim, sed a uate pręnunciatum, Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium criminis autores, si sic posteri quoque eorum essent afficiendi. Post hęc uerba Zuonimerus continuo animam exhalauit et relicto corpore ad cęleste regnum transferri meruit, cum terrenum tam


4450. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

tam diu enim cum potestate uixit. Bela autem, Pannonię rex, huius nominis primus, cum fama referente hoc quod Zuonimero acciderat didicisset, propere cum expeditorum manu uenit rerumque potitus omnes regni partes possedit: Bosnam, Croatiam, Delmatiam, Naronam. Sed Croatos, ut domino suo rebelles ac parricidas, laboribus seruituteque oppressit. Pręterea cum post hęc regnum in partes secessisset anno a natiuitate Christi MLXXIX, Bosnenses dominum suum sortiti sunt, Naronenses suum, soli Croati alienum, ne quis eos frustra olim uel


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
First 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.