Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6241-6746:


6241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

Ludouicus Tubero Dalmata abbas Gregorio Fregepani Colociensium pontifici salutem dicit Qui liberis suis testamento tutores dare deliberant, non solum inter consultandum agnatos, quibus id negocii demandent, quaerendos esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae documentum dedit, quam sanguine coniuncto, cuius animum parum perspectum habent, id oneris imponere. Non enim recte propinquo, nisi idem sit amicus, tutela committitur liberorum. Sed nec


6242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

esse censent, sed etiam, an hi ipsi amici sint, accurate despiciunt, maluntque alieno, qui fidei suae documentum dedit, quam sanguine coniuncto, cuius animum parum perspectum habent, id oneris imponere. Non enim recte propinquo, nisi idem sit amicus, tutela committitur liberorum. Sed nec remissionem tutelae Romanae leges his tribuunt, quorum fidem aut testatoris, aut praetoris iudicio exploratam esse constat. Quare cum confecissem aliquot de temporibus meis commentarios, quum quorundam ueterum scriptorum et eorum sapientiae studiosissimorum prouocatus exemplo,


6243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendę studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore


6244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur, animum intendant, nec mirentur, quod susceptum negotium atque historiae numeros parum absoluerim. Nam ne in patriam, quae et Graecis et Latinis literis ac si alia Christiani orbis ciuitas exculta est, in seculumue hoc, quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae


6245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

est, in seculumue hoc, quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae deditum, uitium meum coniciam, simplici stylo ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus. Neque enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus, quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui. Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia


6246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

ingentia in montibus robora, quae nulla uis uentorum conuellere potest, carie ipsa proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit. Post Alberti mortem Vuladislauus primus ab Hungaris in regnum inducitur;


6247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit. Post Alberti mortem Vuladislauus primus ab Hungaris in regnum inducitur; cui Ladislauus Posthumus, huic uero Matthias Coruinus succedit. Post mortem regis Alberthi, qui


6248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non insignibus imperii, sed populi consensu confirmari. Verum ne Hungaros omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus


6249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad animos militum pertractandos, ut non nunquam ei operam nullo stipendio, sed sola uictoriae spe praestiterint. Inerat cum quadam non illiberali calliditate magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut nullus ferme tam


6250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut nullus ferme tam potens in eius finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse


6251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

facienda conuertunt. Matthiae in Alba Regali magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque,


6252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur, ratio honesti habita est. Neque enim Hungari hoc Matthiae officium


6253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

ac illud esset imminentis mortis praesagium, metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto mortem quidem ętate nondum illi timendam ― quinquagesimum enim annum uix attigerat ― sed uiribus corporis crapula ac uenere iam absumptis prope instantem nequaquam distulit, sepulcro uero, ultimo sane regum honore, fraudatus decessit. Iam feretro in eam partem aedis delato, ubi testudo lapidea miro artificio impensis Matthiae ― nempe hunc locum sepulturae


6254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Choruatos, partim Sclauenos ac Rhaxianos dicunt. A Drauo Hungaricus incipit sermo, quo omnes etiam Transistrani praeter Gothos, quos Boemi Slauenos nuncupant utuntur. Atque inde conicio Slauenos et Gothos eandem esse nationem. Sed et Alemani Hungaricas incolunt urbes, quippe qui soli in omnibus Transistranis regionibus opifices ac mercatores sunt. At Hungaros seu Hunugros ab Hunnis et Vgris dictos indigenas non esse lingua


6255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Hunugros ab Hunnis et Vgris dictos indigenas non esse lingua coarguit, quippe quae cum nulla memoratarum gentium conuenit, unde illos Boëmi, Poloni, Dalmatae ac Pannonii aduenas, quibus et ipse assentior, arbitrantur esse. Sed et memoriae proditum est Hunnos, Valente Romanis imperante, ab Hyperboreis montibus duce Atthila et Belda eius fratre digressos, peruastata prius Thracia, utraque Moesia, Macedonia et toto prope Hyllirico, in


6256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

finitimis odio habentur, praesertim a Boëmis Polonisque, qui quantum terrarum inter se et Dalmatas interiacet, id totum sibi ab Hungaris per iniuriam ereptum putant. Se enim non modo a Dalmatis oriundos esse predicant, sed etiam aliquando coniunctas terras, nulla externa gente eos dirimente, habitasse, credo ducta a linguae commertio coniectura. Nam Boëmis, Polonis ac Dalmatis eandem linguam esse satis constat. Tametsi quidam eodem


6257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Polonos Gothorum esse sobolem. Neque enim credibile esse putant ullam Illyricae nationis gentem in Rhaxanorum regiones, coeli intemperie ac perpetuo damnatas frigore, unquam penetrasse, sed potius Raxanos ipsos abundante domi multitudine (et est terra illa sicut pecorum, ita et hominum admodum ferax) tristes cultu patrię sedes mitiori plaga permutasse, atque ita partim septentrionem uersus profectos


6258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

profectos Vistulaque amne transmisso usque ad Albim peruenisse, ac regna Boëmorum Polonorumque condidisse, partim ad austrum concessisse, pulsisque Dacis non solum Transistranas regiones, quas postea illis Hungari eripuerunt, sed totum etiam Illyricum occupasse, suumque nomen regioni indidisse. Magna enim Illyrici pars nunc quoque Raxia appellatur, quandoquidem ab illis nationibus, quae inter Danubium et Rhipheos montes colunt, Romanum etiam


6259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

obstat huic opinioni eo quod Rhoxani nunc imbelles admodum sunt: quondam primi bellatores extitere et cum egregiis equitum cataphractorum turmis in expeditionem proficiscebantur. Nec modo in Europa eorum opes late patuerunt, sed etiam in Asiam transgressi ultra Rha amnem multorum dierum iter arma protulerunt, ubi nunc quoque magnum amplectuntur imperium sedemque regni urbem amplissimam, quam ipsi Moschouiam uocant, ad Rha sitam habent. Flumen autem


6260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

mitiori sane positi coelo uerba lenius proferunt, retinentes adhuc quaedam Latinę linguae habitus ac morum uestigia. Sane ante Slauenorum in Illiricum ingressum non modo Dalmatae Latina lingua, qua multa nunc quoque utuntur, sed et omnes Illyrici usi sunt, deductis per totum Illyricum Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano


6261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

usi sunt, deductis per totum Illyricum Latinis coloniis. Vnde nunc quoque maritimi Dalmatae a caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque tempore Rhacusanę matronae, cum


6262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

Hi autem apud Hungaros nobiles censentur, quorum omnis uita in studiis rei militaris consistit, quique procul a cultu absunt urbano. Vrbes enim incolere opificum ac mercatorum esse putant, atque in prędiis suis uicatim habitantes, non modo ab omni tributo liberi agunt, sed etiam omnia iura in colonos suos, quae dominis fere in seruos sunt, habent. Stephani Batheris regnum ambientis grauis oratio in comitiis. At Stephanus Bather, ut erat


6263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

multis illustribus uictoriis emensi sunt, ab inferis rediret, quanta indignatione gentem suam iam degenerem auersaretur, quippe quam, ueluti indigna esset, quae suis legibus uiueret, ritu iumentorum iugum ab externo impositum submisse ferre cerneret? Sed nec finitimae gentes, belli gloria nobis haud quaquam pares, aliis quam suae linguae principibus parent. An Alemanus suae nationi non imperat, num Poloni unquam alium regem quam Polonum habuere? Nonne Boemi nostra memoria Matthiam Chugniadem, quem Italorum assentatio


6264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse uidetur lupis lupum, et ursis, ut dicitur, ursum praeesse. Quanta praeterea non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id


6265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

quisquam extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem


6266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem dicendi faciam, cui rursus ex


6267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo inuidia, antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor


6268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae


6269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero ducitur, qui non Hungariae modo regnum, Boemiaeque, additis multis Alemmaniae regionibus, sed etiam Romanum obtinuit imperium. Alberthus enim, qui itidem rex Hungarorum fuit, ex Sigismundi filia et Lodouici nepte, matrem auunculumque eius Ladislauum suscepit, quem Hungari uix natum ― ut ita dicam ― et in cunis iacentem regem dixere. Satis ergo constat neque


6270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

― ut ita dicam ― et in cunis iacentem regem dixere. Satis ergo constat neque Alberto Sigismundi genero, neque Vuladislauo Casimiri germano, neque Ladislauo Posthumo Alberthi filio, ultimis legitimis regibus uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis,


6271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui


6272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis.


6273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

habita eodem magnopere inclinabat. Sane a Maximiliano, quem primum mortuo rege Matthia e uestigio de matrimonio clam per nuntium interpellauerat, spreta, uehementer cupiebat Vuladislauum regem (a tali coniugio ob eius maxime sterilitatem abhorrentem quidem, sed tamen matrimonium, ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non mediocri laudi futura, si memor primi matrimonii in uiduitate, quae quidem matronis decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis


6274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

nec talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime ambirent, attamen, ut paulo post apparuit, exercitum ad uim inferendam, si preces parum processissent, nequiquam sane


6275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

periculo Vuladislauus retinere non posset, propterea quod ad ultimum prope discrimen Vuladislauo rege declarato regnum deductum esse uisum est, hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant. Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae


6276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse. In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam insanae quoque Hungarorum mentes et consilia inquieta, priuatisque potius quam publicis


6277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

inserui, ac si ambigerem siue astu Iani pontificis siue Batheris inconstantia Vuladislauum ab Hungaris in regem acceptum repulsumue Albertum, quippe qui, praeterquam quod ab aliis accepta transcribo, ex sacris literis didici Dei uoluntate ac decreto principatum dari, sed ne quid ex his, quę tunc fama ferebantur, consulto uidear subduxisse. Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes censent, uel optimos uiros non nisi per erumnas Deus ad summum perducit gradum, et Vuladislauum diuina


6278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

diuina uoluntate, seu hominibus incognita, seu, ut supra dixi, quo regis ignauia ferocia Hungarorum ingenia mitiora fierent, non sine rerum perturbatione et regni detrimento ad regnum Hungariae accessisse, et Albertho nullius sane fraude illud ablatum , sed potius Pestanorum comitiorum acclamatione, certissimo, ut exitus rei comprobauit, omine in regem paterni regni, in quod mox Vuladislaui maxime opera patri successit, designatum esse. Consueuit enim Deus plęraque arcanis quibusdam, ut ita dicam, notis, ac per ambages, prius


6279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

nimiumque fortunae, cui sese permisere, elati fauore, his per insolentiam praestare nituntur, quos merito colere deberent. Caeterum non defuit suspitio Petrum quum ab ipsius inimicis, tum ab his maxime, qui regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis, sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem et minime probando, nec ab eius ingenita


6280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi quibusdam rebus, quae sicut illis usui erant, ita a sacerdotibus negari haud debuerant, inde abeunt. Sunt enim sacerdotum domicilia ita antiquitus instituta, ut essent hospitalitatis ac beneficentiae officinae. Sed quum in pago sub ipsius radicibus montis, in quo monasterium situm est, pauci ex his, qui monasterium irruperant, uino onerati substitissent, monachus quidam, e Pelusiensi monasterio pulsus, qui loco pręerat, licet esset Dalmata natione, ciuisque Rhacusanus ― nam Feudarense monasterium


6281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius pontificatus Rhacusani usurpent, Turcis ciuitatem possidentibus. Sed nec Alexander Sextus, Romanus pontifex, tametsi et ipse homicidiis notus esset, hunc hominem ad pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis


6282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificatum facile admisit. Nam quum Romae accusatus esset, obiectaque parum purgare uideretur, in carcerem coniectus est, mox Maphaeis, Veronensibus ciuibus, summis uiris, qui id temporis Romae agebant, deprecantibus ac reum iuditio sisti fideiubentibus, non modo e carcere eductus est, sed etiam accusatore, seu minis ab accusatione deterrito, seu per collusionem desistente, tandem episcopus declaratus. Nec mirum: solos enim falsarios hoc corruptissimo tempore Sedes Apostolica ultimo supplicio afficit; in caeteris conniuere solet, eo quod falsi crimen, quum


6283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

cupidissimos sibi conciliaret, iudiciumque eorum patrocinio eluderet. Atque ita, quum causa non posset, fraude ac mendacio sese tutatus est. Hoc autem haud insectandi gratia retulimus, utpote quod non, ut hominem infamia mulctarem, quem ne nominarim quidem, sed rerum serie atque facinoris atrocitate coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi.


6284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur. Coruinus a Bathere fugatur; solus Prior Veranensis ei cum paucis fortiter resistit. E paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam


6285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento adegisse, uoluntarione, an coacto, non satis compertum habeo, uti filium sibi in regnum substituerent. Sed quoniam uita functi amicis fere carent, utpote penes quos neque gratiae neque maleficii locus est, iurati promissis haudquaquam stetisse creduntur, nec mea sententia ob id ullam culpam contraxere. Liberis enim, uti ego existimo, gentibus aut nasci legitimi reges, aut eligi


6286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

membranis exarati, coelatum aurum et argentum, uasa conuiualia, quibus quidem aetatis suae omnes fere reges superauit, caeteraque, quae in manus hostium uenerant, direpta non modo ab hostibus, qui ius belli auaritiae ac crudelitati praeferre solent, sed etiam, ut fere fit, quum fortuna mutatur, ab amicis, ac magna ex parte Matthiae Coruini beneficiariis, auaritia fidem uincente. Ferunt enim Coruinos non tam metu, quippe numero aduersae parti longe praestiterant, quam rapiendi cupiditate terga uertisse.


6287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

quamuis hic princeps multis animi dotibus, ut supra docuimus, fuerit illustris, non immerito tamen culpari uisus est, quod omnia ferme inani tribuens famae in alendis uarii generis opificibus, coemendis gemmis, et caetera praeciosa suppellectile comparanda non aerarium modo exhaurire, sed etiam noua atque extraordinaria tributa instituere non dubitabat. Vnde quidam Turcarum regis missus ad Matthiam orator non illepide dixisse fertur, cum forte ei honoris ac hospitalitatis gratia Matthiae toreumata ostentarentur,


6288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

exornatas esse, agros uero colonorum egestate ne rebus quidem instructos necessariis. Fugato regulo Stephanus Bather Bartholomeum Berislauum, Varanensem priorem, et Michaëlem Canasium uinctos secum ducens, cum exercitu praede honusto laetus uelut non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac potestati permisisse simulauit, quo scilicet omnibus appareret reginae


6289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

non dubitauit. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber secundus Reginae ardens, sed inane de Vladislaui coniugio desiderium. At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus


6290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat. Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem attulisse uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere


6291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more ac instituto fecisse satis constat ― nisi forte temporum uitio auaritiam


6292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

temporum uitio auaritiam religioni minime obstare Vuladislauus putauerit, mente seu sua ipsius cupiditate deprauata, seu documento a plerisque nostri seculi sacerdotibus sumpto, quos paupertatis, maximi religionis uinculi, oblitos non modo auro capi, sed etiam in omnes malas artes impelli uidemus. Vsus est autem Vuladislauus imprimis familiaritate Thomae Herdonii, qui in cardinalem adscitus fuit; cuius quidem cupiditatem Strigoniensis pontificatus cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere nequiuit.


6293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Vuladislauum Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset. Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui orationem senatus Hungari nomine ab eo apud Vuladislauum habitam, sicuti ego inquirendo accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone


6294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

odia excitet, neque sola lenitate ac mansuetudine regia apud Hungaros dignitas retineri potest. Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus


6295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo apud Hungaros contemptui eris, sed ne inter eos tuto quidem uersabere. Enimuero gens illa Scythicam adhuc redolens barbariem nondum ingenitam exuit feritatem. Atque iccirco omnia, prae uiribus ac diuitiis, caeterisque externis bonis, humana contemnit, nec prorsus quemquam uenerandum putat, cuius maiestas nocere nequit. Quin


6296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari. Compertum nobis est illam suis delinimentis te ad coniugium pellicere. Magno enim pręcio Hungarorum quoque principum fauorem mercari conatur, quo suis nuptiis adiutores apud te paret. Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti frustraque haberi, nec finem dolis ullum futurum, donec omnis illius pecunia, cuius sane uim maximam esse ferunt, absumatur. Caue igitur ne pollicitationibus eius illectus aut sterile subeas matrimonium - et cuius Matthiam quoque, plane


6297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum esset, equidem omni laude hoc tui animi propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter


6298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitę perfectius quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt. Cur igitur, Iane, me in Hungaria regnaturum deseris, remque


6299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

est, Vuladislaue, in rebus humanis tam exoptandum, modo id sit amicitiae tribuendum, quod tuae gratiae mihi praeferendum censeo. Hoc autem uerbis comprobare, quum re ipsa testatus sim, superuacaneum puto, ne praesertim officia in te mea commemorando inuisa faciam. Sed quoniam tu ipse semper pluris religionem fecisti quam caetera omnia humana, quaeso, patere me tuam imitari uirtutem, nec damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est celebris tua in Deum


6300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo


6301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris,


6302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris, maximarum esse instrumenta uirtutum. Sed uenia nostri ordinis dixerim, quotus est aetatis nostrae pontifex, qui mores suos fortunae bonis non tradiderit, qui diuitiis,


6303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

nullam de hoc fecisti mentionem, orationi tuae tantum respondebo. Equidem fateor praesulum locum non modo dignitate, sed etiam sanctitate caeteros sacerdotum ordines anteire. Nec profecto inficior immensas opes, si bene his uti uolueris, maximarum esse instrumenta uirtutum. Sed uenia nostri ordinis dixerim, quotus est aetatis nostrae pontifex, qui mores suos fortunae bonis non tradiderit, qui diuitiis, et ista mortalium non abutatur beatitudine? Est enim difficile rebus prospere fluentibus mentem hominis de statu nihil immutari.


6304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

quam in casum pugnae de uictoria incertus saepius descendere. Ad paupertatem priuatam quoque uitam deposito praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis causa est dicenda.


6305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare, atque alieno plerumque admisso poenam luere debent. Non ergo desero te, Vuladislaue, nec regiam tuam mihi quidem gratissimam fugio, sed quo reliquum uitae meae in portum aliquando delatus securior peragam, ad quietiorem stationem me confero. Quod tandem ut tua uoluntate mihi liceat exequi te uehementer rogo. Neque enim mea absentia ullum passurus es


6306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

quo reliquum uitae meae in portum aliquando delatus securior peragam, ad quietiorem stationem me confero. Quod tandem ut tua uoluntate mihi liceat exequi te uehementer rogo. Neque enim mea absentia ullum passurus es detrimentum, sed potius inuidiam, quam tibi familiaritas mea contrahere posset, ciuem Hungarum in meum amicitiae locum admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus, externi hominis dignitas esse inuisa. Igitur postea


6307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarum in meum amicitiae locum admittendo euitabis. Solet enim Hungaris quoque, quemadmodum et caeteris nationibus, externi hominis dignitas esse inuisa. Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum Varadinensi praefectum ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in


6308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur postea quam Vuladislauus Ianum in sententia obstinatum uidit, ne non solum frustra, sed et impie ab incoepto eum dehortari uideretur, promisit se Volphangum Varadinensi praefectum ecclesiae, non quidem Volphanghi merito ― uir enim fuit eo loco haud quaquam dignus ― sed ne Ianum, quem ualde diligebat, abs se tristem dimitteret. Vehementer enim Volfangum sibi in pontificatum suffici a rege Ianus contenderat. Itaque Volphango in locum Iani antistite designato, rex a Iano hoc tantum exegit, ne abs se discederet, quoad noui motus, quos a fratre


6309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro peccandum est)


6310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

euentus latentium rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor, ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum,


6311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari. Tametsi quidam uehementer mirari soleant Hungaris, genti religiosissimę, bellique gloria ualde insigni, atque undique hostibus circunuentae, regem strenuum minime contigisse, praesertim quo tempore,


6312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus circunuentae, regem strenuum minime contigisse, praesertim quo tempore, ac si unquam alias, excelsi animi rege Hungari magnopere indigerent, et qui Turcas, ferocem gentem, a finibus suis armis arceret nec sineret continuis incursionibus agros Hungarici regni deuastare. Sed harum causas rerum facilius quaerere possumus quam inuenire. Itaque ne diuinae sapientiae, quae hominum captum excedit, per temeritatem praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui,


6313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum


6314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos effici, et tandem a uera subductos religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At


6315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum selectis procerum ascendit,


6316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

rex iurauerit se iuste ac secundum leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum,


6317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ab iniuria inopi inferenda prohibeat. Alberthus Polonus in Hungariam cum exercitu aduolat. Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra


6318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

elusum, ira inflammatus iubet suos Pestanis portis obequitare, in praesidiumque Boemicum, quod oppidanis additum erat, probra ingerere, atque ad leuia certamina extra oppidum elicere. Oppugnare autem Pestum non poterat, quum nullum oppugnandae urbis apparatum secum attulisset. Sed postea quam uidit oppidanos iussu Vuladislaui ― uir enim fuit, ni stupidum dixeris, satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere, frendens ac hostiles spiritus gerens castra circiter quinquaginta millia passuum a Pesto retulit. Nam Danubium


6319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis. Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur. At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria, ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno inferret, Vuladislauum adeunt, orant,


6320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

et quos ipsemet suo merito non fecisset inimicos, eos Matthiae Coruini iniuriis, cui in regnum successerat, concitatum iri, sibique sustinendos esse, ut euenit, uerebatur. Ianus Varadinensium praesul discordes fratres conciliare nititur, sed frustra. Itaque non multis post diebus, ne quod reconciliationis tempus inexpertum prętermitteret, praefectum Transiluanum cum Iano Varadiensium praesule ― nondum enim deposuerat pręsulatum ― ad Alberthum mittit, qui eius


6321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote irato, obstrepuissem, dicendi insuper libertate, quam nunquam, ne uitae quidem periculo dissimulare potui, te Hungaris infestiorem redderem. Est enim sicut officii, ita et moris mei, quae conducere siue publice,


6322. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate


6323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia


6324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

maleficio excesseris, et fratre et Hungaris amicis uti perpetuo poteris. Quo facto maiorem procul dubio laudem humanitatis, iustitiae, ac in fratrem pietatis, quam si uictor pugnando extitisses, domum reportabis, atque non modo a fratre, ab omnibusque Hungaris summam inibis gratiam, sed etiam ab uniuerso Christiano nomine maximam feres laudem, nec demum Hungaris, qui in te iam concitantur, suas persequendi iniurias necessitatem impones. Ad haec Alemanis, qui iam instructi intentique sunt ad ulciscendas iniurias a Matthia Chugniade illatas, Turcisque,


6325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Hungarorum bona opera es usurus. Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil praeter regni Hungariae deditionem auribus admittens non modo ad pacem faciendam impelli non potuit, sed et fratri absenti, et legatis ipsis praesentibus conuiciatus est, praecipueque Transiluano praefecto perfidiam atque inconstantiam obiciens ostendit se esse et literis eius nomine scriptis e domo euocatum, et in comitiis Pestanis uniuersae nobilitatis acclamatione in regem electum.


6326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

se esse et literis eius nomine scriptis e domo euocatum, et in comitiis Pestanis uniuersae nobilitatis acclamatione in regem electum. Alberthus pacem respuens Hungariam uexat, Agrienses campos diripit, Cassouiam obsidione cingere parat, sed a Seuichouio Bohemo repellitur; ad aliorum tandem oppidorum et uillarum incendia, Blasio Magyaro duce, conuersi Poloni ab Hungaris passim funduntur. Dimissis itaque fratris oratoribus in agrum Agriensem admodum fertilem, unde commeatus suppetere commodius


6327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt. His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et Casouiensibus animos, non minus


6328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

modo refugientes, atque non a tergo solum, sed etiam a latere hostem carpentes aliquamdiu uexarunt. Tandem ex Polonis aliquot uulneratis in oppidum sedato gradu ac nulla timoris significatione abeunt. His satis prosperis eruptionibus adiciunt rem per se quidem paruam, sed quae et Casouiensibus animos, non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant,


6329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad praefectum urbis Casouiam pertraxit. Quo plane spectaculo moeror ingens Polonos incessit, et Casouiensibus Hungaricae uirtutis admiratio iniecta. Hoc Hungarorum successu Poloni haud mediocriter consternati non modo ab oppugnatione urbis, sed etiam ab obsidione omnino deterriti sunt. Itaque Alberthus desperata urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem


6330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri Alemani, ne cuiquam uestrum haec expeditio, utpote aduersum paulo ante uictores ac potentissimam gentem, temere suscepta uideatur: solet enim etiam ignaui hostis felicitas uictis esse formidolosa. Quapropter edocendos uos esse existimaui Hungaros non sua uirtute, sed, uenia patriae maiestatis dixerim, patris mei incuria Austriam occupasse. Nam quotiescunque, ut plaerique uestrum experientia ipsa nostis, gens nostra pari numero cum Hungaris conflixit, nunquam ferme inferior extitit. Quod profecto cum saepe alias, tum hoc ipso Austriano


6331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

Chugniadis auxit uires, animumque ad bellum erexit, et tandem Austriae uictorem non sine Alemanici nominis dedecore fecit. Nunc autem, quando Deo placuit superbum ac iniquum nobis hostem tollere, tempus aduenit non modo mihi patriae meae recuperandę, sed et ignominie delendae, quam uniuersae Alemaniae, maximeque Romano imperatori, Hungari duce Matthia Chugniade inflixere. Alacri igitur animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad


6332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

qui quidem assidua militiae exercitatione et ad oppugnandum, et ad deffendendum muros peritissimi habentur. Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis addita est, reliqui item gladio paruoque tormento utuntur, quod ipsi


6333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta damnatione ad publicum parricidium esset impulsus, data dicendi potestate, Si mihi, inquit, inimicorum acerbitate in patria esse licuisset, inter praecipuos, Maximiliane Caesar, propugnatores me regnum Hungariae nunc haberet. Neque enim mihi mors Matthiae regis


6334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

parricidium esset impulsus, data dicendi potestate, Si mihi, inquit, inimicorum acerbitate in patria esse licuisset, inter praecipuos, Maximiliane Caesar, propugnatores me regnum Hungariae nunc haberet. Neque enim mihi mors Matthiae regis patriam ademit caritatem, sed domo profugum patriam relinquere coegit. Ac nescio an ulli maius hosti negotium quam tibi hoc tempore, quo cum Hungaris tua repetens iustum bellum gesturus es, prebuissem, propterea quod te Hungariam aggredientem tuo quidem agmini instans a latere urgerem, et quantum uiribus possem,


6335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

penetrare. Nam mihi nec manus fortissimorum militum, quibus haud paruam Norici agri partem a Matthia rege atributam obtinui, nec gens Salensis regionis, quae reliquos Hungaros uirtute antecedit, per quam plane tibi in Hungariam transeundum est, amicitia et cognatione deesset coniuncta. Sed quoniam fides, quam erga extinctum quoque regem Matthiam Chugniädem conseruare uolui, me patria extorrem expulit, ad te, cui maximo usui sum futurus, non ut transfuga ― nulla enim fidei religione Vuladislauo regi adstrictus sum ―


6336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quoniam fides, quam erga extinctum quoque regem Matthiam Chugniädem conseruare uolui, me patria extorrem expulit, ad te, cui maximo usui sum futurus, non ut transfuga ― nulla enim fidei religione Vuladislauo regi adstrictus sum ― sed ueluti ciuis ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam


6337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum sensere, in patriam


6338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

singulari certe ignominia affectus, utpote caeteris, qui mecum sensere, in patriam restitutis. Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis


6339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

Quem equidem eadem fide, qua regem Matthiam colui, perpetuo sum culturus, longe acrior inimicus tuis hostibus futurus quam fui Alemanis, aduersus quos Matthiae auspiciis, nullo sane odio, sed belli iure militaui. Quod ubi dixit, seque non solum modo magna cum efficacia locutum cognouit, sed etiam in intimam admissum amicitiam, Maximiliano non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium, cum tota fere


6340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

copia, misit, satis credens uel solo tantorum ducum nomine Maximilianum aut a coeptis suis deterritum iri, aut saltim eius itineri moram aliquam inici posse. Ipse, Petro comiti Houario munus regium per suam absentiam obire iusso, Posonium ad concitandos Boëmos proficiscitur. Sed quia eos, quos ad custodiam regni relinquebat, ex re insolita haud mediocriter perterritos animaduerterat, utpote qui regnante Matthia Coruino hostem armatum in terra Hungaria non uiderant, quo his metum minueret, aliquidque animi ac fidutiae adderet, ne scilicet, siue metu


6341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nunc me una uobiscum odio simul et inuidia impulsi oppugnatum ueniunt, quo me ab hac administratione depulso, uobis sub iugum missis, non quidem uestro more ac legibus praesint, quemadmodum legitimi reges praeesse debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis


6342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

debent, sed ueluti mancipiis uictorum praescripto, atque arbitrio dominentur, et ex quo rex designatus sum, nihil unquam quod animos uestros iure offenderet a me commissum est, haud ambigo uos mihi beniuolos esse, atque in omni fortuna fidos fore, uel si non modo Alemanus a uobis toties uictus, sed quiuis hostium fortissimus, et qui uera uirtute uobis formidinem posset inicere, regnum hoc inuaderet. Est enim proprium Hungaricę uirtutis pro fide ac honestate quicquid aduersi uenire potest constanter tolerare, non autem ritu leuis uulgi inani strepitu terreri, uel quo interdum,


6343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur. Quare hortor atque obtestor uos, uiri Hungari, uti hanc Alemanorum nouam audaciam non modo forti animo sustineatis, sed etiam fortitudinis uestrae et illorum ignauiae memores contemnatis, gerentes eum in hunc hostem animum, qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes


6344. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam


6345. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec mea, forte similis fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete


6346. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

haud mediocrem apud Hungaros inussit notam. Coepit enim uulgo passim ferri Sclauenos Hungarorum esse proditores. Solent enim plerique ex unius hominis delicto uniuersam fere gentem, quod ualde iniquum est, accusare. Nec modo recens huius hominis facinus taxabatur, sed etiam multis annis praeterita memoria, ut fit, repetebantur. Porro quidam affirmabant Ianum quoque Pannonium, genere itidem Sclauenum, poëtam aetatis suae clarissimum, Quinqueecclesiensium antistitem, dum Polonis rebus studet, haud integra fide in regem


6347. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

uincente. Qui quidem capti, ac omnibus etiam bonis, quae apud se inuenta sunt, spoliati, tamdiu in custodia habiti sunt, donec ingenti pecunia sese redemerunt. Maximilianus Albam triumphans ingreditur; Budam quoque sibi tradi postulat, sed Hungari renuunt. Maximilianus, castris extra oppidum positis, fossaque ac uallo firmoque praesidio munitis, ne qua forte hostibus aggressionis occasio praeberetur ― neque enim ob amissam Albam Hungari uidebantur ei magnopere contemnendi, quippe quem haud latebat


6348. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

ante uictores agere, nisi Deus sibi regnum Hungariae dudum destinasset. Caduceatori principes Hungari respondent sibi haud esse integrum Budam Maximiliano tradere, quippe quam eius nomine tenerent, quem consensu publico regem optimates creassent, cui sane imperium ne dum adimere, sed ne ulla quidem ex parte minuere, uel si possent, in animo non haberent, asserentes difficillimum esse cum Boëmis, gente bellicosissima, bellum suscipere, etiam si nefas non esset regi ritu legitimo creato talem iniuriam inferre. Quin etiam bellum cum Vuladislauo


6349. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse solerter cognouit opportuna praetermissa occasione, Ostriciam repetit relicto Albae ualido praesidio, uti retenta antiqua regni


6350. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat. Id autem temporis optimatum potiores, qui per regis absentiam ius regiae potestatis habebant, Budae morabantur ita de publico soliciti statu, ut paruam admodum priuatae rei gererent curam, cum maxime uellent non modo proxima, sed etiam longe posita tueri. Itaque prior Varanensis regni perturbationem suamque cupiditatem in consilio habens, quicquid poterat uicinis adimebat ― iure, ut plerisque barbaris mos est, in uiribus posito ― quamuis ipse prior sua se armis repetere


6351. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

se armis repetere predicaret. Quo facto regi quoque Matthiae Coruino aliquantulum notae inustum est, forte detecta eius iam fato functi seu fraude, seu suspicione fraudis. Nempe sicut ingentem gloriam saepius fortunae quam uirtutis beneficio assequimur, ita interdum nullo nostro merito, sed insperato quodam euentu incidimus in infamiam. Ioannes Dalmata, sculptor illustris, regia munificentia eluditur. Erat in Hungaria, quo tempore haec gerebantur, Ioannes Dalmata, illustris sua aetate scalptor.


6352. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et


6353. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat soluenda, eo magis, quia praedium castello et colonis instructum non opifici, sed equiti conuenit, qui scilicet antiquo regum instituto militare cogitur, et regnum ab hostibus armis tutari. Quo circa maxime accusandi uidentur horum temporum quidam reguli, qui supra quam decet his, quibus minime conuenit, largos sese interdum exhibent, quum in ornandis militaribus


6354. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

iturum prouocanti, atque extemplo more gentis suae armatur, uerbisque magnificis prius iactatis ingenti alacritate sese Rhassiano opposuit, hasta pro arcu et sagittis ― nempe his usus tunc non erat ― accepta. Nam Tathari, licet sint omnes equites, non tamen hastis, sed gladio duntaxat et arcu, utpote praedatoria manus, non iusti bellatores, in expeditionibus utuntur. Raro alias tantis animis singulare certamen initum est. Itaque effuso ad spectaculum utroque exercitu, in campi medio, qui inter aduersas acies pari spatio utrinque submotas uacuus


6355. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

incursionibus quam belli metu liberatis, et ob id iussa parte exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem non uoluntate, sed neccessitate coactus ad pacem uenisset reliquum exercitum Budam secum reduxit, atque per proximos uicos hibernatum distribuit. Austriaci tractum Albensem incursionibus et rapinis uexant; Pacs oppidum et Sogoram


6356. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

lapidem instructum, metu hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum auxilium et inutile comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad terrorem duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum


6357. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

uox praeclaro facto congruens. Nam cum quidam militum conspicatus insignis formae puellam libidine exardescens haud imperaturus sibi uideretur, malum ei minatus, Non cum pudicitia , inquit, miles, sed de regno et gloria cum Hungaris bellum gerimus . Balathon, Hungariae lacus, describitur; monachi cuiusdam latrocinia et supplicium; Cinisius Austriacos cohibet; Hederius Banus feliciter contra Turcas pugnat.


6358. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare. Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat,


6359. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia, quum exploratum haberet Hungaros id fieri non permissuros, ad maiestatem regiam tuendam spectare putabat citra secordiae suae notam fama uulgari neque suam neque Hungarorum uirtutem cum magni nominis rege


6360. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

quae ad cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum animum audita celeri Albae deditione, et de improba Alberthi spe multum demptum iri. Sed ubi rex caduceatorem in urbem haud admissum intellexi, iubet partem exercitus, obiectis aduersus hostem longis Boëmicis scutis, muris succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et quid animi ad sese tutandos


6361. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum,


6362. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit, non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse existimaturum. Attamen ita se rem habere certum est: nam praeterquam, quod ex commodis sacerdotii uiginti fere millia nummum aureorum annua percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis annis repositam condebat,


6363. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

et commodis haud contemnenda, quae uulgo abbatias et praeposituras nuncupant, paucos admodum equites, quum non paruam militum copiam possent conficere, dederunt, quoniam quae ex his opulentiora erant loca, eo tempore haud fere ab legitimis administrabantur rectoribus, sed ab his, qui pecuniae duntaxat student, obtinebantur. Ad auxilia militaria etiam clerus Hungariae regi cur et unde teneatur. Haec quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad


6364. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

intra iuris sui praescriptum sese contineret, nec regno et immodicis imperiis elata modestiae obliuisceretur. Quotus enim est aetatis nostrae pontifex, qui officii sui memor, contemptis his terrae oblectamentis, coelum, ut ita dixerim, aspiciat, atque animi, non corporis utatur imperio? Sed quid loquor de pontificibus, qui fortunae obsequiis deliniti interdum cupiditatibus suis nequeunt imperare, quum plaerique infimi ordinis sacerdotes, accersita illa egestate et simulato rerum contemptu insignes, tristem


6365. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

sordidum habitum maximis uitiis praetendant, atque alienam simplicitatem ueluti occasionem sui lucri arripientes uirtutum instrumentis, quibus pessime utuntur, imponunt, aeque ac optima patrum instituta non ad uitae integritatem ac religionem conseruandam, sed ad homines in fraudem inducendos essent excogitata! Sed de his alias. Dalmatiae sacerdotes consulto praeterii, quippe qui, quum partim ob frequentes Turcarum


6366. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

arripientes uirtutum instrumentis, quibus pessime utuntur, imponunt, aeque ac optima patrum instituta non ad uitae integritatem ac religionem conseruandam, sed ad homines in fraudem inducendos essent excogitata! Sed de his alias. Dalmatiae sacerdotes consulto praeterii, quippe qui, quum partim ob frequentes Turcarum incursiones ualde pauperes sint, partim in Turcarum ditione degant, rempublicam Hungaricam armis iuuare


6367. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

leuis armaturae affuit. Solocii ducentos dedere, totidem Prinnii, Polocii cum Rhosgoniis quingentos. Paulus Cinisius cum centum galeatis equitibus leuisque armaturae ducentis uenit. Neque enim nunc Thibisuarensis prouinciae, cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae


6368. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

patriae furiosi prędonis impetum, contundite in caedem nostram ruentis feritatem. Non iam de regno aut gloria Alberthus certat, sanguinem nostrum, eo quod ei fratrem praetulimus, in ultionem haurire cupit. Ostendite illi, uiri Hungari, suffragia nostra in creando rege non coacta, sed more a maioribus nostris tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad uendicandum sibi, quod nostri iuris est, satis animi habeant. Vos quoque,


6369. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus Alberthum sibi


6370. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus indicatur - nunquam uos in Hungariam studio noui imperii aquirendi induxissem. Non enim dominandi cupidine hanc suscepi prouinciam, quum domi amplioris etiam regni spes non desit, sed ne lectus in regem Hungarorum ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam conciliabulis, ubi fratrem meum regem creatum esse aiunt, uerum in Cancri campo, ubi reges Hungarorum designari mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non


6371. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur, praesenti animo praelium inite! Nec sinite, uiri Poloni, Italae mulierculae astu iudicium Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam largitionem atque


6372. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima. Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab


6373. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet uos Hungarorum in deuictos feritas. Quam quidem saepius quum caeterę nationes ― quoniam hoc agreste hominum genus saeuitiam fortitudinem esse putat ― tum nostra gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales


6374. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, simul ne uictor hostis reditum ei in patriam intercluderet, captusque laetum Hungaris spectaculum praeberet. Itaque magna ui impetum in hostem facit: obuium quemque Boëmico petit gladio, qui quidem cum esset eximie fabrefactus, nec tereti forma, sed ex tribus concauis lateribus angulis paulo prominentibus in longum mucronem desinens, constaret, et mole conspicua Alberthi uiribus ac proceritati responderet, non parum terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam iustis formidinis causis moueri solet)


6375. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam iustis formidinis causis moueri solet) Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque mouisset loco mediam hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus ei sese opposuisset. In quem Alberthus, haud quidem congressum refugientem, cuspidem infestam, ab


6376. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed omnia, quae homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare. At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem proficiscentibus, ut si forte uictores extitissent, darent operam, ut quam mitissima uterentur uictoria, nec solum Alberthum incolumem conseruarent, sed


6377. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

― sed omnia, quae homini euenire possunt, forti atque elato animo tolerare. At quoniam Vuladislauus iusserat suis in expeditionem proficiscentibus, ut si forte uictores extitissent, darent operam, ut quam mitissima uterentur uictoria, nec solum Alberthum incolumem conseruarent, sed etiam eum nulla omnino afficerent contumelia, cum omnibus suis, queis fortuna belli pepercerat, Alberthus illęsus multo maiore Hungarorum clementiae quam uictoriae gloria his conditionibus dimissus est. Primum, ut omnibus locis ad regnum Hungariae pertinentibus praesidia


6378. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinentibus praesidia deduceret. Deinde, iureiurando affirmaret se nunquam de caetero Hungaris hostem futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque orta esset de qualibet re controuersia, non armis, sed iure ac disceptatione ea dirimeretur. Postea quam in has iurauit conditiones, confestim in Poloniam proficiscitur, omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit.


6379. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset,


6380. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo fortunis regni abutens uoluptati tantum, aut propriis commodis indulgeret, sed potius, uti nihil sibi seorsum quęrens omnia in medium ad communemque conferret utilitatem. Id enim est et regem esse, et imperium recte administrare. At forsan dicet quispiam uestrum, quum sit in rempublicam ita rex affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis,


6381. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti


6382. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in


6383. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur.


6384. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem


6385. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum


6386. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum censent: quid nam potest esse in rebus humanis tam optandum, quod uirtuti ac honestati sit anteponendum?


6387. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam


6388. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

aut inconsultae cupidini gloriae potius quam honestati seruire. Patiamur fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea quam Thomas


6389. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum Vuladislauo pax perpetua cum Maximiliano conuenit, non profecto quae Hungaros, omnium circa gentium uictores, deceret, sed quę magis fidei regis, temere obstrictae, eiusque quieti, cui usque ad reprehensionem deditus erat, consulere uideretur. Nam fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis


6390. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium


6391. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

foret, Hungaris pariter ac Boëmis contemptui esse coepit, illis quidem quod haud idoneum regem ad regni munera exequenda se sortitos putarent, his uero quia regis Matthiae largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati,


6392. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

largitionibus assueti non modo nihil dono, sed ne debitum quidem stipendium acciperent. Igitur Boëmi, causati stipendio se fraudari, hostibus prope infestiores per agros uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec


6393. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

proprium principum uirorum magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac lunariis falcibus erant armati Boemos in agro Colociensi secure agentes adoriuntur. Qui quidem ubi Hungaros cum infestis signis in se ire animaduertunt, noua re haudquaquam perculsi, utpote ueterani et uariis


6394. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

turbatus, magis ob contemptam ab Hungaris maiestatem suam (nullas enim ad se detulerant querelas) quam clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero euentu, transfert, quandoquidem Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia


6395. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium


6396. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus,


6397. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

exequendae facultas breui hunc in modum Thomae oblata est. Hungari Transiluani, quos hac quoque tempestate Scythas appellari supra demonstrauimus, omnes in Stephani erant administratione, qui quum essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo iusto seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo. Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad


6398. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

se habere non ignorarent, neque enim latebant eos suae Turcarumque iuxta uires, prius quam de bello cum Turcis ineundo ad concilium referretur, magna contentione egerunt, ut ante omnia status reipublicae ex sententia principum, quos seculares uocant, componeretur. Sed quoniam Stephanus Bother, nouorum author consiliorum, huic conuentui opportuna morte subtractus erat dolore, ut quidam arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum


6399. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

excidiumque Epidauri, et originem Rhacusanae urbis commemorauit. Quae quidem scripta, licet essent uetustissima specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen adeo multorum annorum tabe corrupta erant, ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quum res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia,


6400. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

rem quaerendo a domo tunc abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari et per se Epidauriis infesti tantae cladis reliquias, ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta, sibi uendicare nituntur. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius


6401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

munimentum, et aduersus hosteis futurum, et urbanis facilius in officio continendis. Locum Rhacusani Diuam Mariam Castellanam uocant, quanquam sunt qui existiment hanc arcem non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab illo, addita etiam Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam,


6402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

auersantem animaduertunt qui huic concioni interfuerant, fidesque dictis eius habita est, omnes ad repetendam libertatem excitantur. Sed quia animis mercatura, cui soli studebant, effoeminatis nihil fortitudinis inerat, non ausi per se tyrannum aggredi, maluerunt externa ope aduersus illum uti quam propriis armis in libertatem sese uindicare. Itaque ueluti


6403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad


6404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

regimen existimarent, uel quia arbitrarentur in ciuili dissidio rempublicam suam Venetorum potestati committendo neque de sua ipsorum libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum, non modo inprudenter, sed etiam non sine deffectionis nota accepere. Nihil enim consulto imperatore


6405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

libertate quicquam demptum iri, neque imperatori Constantinopolitano iniuriam inferri, sed potius Venetorum tutella rempublicam sibi et imperio Constantinopolitano conseruaturos, iugum ferre Venetorum, non modo inprudenter, sed etiam non sine deffectionis nota accepere. Nihil enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat (eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem


6406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

genero praesertim idem suadente, Venetorum uerbis dolum haud subesse ratus, nauim Venetam conscendit. Ibi ei uincula extemplo indita, nauesque sublatis anchoris altum petiere. Tyrannus animaduertens se non modo dominatione, sed et libertate priuatum, accusata Venetorum fraude ac generi parricidio puppi caput illisit. Itaque interiit amissi imperii magis quam Christiani officii memor. Sublato tyranno de medio, bonisque eius in publicum


6407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

incumberent quam ulli negocio libero homine digno intenti essent. Itaque accolis, feris gentibus, iniuriam per latrocinia inferentibus, nequaquam repugnare, sed precio eorum beneuolentiam conciliare, atque pecunia nauigatione quaesita finitimorum gratiam redimere; tempus quod negociationi supererat, socordia atque desidia conterere. Et quia nulli rei, quae accolarum inuidiam


6408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, hostilis capitis pecunia percussori promissa. Quod quidem certamen imprimis Turcis aditum in Dalmatiam aperuit, et Cossiciam familiam extinxit, Rhacusanamque ciuitatem non modo tributariam fecit, sed etiam in Turcaicam seruitutem pene redegit. Cumque usu uenire solet, ut qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem et ipse superetur, nec multo peius uictori quam uicto accidat. Atqui haec seruitus quamquam


6409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

consilio habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam neccessariae. Sed iam procul ab incoeptu tractus, eo unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar. Derencinus banus infeliciter pugnans simul cum nobilitate Croatica a


6410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

statim praelium ineuntium clamorem perterritis ac perturbatis, quamquam ad duodecim fere millia peditum Slauinorum in acie tunc fuerunt. Caeterum quum ex agris nuper collecti essent, feroces illi quidem erant, sed pene inermes, nec signa sequi, nec ordines seruare, nec demum in acie hosti oppositi stare assueti. Qui profecto, si in montibus praelium fuisset commissum, eminus fundis hostem confecturi fuissent. Sed quoniam, si agrestes uictores extitissent, praeda


6411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerunt. Caeterum quum ex agris nuper collecti essent, feroces illi quidem erant, sed pene inermes, nec signa sequi, nec ordines seruare, nec demum in acie hosti oppositi stare assueti. Qui profecto, si in montibus praelium fuisset commissum, eminus fundis hostem confecturi fuissent. Sed quoniam, si agrestes uictores extitissent, praeda etiam potituri essent, iccirco maior pars equitum, qui fortitudinem temeritati ac auaritiae praetendebant, magna contentione in patentem campum e montibus certamen traxere,


6412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

repugnare, in aciem copias eduxit, maxime ne, ut sunt Hungari elatioris spiritus, pugnae subterfugiendae suspitionem Choruatis praeberet. Hungari nimirum et Choruati perpetuas de uirtute controuersias inter se habent. Neque enim Dalmatae, quorum pars potior est Choruatia, ui aut armis coacti, sed cognationis iure in Hungaricam concessere ditionem. Itaque dum tuto consilio, in quo sane uera gloria consistit, temeritas ac auaritia anteferuntur, Choruaticum nomen prope extinctum est. Eximiae fidei exemplum in duobus captiuis


6413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

Eximiae fidei exemplum in duobus captiuis Turcicis; castellum quoddam ad Vrpanum amnem a tribus tantummodo uiris fortibus contra Turcas seruatum. Aliquot interiectis diebus rursus Turcae, superiore illecti fortuna, regionem illam adorti sunt, sed non eadem felicitate usi plurimos ex suis praeda nequicquam tentata amiserunt. Et quoniam quidam Turcarum hac in expeditione a Dalmatis excepti sunt, factum memorabile duorum captiuorum Hallai et Mechmetis silentio non praeteribo, qui quamuis obscuro


6414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

suos dimitti, affirmantes iureiurando se ad certam diem pecuniam allaturos. Oblatis igitur dextris, pignore fidei praecipuo, domum abeunt. Ipse ni haec uidissem, referenti fidem forsan haud quaquam haberem: Turcae ad praestitutam diem reuersi non solum debitam pecuniam non abnegarunt, sed etiam mercatori cumulate satis fecerunt. Quorum alter, quum ex parte non esset soluendo, sese mercatori, ne fidem falleret, ultro in seruitutem addixit, quoad integrum precium persolueret. Tanti fuit profecto apud barbaros illos, alioqui omnis ferme humanitatis


6415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

cerebro iacentem sui conspexere, statim fugam arripiunt. Itaque nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male


6416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

priore Varanensi et Iacobo Scytha, affuturum pollicetur. Vuilacenses ubi uident regem cum paruo exercitu muris succedere, portis apertis armati erumpunt. Rex haud suspicatus oppidanos extra muros pugnam inituros nec equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset


6417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi autem respondent sibi in animo esse regi obtemperare, sed fidem, qua essent Laurentio astricti, quo minus id fiat obstare; malle se itaque omne periculum subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam


6418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas, partim quia Romana literatura utuntur, partim quia ritu religionis cum Romanis conueniunt, Latinis hominibus adnumerant. Quam uocem tametsi puella hillari accepisset animo, nullum tamen prae pudore responsum dedit, sed extemplo ad sororem natu maiorem accurens uerba, quae hospes habuisset, defert, nec dissimulat se hospitis amore deperire. Rogat itaque sororem ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis puellae nomine ferat, indicetque eius animum in ipsum hospitem. Rhacusanus acceptis


6419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

erga fratrem hoc tempore usus fueris. Qui quidem, licet omnium consensu in regnum paternum, quia tu illud non postulasti, suffectus sit, tamen non nisi tua uoluntate et illud inire et administrare animo proposuit, eo quod post pacem tecum factam non libertatem suam modo, sed et uitam tibi debere Alberthus ingenue fatetur, nec iam quicquam concupiscit, quod profecto aut tibi, aut iuri gentium possit aduersari. Vt igitur regnum ei comprobes, non solum mater et fratres tui abs te contendunt, uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae maxime ac


6420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

― qui beneficio prouocatus remuneratione in quempiam utitur, is quidem grati solummodo hominis sibi nomen adsciscit, at qui ultro confert commoda, is demum beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam


6421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas, quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret. Sed nihil diu simulari potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis occupata, praesidiis obtinebant ― Moncastrum alterum, alterum Celias incolae uocant ―


6422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

autem in Getico agro ipsius Istri ripis impositum est. Igitur Alberthus, ut dictum est, simulans amicum se Getis esse, atque aduersus Turcas propugnatorem defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo


6423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis praesidia imponebat, per speciemque tutandae Moldouiae aeque ac regem imperiosissimum sese gerebat.


6424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus: Stephanus Carabogdanes Bazethi Otomano, regum maximo, salutem. Compulsus Polonorum terrore, qui a me nulla iniuria lacessiti, sed profunda dominandi cupidine ingentibus copiis, procurationis quidem meae, uerum imperii tui regiones adorti sunt, a tua iam defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam


6425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

a tua iam defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent,


6426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me erit, ad ultimum praestaturus sum, non me posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in


6427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam, ut quam primum sciant Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime cauebis. Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum, nec imperio suo in posterum satis tutum. Nam ut apud Dalmatas


6428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

ad se conuocat, atque ad eos ex literis refert. Nemini res contemnenda uisa. Itaque omnium consensu exercitus, qui Polonis resisteret, paratus est iussusque in citerioribus Istri ripis e regione Valachiae castra ponere, mandatumque duci ut, si ex usu esse arbitraretur, Istrum traiceret, sed manum cum hoste haud prius consereret quam fidem Getarum experiretur. Verebatur enim Turca, ne quam fraudem Valachi molirentur, eo quod arbitrabatur eos, ut fere et caeteros Christianos, malo esse in Turcas animo, et quia saepius illa gens, potius


6429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi


6430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

ferme arma in Christianos mouit, nec quenquam de his locum caepit, praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare.


6431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem nuntium Gemio ferentem. A quo quum percepisset, quo iter haberet, fingit se quoque eodem properare, atque parum cautum obtruncat. Quo facto et Gemio mora


6432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

illo, ut Turcam sibi traderet. Rhodius non paruum fortunae suae additamentum existimans in collegium cardinalium cooptari, accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui,


6433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum


6434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

uersiculi passim decantabantur:
Vendit Alexander claues, altaria, Christum:
Emerat ista prius, uendere iure potest. Vnde omnibus persuasum est ipsum pontificem, qui uerius carnificis nomen obtinere debuit, Venetis quoque non solum consciis, sed etiam internuntiis, propter simultatem, quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim


6435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

propter patentes campos admodum opportuna. At illi inopinato malo exterriti, quum alioquin armorum essent insueti ― tantummodo enim agriculturae student ― neque sese armis defendere, neque diffugere, regionibus undique obsessis ac armato hoste completis, nituntur, sed ueluti pecora in manus hostium una cum omnibus fortunis inciderunt. Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos


6436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, hoste barbaro, ac omnium immanissimo, beneficii loco saeuissimam inferente mortem, quam sane miseriarum finem, corporibus ita afflictis, praedicabant esse. Quanquam non captiuorum fortunae ea crudelitate consultum uolebant, sed saeuitiam suam eorum morte exsaciare, quos in seruitutem abducere non poterant. Caeterum Marconius, quum post quartum tandem a profectione mensem commissum sibi exercitum ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret, regique quintum quodque mancipiorum


6437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare. Turcarum origo et progressus in Asia sub Othomano primo


6438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

inter se diuisissent, partem Mysiae, addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac suos ocio delitiisque corrumpi passus est, sed quoque finitimo, Christiano maxime, cuius generis mortalibus Asia hoc quoque tempore incolitur, uiribus suis impari


6439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum nomen delere, propterea quod non modo ius Romani spreuerant pontificis, sed etiam a recto Christianae religionis ritu iam fere defecerant. Nactus itaque regnum Othomanus, non se ac suos ocio delitiisque corrumpi passus est, sed quoque finitimo, Christiano maxime, cuius generis mortalibus Asia hoc quoque tempore incolitur, uiribus suis impari hoste destinato, uicinum agrum incursare, praedas agere, hostem terrere, et in dies


6440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

est, sepultusque in uico, quem diximus ab eius nomine Othmanliam uocari. Orchano secundo eorum regi Amurathes I. Post hunc Orchanus filius regnum accepit. Qui quidem parentem non animi solum magnitudine ac uirtute, sed etiam imperio superauit. Nam ad parentis regnum totam fere Bythiniam adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio


6441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

forte oblata auertit. Per idem enim tempus Ioannes Palaeologus, Constantinopolitanus imperator, bello a Thracibus ac Bulgaris (gens Rhoxolanorum est Macedoniam incolens) uehementer premebatur, nec prorsus his resistere poterat. Itaque pessimo capto consilio et quod non modo Graeciae, sed etiam bonae parti Europae pernitiem erat allaturum, cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non


6442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi tradi. Obcaecatus erat Bulgarorum odio Graecus imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae religionis esse potest? ― sed hosti infestissimo habendam permisit. At Orchanus praeter spem nactus loca idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae


6443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt. Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et


6444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

iterato clamore in hostem inferunt. Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse quoque acerrimus bellator ― Turcis, qua impressionem faciebant, protegentibus eum Dardanis equitibus, praesenti animo occurit. Sed iam eius equum defecerant uires: nam ab ortu solis in octauam prope horam pugna protracta erat. Itaque rex cernens nouum de integro praelium ortum esse relicto fesso equo in recentiorem parua interposita mora transilit. Quo quidem facto rem omnem euertit, propterea quod illum


6445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore fessum haud difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem


6446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios peruenisset, Hungaros in se concitauit, adeoque acrem hunc hostem habuit, ut iam non pro alieno solo, sed pro suis sedibus inter Aemum et Rhodopen coactus sit cum his decertare. Eo enim usque Hungari duce Sigismundo Caesare progressi tandem, nescio quo fato, ibi a Turcis callido hoste fere uictores profligati sunt. Habuit praeterea bellum Homurathes cum Wladislauo Polono, qui post


6447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

semper induxit, et maximis cladibus saepius affecit. Quandoquidem regibus ualde deforme uidetur mercatores armorum imperitos, et qui uitae humilitate, pudendis artibus, sordido quaestus genere, caeteris opificibus pares sunt, imperium amplecti, atque regum magnitudini sese in aequo ponere. Sed non est uicta cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de quo supra meminimus,


6448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

Valachos uulgo dicunt, duce Vuladislauo Cossicio e montibus, qui Dalmatas a Moesis dirimunt, decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent. Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi permiserunt, nihil ea erruptione factum, praeter quam Turcae cautiores redditi. Vniuersam praeterea Mehmethes Minorem Asiam, cum tota fere Euxini maris ora armis domuit. Ex Europaeo Ponti latere usque ad Istri ostia,


6449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoria tunc pugnatum est, ut ab hoc praelio uterque pro uicto discesserit. Quin etiam saepius et in Asia cum uariis hostibus, et in Europa, cum Hungaris maxime, per praefectos pugnauit. Quos etsi frequentibus uexauerit incursionibus, nunquam tamen acie superare potuit, sed contra saepius eius exercitus ab his caesus est. Quod quum saepe alias, tum illa expeditione maxime accidit, qua Mehmethes in eam partem Daciae, quam Hungari Transyluaniam uocant, copias praedatum miserat. Nam ex quadraginta millibus hominum uix quinta pars exercitus domum


6450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

annis regnasset, dum aduersus Syriae et Aegypti regem proficiscitur, in confinibus Mysiae et Bythiniae, non procul ab Olimpo monte, uita excessit. Sunt tamen, qui asserant opera Bazethis filii, qui patri in regnum successit, ueneno sublatum esse, non quod id quisquam pro comperto habet, sed, ut opinor, ab odio, quo pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni


6451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

Nulla apud eos ars aut disciplina in maiore habetur precio, quam quae decertanti usui esse potest, atque iccirco sagittandi atque equitandi peritissimi sunt. Tanta his belli inest gerendi cupiditas, ut grauius fere ocium quam morbum ferant. Hostibus superatis nihil sibi arrogant, sed totum Deo acceptum referunt. Si forte, ut saepe fit, uincuntur, suae in Deum impietati aduersam adscribunt fortunam. Et quum apud eos nulli sit dedecori paupertas, neque diuitiae neque generis uetustas quempiam honestiorem reddunt.


6452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

ut cum quo semel cibum sumpsere, eum uel hostem factum atque in acie occurrentem uiolare nefas putent, existimantes etiam in quolibet dissidio ius amicitiae haud esse spernendum. Ad haec fidem plerique et ius iurandum tanti faciunt, quanti non modo fortunas omnes, sed et ipsam uitam. Fama satis constans est raro unquam Turcam inuentum esse, qui amotis etiam arbitris, atque sub nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo tanta colunt ueneratione,


6453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

comites, quacunque pergeret, libenti animo offerre, periculum suum consilio adicientes. Ad haec satrapes, Immortales , inquit, uobis gratias habeo amici, quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at


6454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

atque haud esse aequum, neque ex usu regio fore, uni duntaxat tantam splendoris materiam praeberi, quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem duces, qui aliqua polleant uirtute. Quum his uocibus, quas scilicet cuique sua cupiditas, aut alienae gloriae dolor effuderat, regem moueri Marconius intellexisset, haud mediocriter animo turbatus regem


6455. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de iniquitate aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem non modo impudenter, sed etiam scelerate, et mihi uirtutis praemia, et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non mediocris est aemulorum simul impudentia, simul iniquitas, tantopere contendere, ut mihi ea auferatur prouincia, quam ego, uti tuum nomen apud omnes


6456. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non mediocris est aemulorum simul impudentia, simul iniquitas, tantopere contendere, ut mihi ea auferatur prouincia, quam ego, uti tuum nomen apud omnes gentes illustrius facerem, non modo primus, sed etiam solus ducum tuorum aggredi ausus sum, spretis tot immensi itineris laboribus ac hosticis periculis, quae profecto, si hostis prudentior fuisset, nobis procul dubio (tantus extitit tui honestandi omnibus ardor) erant subeunda. Vix enim sexagesimo a


6457. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte institutum esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod sicut cęlestia corpora a sole, seu a coelo empyreo lumen suum mutuantur,


6458. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

gloria labores et pericula, ut uiros decet, subeundi, quandoquidem innumerae pene Christianorum regiones Turcaicis armis adhuc intactae ante oculos expositae iacent, unde sane non minus splendoris quam fructus reportari posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima.


6459. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus. Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda


6460. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum coortis subito tempestatibus adeo male habitus est, ut ex octuaginta prope millibus hominum, qui secum in expeditionem iuerant, uix tertiam partem domum reduxerit. Equorum


6461. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

nactus opes, utpote qui ne a foenore quidem sese continuerat, quum Turcis eius fortunae inuidiae simul et suspitioni esse coepissent, productis falsis testibus contemptae Machomethanae religionis (quod quidem apud Turcas capitale habetur) accusatus est, atque in carcerem coniectus. Sed, quia talem uirum occidere inconsulto rege ueritus, praetor, ad quem haec cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter


6462. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur. Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis,


6463. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem Christiano uiro longe felicior quam ipsa uita est, praesertim ei, qui ne a uera desciscat religione occumbit, sed uestrae dumtaxat aestimationis, et gloriae causa. Nam damnatione mea procul dubio perpetuam subituri estis labem, quandoquidem ne uestrae quidem religionis hominibus, quibus ipse notus sum ― sum autem multis, et


6464. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

religionis hominibus, quibus ipse notus sum ― sum autem multis, et his non postremis uiris notus ― nunquam persuaderi poterit me quicquam tale admisisse. Satis enim constat Christum, Dei sapientiam, suis non iussisse, ut alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui aut tormentis deterreri nequimus. Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito posse auerti a


6465. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

praedatum in eam partem Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, est profectus. Quod ubi Ianus Coruinus, Dalmatiae praefectus, cognouit, et ipse dimissis per regiones suae prouinciae nuntiis, ad trecentos equites celeriter contrahit, atque, ut sunt Hungari elatioris spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu obuiam hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini,


6466. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida Turcarum gente foedere iungi, nempe qui plura nefanda facinora per pacem et inducias, quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de improuiso faciant,


6467. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in regnum Neapolitanum duce Carolo Octauo aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in eius ditione essent (est autem horum maxima per uniuersum regnum multitudo) non animum, sed ducem ad defectionem deesse. Habebant autem in potestate Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro


6468. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio. Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax erat Lodouicus Sforcia Maurus cognomento, Mediolanensium tyrannus, flagitiosus homo atque ad perturbandam Italiam natus. Nam societatem etiam cum


6469. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper


6470. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus. Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam


6471. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

ita enim futurum arbitrabantur ― impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret. Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu, Rectum sane , inquit, ac salutare consilium a uobis initum est, Veneti: sed quid prosunt bene consulta, nisi ea fueris mature executus? Immo, sicut extremi ingenii est non excogitare, quae in rem sunt, ita turpissimum, modo adsit efficiendi facultas, a recte adinuentis per ignauiam desistere. Putasne, Antoni Crimane, ad te nihil agentem ultro accessuram


6472. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

receptique celeriter in interiorem nauis partem, cum ne multitudine pugnam confunderent, tum ut essent, qui sauciis ac fessis integri succederent, adeo accensis animis pugnarunt, ut quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt. Naupactus ab incolis desperantibus


6473. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens


6474. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

ut erat, fugam ac metum in extremum adductis discrimen perniciosa esse, nec ullo pacto Turcis terga danda ― hi enim, ut plaerique barbari, cedentibus ferociter instant ― conglobati sese hosti maximo impetu inferenti opponunt, atque praesenti animo pugnantes partim uiui, sed grauiter saucii in potestatem hostium uenere, partim una cum Buccario, qui quidem uiuus capi haud sustinuit, non inulti procubuere, non magis hostili uirtute quam suorum fuga ac metu superati. Fuga autem a maritimis Dalmatis coepit, qui quidem, quod fere omnes


6475. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetum populamur, omnino contempsimus, eum partim impune lacessendo, partim non sine risu spectando oneratum magis quam munitum armis. Ibi enim obuiam habuimus uim Venetorum equitum haud quidem primo aspectu spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco gloriari atque efferri Veneti possunt, quod uis tempestatum, commeatusque penuria nos uehementer afflixit, posteaquam agros eorum omni clade euastauimus, magnaque ex parte mortales in illis regionibus inuentos


6476. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

fore, quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat continentia, quique non alienam modo, sed ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut aucupio, rei aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et


6477. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

fama est, ad patrem literas: Hisabella patri Alfonso felicitatem. Existimabam, pater, simul ac cum uiro, cui me tuo solius consilio despondisti, essem coniuncta, mihi magna ex parte fortunam simul et dignitatem auctum iri, futurumque, ut non modo regis filia, sed etiam regina uocarer. Verum nunc uideo rem se longe aliter quam putaram habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum


6478. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

habere, uirum meum titulotenus regem esse, caeterum patruum eius dominari, me in durissimam redactam seruitutem. Quapropter ad tuam atque familiae nostrae spectat dignitatem, uti et genero paternum regnum, et filiae opera tua libertas restituatur. Quae quidem res non modo uiro meo, sed et tibi magno splendori atque additamento est futura: nobis enim nostra reddita libertate haud parum procul dubio ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem haud factu


6479. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

ad tuas accedet uires, quandoquidem Mediolanense imperium nulli in Italia imperio opibus cedat. Atque rem haud factu difficilem es aggressurus: nam tyrannus ab omnibus odio habetur, populoque Mediolanensi neque animus, neque uires, sed author ad sese a tyrannide liberandum deest. Per te igitur stat, pater, quin in libertatem uindicemur, et dignitas nostra magna cum gloria tua nobis restituatur. Alfonsus, rebus suis male consulens, a Carolo VIII. Galliarum rege in


6480. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio, nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi parte donari peterent, sed iniquo exactionum onere leuari postularent. Quae profecto res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere. Huius regis


6481. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

magnis itineribus per Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei tributum esset, Romam perrexit. Interea Alfonsus, ubi cognouit Gallum aduentare, suos ab se ciues esse alienatos, seque ab omnibus Italiae principibus destitutum, sero quidem, sed non omnino insalubri consilio, nisi Deus posteritati quoque eius hoc regnum, ut euenit, abrogasset, deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli unquam


6482. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At Francorum rex audita Alfonsi fuga, castra Neapolim confestim mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam nullo Ferrandini respectu habito ultro dedentibus. Ferrandinus enim quum regni nouitate, tum hoste


6483. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

bellicae fere certi, et ipsi haud inuiti cum Gallo manus conserunt, Francisco Gonzaga, duce Veneti exercitus, pro captu Italorum satis strenuo, consilium ualde improbante, et quod nullam iustam belli causam uideret, et quod suis copiis magna ex parte ex opificibus coactis parum admodum fideret. Sed quum legatis ad arma pertinaciter uocantibus resistere nequiret, aciem qua Franci transituri erant ex aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage


6484. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu


6485. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum


6486. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi


6487. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum pugnant, perinde ac foeminas spernat. Putat enim proprium uiri esse rem gladio comminus gerere, illatorum uulnerum foeditate suam


6488. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

perinde ac foeminas spernat. Putat enim proprium uiri esse rem gladio comminus gerere, illatorum uulnerum foeditate suam hostiumque uirtutem metiens, quippe non praelium, sed puerorum iocum existimat, in quo abscissis manibus pedibusque, aut tota ceruice desecta, corpora minime detruncantur. Veneti, Cephalenia frustra tentata, nauem proditam incauti amittunt. Caeterum


6489. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

iactis anchoris, coenatique nauim tentoriis de more integunt, mox quietem hostium prorsus securi capiunt. Erat in insula Graecus quidam, solitariam uitam ducens, uulgus Graeca uoce ita degentes Eremitas uocat. Hic quum non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam


6490. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

Graeca uoce ita degentes Eremitas uocat. Hic quum non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis


6491. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium caede defenderat. Exortu aurorae, Turcae, ne a Venetis triremibus, quas haud procul esse sciebant, opprimerentur, expugnatam nauim Aulonem, remulco cursum eius adiuuantes, raptim pertraxerunt. Et tumultuatum in Venetis nauibus fuerat, ut Istriae triremi irent subsidio, sed dum metu segniter cunctabundique suas moliuntur naues, putantes se non tam auxilio perditis fore quam semet in discrimen coniecturos, si hostis insequi pergeret, Turcas e manibus emisere. Hispani tandem Cephaleniam expugnant, eaque Venetis


6492. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

fore quam semet in discrimen coniecturos, si hostis insequi pergeret, Turcas e manibus emisere. Hispani tandem Cephaleniam expugnant, eaque Venetis reddita, Fridericum Neapolitanum regno eiciunt; Lesbum Gallica classis tentat quidem, sed culpa in Venetos translata paulo post relinquit. Quod ubi Venetus legatus accępit, reuersos ab infelici deformique expeditione nauium praefectos ad causam dicendam euocauit, ratus magna militiae iactura ignauiam dimitti impunitam. At praefecti, quamquam


6493. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

stabant, culpam tamen in Istros transferentes sese noxae eximere conabantur, qui procul a suis per temeritatem abiuncti in hostico, tanquam in pacato, securi sine ullis custodiis noctem aegissent; se insuper, Istris exploratum loca praemissis, praelio non interfuisse, sed re iam transacta superuenisse asseuerabant. Qui quidem quum sese parum purgasse uisi essent, acerbissima primo lacerati sunt a legato oratione, deinde cathenę his iniectae, uinctique Venetias missi ibique in carcerem coniecti, tandem post aliquos menses mulcta dicta dimissi. Etenim


6494. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

Seniores enim apud Venetos iuniorum suffragia in petendis magistratibus aucupantes iuuenibus suis ambitione corrupti uehementer indulgent, ut fere fit in omnibus rebus publicis, ubi populi studiis honores mandantur. Accedit ad hoc, quod illi desertionis rei non ciues, sed socios ab hostibus circumuentos deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non modo ad


6495. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

deseruerant, quorum plane uiliora sunt capita Venetis quam ciuium. Nam licet Veneti sociis ac plebi etiam suae hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri extra patritiorum corpus positi, siue hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos habentur, cum quibus illi imperium non communicant, nec honorem


6496. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos habentur, cum quibus illi imperium non communicant, nec honorem impertiuntur. Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur, quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur, idem sunt et senatores et mercaturae dediti. Vnde Venetis nunquam fere contingit sua uirtute, sed hostium uitio rem bello bene gerere. Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti,


6497. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

impertiuntur. Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur, quippe qui praeterquam, quod militiam haud per se exerceant, sed mercenario et externo milite utantur, idem sunt et senatores et mercaturae dediti. Vnde Venetis nunquam fere contingit sua uirtute, sed hostium uitio rem bello bene gerere. Quod quum et ipsos, qua sunt prudentia, non fugeret, puderetque irriti ad Cephaleniam incoepti, missis legatis cum muneribus ad Ferrandum, Ioannis Arragonii filium, Hispaniorum regem, suppliciter petierunt, ut eius permissu


6498. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur,


6499. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

Veneti Hungaros contra Turcas implorant, cum Vladislauo rege foedus ineunt. Veneti animaduertentes ingentem tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a


6500. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

ad Vuladislauum, cui Hungari ob segnitiem uaccae nomen indiderant, oratore Sebastiano Iustiniano, oratione quam maxime miserabili (ipsi etenim eam aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti oratoris ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium pontificem et


6501. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti oratoris ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium pontificem et Romanae Ecclesiae cardinalem, uisi sunt Veneti armis defendendi. Quod enim meritum in se Venetorum esse pro se quisque dicebat, ut pro illis aduersus


6502. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

reddant igitur prius, quae ad ius Hungarorum pertinent, deinde se auxilio ab Hungaris iuuari postulent. Quod quum Thomas pontifex, quem Veneti magnis muneribus cultum sibi conciliarant, animaduertisset, accersitum ad se Venetum legatum docet non esse cum Vuladislauo Hungarisque uerbis sed auro agendum, quippe, ut fere fit, suo ipsius animo gentis suae animum metiebatur; eius esse Vuladislauum ingenii, ut malit aurum quam gloriam, nihil non illum spe pecuniae, cuius esset auidissimus, facturum.


6503. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

ubi autem debellatum esset, paxue cum hoste aequis conditionibus composita, triginta solum millia nummum Veneti perpenderent, cum Vuladislauo foedus icit, non quidem ut bellum totis regni uiribus cum Turcis gereretur, sed potius ut umbra Hungarici auxilii Veneti tegerentur. Tanta nimirum erat et apud Turcas Hungaricae uirtutis opinio, et Venetis in ea gente spes reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios


6504. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

collatis signis ineundam statarii militis inopia parum idonei sunt, ita depopulandis hostium agris eximia equorum pernicitate aptissimi. Baiazetes quoque ad pacem firmandam mittit, sed Vladislauus legatum moratur; classis Turcaica interea Methonem petit; Baiazethes Peloponnesum ingreditur. Caeterum Turcarum quoque rex Bazethes, suspicatus Hungaros a Christianis principibus aduersus se iri sollicitatum, iterum ad Vuladislauum ingentibus cum donis legatum


6505. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

classis suae gestientis ad Deum oratio. Cum igitur praefectus Turcaicarum nauium coniunctis classibus institutum teneret iter, Venetus ad classem legatus Hieronymus Contarenus, qui, ut dictum est, locum demortui obtinebat imperatoris, aegre ferens Venetos non Aegaei solum, sed et Ionii maris pelli possessione, e Sybota soluens ― Epeiri insula est Thesprotio litori, qua Thyamis amnis in mare erumpit, adiacens ― quo, ne hostium coactu praelium committeret, cum omnibus nauibus se receperat, secundum nactus uentum postremas hostium naueis


6506. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

intermittere cursum. Vbi uero lenior uentus flare ― is enim sub occasum solis languescere solet ― uelaque mox flaccescere coeperunt, subductis uelis proras in hostem conuertunt. Veneti metu pugnandi ingenito, quamquam ipsi non formidine, sed consilio se certamen subterfugere prędicant, confestim altum petunt. Turcae eos paruo spatio insecuti duas ex hostium uectoriis nauibus, quas a Venetis grossas uocari triremes ante dictum est, aut per classicorum temeritatem ultro restitantes, aut quia mole sua tardiores


6507. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

duas ex hostium uectoriis nauibus, quas a Venetis grossas uocari triremes ante dictum est, aut per classicorum temeritatem ultro restitantes, aut quia mole sua tardiores longarum nauium cursum remis aequare nequissent, adepti sunt, expugnatasque haud parua suorum cęde ad ducem, non praeda modo, sed et omine futuri successus laetum, uacuas fere hominibus pertraxere. Etenim Christiani, qui quidem magna ex parte Dalmatae erant, ad mortem insita feritate haud imparati, posteaquam se ferreis teneri harpagonibus nec fugae uiam patere uident, dimissis in aquam ab utroque nauis latere remis, quo


6508. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae Deum uenerantur) terram osculo magna spectantium admiratione contigit, ita, ut erat in genua submissus, oculis in coelum sublatis, Grates tibi,


6509. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

duplex fossa satisque lata ducta est, cuius non minimam etiam partem aqua per effossam terram a Cretico irrumpens mari obtinet. Portum habet ostio in Libycum pelagus uerso uix quindecim longarum nauium capacem, atque haud ita natura loci, sed mole undis obiecta tutum. Ex alio quoque latere, qua urbs continenti adhaeret, suburbium est muris ac turribus, fossaque haud angusta itemque duplici, nisi qua mari praeceps imminet, cinctum. Ab ipsa urbe fossae tantum interuallo dirimitur: nam ligneo ponte ex suburbio transitus in


6510. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et isti suppetiis aucti fessis ac sauciis integros substituere poterant. Sed haec quoque, ut plaeraque, dictu quam re faciliora. Quibus Methonem proficisci imperatum erat, eo enixius dicto paruerunt, propterea quod, quum urbem satis omnibus rebus ad /202/ repugnandum hosti instructam expugnatum iri haud arbitrarentur, non modo tuto in eam se ituros


6511. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo immissi in oppidum auxilii negligentiam egregio aliquo facinore compensare, quo specie saltem oppugnationis inde ostensa uires oppidanorum distraheret, iubet suos per rupes urbi appositas ascensu tentato muros adoriri, uirtutis, cuius mentione Turcae


6512. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem, quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos Christiani aerarios appellant eosdemque militiae peritos putant, sed magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio euocatus, sicut inter lenones ferox est, ita inter hostes ignauus, nulliusque prorsus ad militiam usus, atque adeo gentis quoque uitio imbellis, ut ne foeminis quidem nostris sit


6513. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrilegium appellandum est, illa immanitate Turcae utantur, procul tamen a uiris fortibus, ubi praelio defuncti sunt, huiusmodi crudelitas abesse debet. Nam quemadmodum armatum hostem in praelio occidere decorum est, ita uictos excarnificari feritatis omnem immanitatem excedentis. Sed nec ualde miror Bazethem, patriis sacris deditissimum, consuetudini ac religioni, quibus sane reges etiam parent, cessisse, quandoquidem ad studia subiectorum concitanda principes eadem cum popularibus suis superstitione tangi prope necesse sit. Nihil enim homines


6514. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

diuersitas religionis. Vnde Christianos praeter caeteras gentes fortunatos haberi decet, qui soli coelitus edocti atque diuinae sapientiae lumine illustrati cognoscunt non in sanguine humano, quam quidem atrocem et sceleratam uictimam esse nemo mentis compos dubitat, seu in alia superstitione, sed innocentia caeterisque animi uirtutibus Dei cultum consistere. Praetor urbis metu exanguis in cubiculo, quo se primo captae urbis tumultu contulerat, inuentus est, spondae lecti prae lassitudine ac moerore innixus, atque ut erat armatus, non sine risu


6515. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiam testatur, dono data est. Adeo Turcae uirtutem etiam in hoste admirantur. Vnde liberos quoque huius praetoris conquisitos atque in regiam adductos cubiculariis suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt Turcae, Bazethem ostendere uoluisse se non hostium perniciem, sed seruitutem quaerere, rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram, quum pręsertim illi cum mancipiis suis aequo prope iure uiuant, nullis fere delitiis domini a seruis secreti, utpote cum quibus etiam connubii iunguntur neccessitudine, quosque


6516. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

uerbis per assentationem, ut fit, extollerent, rex affirmauit multo melius quam sperarat rem Dei munere contigisse. Etenim , inquit, hosteis putaui aereos, plumbeos inueni . Nempe Turcam Methone ui capta Venetorum contemptus perinde incesserat, ac si uictoriam non magna ex parte casus, sed uirtus omnino sibi uendicare posset. Quae quidem uerba literis quoque, quibus huius expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus gloriosam esse ex


6517. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

ignominia notauit, prouinciasque quibus praefuerant ademit, atque in uincula capite puniendos coniecit. Verum quum deprecante Achimathe Cossicio (is erat regi carus in paucis), tum ne praesentem militum laetitiam minueret commilitonum nece, supplicium his quidem distulit, sed crimine non exemit. In eorum locum totidem ex gregariis militibus, qui primi murum ascenderant, suffecti: adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde


6518. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce Iaüros, hoc est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit.


6519. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce quęrelae in commodiorem inciderint locum. Veneti sinum Ambracium depopulantur; S.


6520. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce quęrelae in commodiorem inciderint locum. Veneti sinum Ambracium depopulantur; S. Mariam in Leucadii litoris peninsula expugnant. Venetis, qui quidem


6521. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

Eunuchus, Scodrensis prouinciae praefectus, ad sexigentos equites, ut hostium conatibus obuiam iret, celeriter contrahit, quos inter multi etiam Graeci ritus Christiani Turcaicae ditionis fuere, Pheridem secuti haud quidem uoluntate, sed imperio, ut mox in concursu satis patuit, coacti. Hac manu bifariam diuisa Pheris in agrum Lyssanum contendit: cum altera enim equitum parte cis amnem ipse incessit, alteram Drinonem traicere ac propter ulteriorem eius ripam progredi


6522. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum ex Turcis uiui Lyssum adducti, caeteri partim interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem missos docuimus, necubi forte in hostes non modo uictoria, sed et ingenio feroces incideret, Scodram cum reliquo exercitu rediit. Et quia satius uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet, linguae commertio per


6523. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

Albanesios haberet, linguae commertio per occulta colloquia ingentibus promissis iuuenem genere nobilem, auique gloria illustrem, nullis apud Christianos praeditum fortunis, aetate fluxum, atque praesentis tędio fortunae in oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime, quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera


6524. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

montis subit, in quo Scodra oppidum situm est, atque eodem alueo per decem et octo millia passuum labens (tantum enim spatii, quod et Plinius affirmat, ea urbs a mari distat) in pelagus haud procul Olchinio effunditur. Sed neque eius regionis incolis assentior, qui lacum, ex quo Dirilo seu Boiana emittitur, post Slauenorum in Illyricum irruptionem (ea est Dacica Gothorum gens, ut alio loco demonstrauimus) crebris terremotibus solo suapte natura humente et pluribus distincto fontibus erupisse tradunt, dum ualidior


6525. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

iustum pene auctus fluuium eo ipso accipitur lacu, qua Docleae (quam et ipsam erumpentibus subito aquis absortam esse credunt) uestigia ac ruinae, marmoreaque monimenta sub aquis uisuntur. Ego autem Docleae excidium in aquas terrae motu exortas haud quaquam contulerim, sed potius in Gothos, Hungaros, Slauenos, Sarracenos, quae quidem gentes non modo Docleam, sed et Salonas clarissimam Dalmatiae urbem, multasque alias Illyrici non ignobiles Latinas colonias fractis Romanis opibus deleuere. Huius praeterea tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit,


6526. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

aquis absortam esse credunt) uestigia ac ruinae, marmoreaque monimenta sub aquis uisuntur. Ego autem Docleae excidium in aquas terrae motu exortas haud quaquam contulerim, sed potius in Gothos, Hungaros, Slauenos, Sarracenos, quae quidem gentes non modo Docleam, sed et Salonas clarissimam Dalmatiae urbem, multasque alias Illyrici non ignobiles Latinas colonias fractis Romanis opibus deleuere. Huius praeterea tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit, unde quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad munitiorem


6527. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident,


6528. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed


6529. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem composita, ut


6530. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

non minus pacis quam belli cupidum esse appareret, eoque modo tentarentur hostes, an ad pacem animos uersos haberent. Quos quum ad quietiora consilia et arma deponenda inclinatos animaduertissent, et ipse non suo tantum nomine, sed etiam perinde ac pacificator a Venetis adhibitus, ad pacem his conditionibus componendam Bazethem fere coegit: ut Veneti deducto Leucade praesidio oppidum Turcis redderent, Cephaleniam tamen insulam per bellum captam tenerent; Turca uero item quicquid in continenti de Venetis


6531. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

ingrediebatur. Id autem templum Christo, qui Dei sapientia est, a magno Iustiniano erectum Mechmethes, Bazethis pater, capta Constantinopoli Machomethanis sacris dedicauerat. Qui quum esset inter sacerdotes eruditione simul et uitae integritate insignis, non modo a plebe, sed etiam a rege ipso, dum doceret populum, attentissime audiebatur, omnesque mirum in modum concionibus suis tenebat. Tandem quum in templo leges Machomethanas de more populo rege praesente interpraetaretur, proiecto per contemptum codice, quem Turcae


6532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum Neapolitanum Hispanis destinarat, dux Francorum, dum in primam aciem equo prouectus Gallos ad pugnam hortatur (nam Consaluus suos iam terga dantes ac fugam spectantes in pugnam reuocauerat), tormento forte ab hostibus misso ictus cecidit. Cuius casu Galli


6533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

quo celeriter confecto, regnum Neapolitanum repeti iubet, creato exercitus duce Francisco Gonzaga, principe Mantuano. Iam Francorum copiae fines regni Neapolitani ingressae ad Lyrim peruenerant, ponteque amnem Franci iungebant, quum Consaluus, cum modica quidem suorum manu, sed duro in armis milite, eo accessit transitu hostem prohibiturus. Caeterum effecto opere, Hispanis nequicquam obstantibus, atque ad utranque partem pontis castellis cum praesidio impositis, Galli partem copiarum crebro traducebant, ac leuia certamina cum hostibus uario euentu


6534. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

posita, conuocatis principibus acerba eos oratione increpuit. Galli praeterquam quod externi hominis imperium insita genti superbia aspernabantur, saeua etiam concione exacerbati nihil quod aut ipsis salutare esset, aut regi honorificum gloriosumue foret, ad animum admittere, sed omnia foeda seditione ac tumultu labefactare coeperunt. Quod ubi marchio Mantuanus animaduertit, Gallorum insania cum Consalui ingenio collata, qua erat prudentia, facile intellexit Francis certam impendere perniciem, quippe qui bonis consiliis nihil iuris reliquerant. Itaque ne sua


6535. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

Consaluus exercitu suo auxiliis Venetis aucto, cognitaque hostium imbecillitate ac principum seditione, tum marchionis, cuius specimen animi magni faciebat, discessu ratus haud parum de Gallorum uiribus detractum, statuit hostem ad certamen ultro prouocare. Sed quia inter Hispanos et Gallos amnis, ut dictum est, intererat pontemque superiniectum Galli tenebant, inuitis ipsis Gallis manus conseri nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua


6536. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris nomine apud Venetos id temporis agebat, omnia Venetorum consilia et callidissime explorante, et ad regem per occultos nuntios deferente. Itaque non modo pacem cum Hispano composuit, sed etiam affinitatem contraxit, data illi in matrimonium sororis suae filia. De regno autem Neapolitano, cuius sane possessio, si aut uis abesset, aut iure disceptaretur, neutri eorum competeret, ita transactum est, ut rex Hispanus dimidiam eius partem iure prioris foederis obtineret, alteram


6537. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod sentio dicam, sicut nolim sacerdotes magnis imperiis potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas,


6538. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas, munificentia, benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est, sed etiam interdum seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu


6539. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est, sed etiam interdum seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse


6540. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

seu cupiditate, seu egestate cogente dolosa. Videmus enim passim eos ipsos sacerdotes, qui professione sua pecuniis odium indixere, non modo poscendis nummis non saciari, sed etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese


6541. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam sub paupertatis gloria multo maiora acquirere, quam quae plęrique eorum religionis ritu capti reliquerant. Sed de hoc alias. Vt uero animaduerterunt Veneti, non caeteros modo Christianos principes fere sibi esse infensos, sed ipsum quoque Maximilianum ab se auersum, omni spe in propriis uiribus reposita, audacia sese tutos reddere constituunt, nulloque honestatis respectu, quod ut plurimum ab his a condita eorum urbe factitatum est, imperium augere, rati amplitudinem imperii,


6542. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

atque crudelitate quum in suos, tum in alienos ita notus extitit, ut omnis fere memoriae barbariem libidine atque importunitate aut supergressus sit, aut adaequarit. Hunc pater, pecunia, ut alio loco diximus, pontificatum nactus, uix puberem cardinalem designauit, ementitus non ex se genitum esse, sed ex uiro, cuius uxorem, quod satis constat, ipse adulterauerat. Qui ut magnis sceleribus rudimentum poneret, Gemium, Mehmethis Turcarum regis filium, iussu parentis, ut fama obtinuit, ueneno sustulit, dum una cum Turca quasi obses a patre datus Carolum Octauum, Francorum regem, regnum


6543. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

aspiciendae cuiusdam insigni forma mulieris, dato uni ex suis, cum quo consilium communicarat, negocio, nil tale suspicantem obtruncat, saccoque una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis


6544. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

non minus flagitiosum est, noxiorum quoque impunitates precio dabantur, nemo literis aut uitae sanctimonia ad ullam subuehebatur dignitatem, solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur; in demortuorum locum atque in uacua sacerdotia, qui plus auri obtulisset, sufficiebatur. His pecuniis milites conducebantur, quorum expeditio ac militia erat principes Italiae e suis sedibus pellere, captos forte, aut fide interposita uocatos


6545. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

uini potionem nullo forte ministri gustu libatam, securus ueneni, eo quod exploratae fidei minister, habebatur, hausit. Interim cardinales, quos diximus ad coenam uocatos, ancipiti metu deliberare irentne ad pestiferas epulas, an ualetudine excusata domi se continerent. Sed quia eo rerum uentum erat, ut non minus periculosum esset uitare quam inire conuiuium ― timebant enim, ne euitato ueneno in ferrum inciderent ― pręsumptis aduersus uenenum remediis eunt ad epulas. Itaque quum omnes discubuissent, dux Valentiniensium et ipse


6546. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

discubuissent, dux Valentiniensium et ipse aduersus uenenum praemunitus uultu in hilaritatem composito coepit large epulari, atque ex eo ipso uino, cui uenenum inditum erat, quo metum cardinalibus demeret, bibere: tanta auiditas huic monstro inerat necandi hos cardinales. Sed quia minister, dum quantum de uenenato uino potionibus absumebatur, tantundem puri atque innoxii uini in lagenam imprudens adicit, uim ueneni magna ex parte mitigarat. Virus in inferenda morte efficax prima potione solus pontifex hausit, quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una


6547. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae Romanae uectigales, partim antiquum imperium respicientes pulsis Caesarinis praesidiis principes suos reuocarunt, partim Venetis, ut dictum est, sese dediderunt. Pius


6548. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

Secundum appellarunt, ut sua opera cardinales Hispani in pontificiis comitiis suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita


6549. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

ferre sacerdoti rerum imperium haud conuenire, quasi illud mercatori magis quam sacerdoti conueniret. Pontifex animaduersa Venetorum pertinacia profundaque imperii ac diuitiarum cupidine, uerbis nihil profecturis desistendum ratus, armis ius suum tandem prosequi statuit. Sed quia suis duntaxat armis ac per se Venetos, ueritus eorum potentiam, lacessere non audebat, querelam ad omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae


6550. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

quia suis duntaxat armis ac per se Venetos, ueritus eorum potentiam, lacessere non audebat, querelam ad omnes fere Christianos reges partim literis, partim legationibus defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut


6551. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

defert. Accusat Venetos aeque ac sacrilegio contactos, hortatur ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut fit, dissimilitudine populorum imperium auersantur, utilia simul et honesta suadebat. Itaque Francorum regem per se quoque in Venetos male animatum rogat, ut se


6552. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetis infensum, in oppugnanda Bononia suis iuuisset auxiliis. Et perinde ac eo facto societas uiolata esset, homines insolentissimi adiciunt haud mirandum esse si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum motus, mandat Laschari, Venetos


6553. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

si regem poenitebit. Laschares admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum motus, mandat Laschari, Venetos perhumano exciperet sermone, diceretque his se, quod pontificem auxilio iuuisset, nihil aduersus socialis fidei religionem fecisse ― neque enim foederi


6554. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

recoepisset. Ferdinandus Hispaniae rex uenit Neapolim, Venetos monet de restituendis Apuliae urbibus; Maximiliano imperatori a Venetis transitus negatur; Germani ad Tridentum consistunt; Veneti plurima loca Carnico atque Istrico agro occupant, sed aucta potentia aliorum in se odium excitant. Interea Ferdinandus, Hispanorum rex, Philippo, Belgarum ac Morinorum duce, Maximiliani Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum


6555. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

bello Venetis inferendo sermonem contulisse. Per idem enim tempus Francorum rex Genuam haud procul a Sauona distantem, quae, ut fama est, Venetorum in primis instinctu defecerat, per se eo cum exercitu accedens deditione ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat. Caeterum Maximiliano, qui et ipse Venetis sese acerrimum hostem prae se ferebat, ingenti uulnere filii morte icto, bellum Venetum, quoad is elugeret, dilatum est, eo magis quia Maximilianus uano spiritu inflatus primas


6556. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Non enim deerant quidam Patauinorum, Vicentinorum, Veronensium, Taurisanorum, qui ei hanc expeditionem suscipiendam odio in Venetos ita suaderent, ut defectionem a Venetis pollicentes certam spem uictoriae ― adeo mortalibus fiduciam ira attollit ― augurarentur. Sed quoniam, quoad superatis Alpibus, quae Italos a Germanis dirimunt, in Italiam transcenderet, dissimulare bellum tutius uidebatur quam illud aperte indicere, seu uiribus suis, seu fidei illorum, qui eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a


6557. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

ruperat), quo et Galli in causam descendentes Alemanico illigarentur bello, rogare, ut cum Maximiliano bellum pro sociis ex foedere suscipiant. Et quoniam Francorum rex cupiens sibi cum Maximiliano omnia integra esse, conscripto exercitu nihil auxilii Venetis portabat, sed Mediolanensis imperii fines quietis stationibus tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam Gallus non minus optabat de ferocia Maximiliani demi quam noua aliqua causa inter Venetum et Alemanum


6558. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

Romanum, qui plane Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse, quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos hortari destitit, ut tandem latrocinio suo finem imponerent, redderentque


6559. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

omnia lucro ac utilitate pensant, nec his humana ulla iura, aut diuina obstant, quin cuncta sibi per scelus uendicent, trahant, excidantque, bello perinde ac communes omnium gentium hostes urgendi sunt. Permittunt enim leges, fasque est, si a uolentibus nequeas, ab inuitis ius expetere. Sed quia Venetorum uiribus pontifex per se impar est, mandauit mihi, ut te, rex Lodouice, hortarer, uelis maiorum tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes,


6560. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere.


6561. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo


6562. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

sunt, sub legibus, sub regum imperio tenendi. Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim iustius


6563. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi


6564. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum tum uirtus, tum multitudo, de uictoria nihil dubitandum est. Quam quum consecutus fueris, Lodouice, humanitatem, quae uirtus reges maxime ornat, hac uel imprimis causa non exues, ut scilicet te non praedae cupidine, sed iniuriae propulsandae causa bellum Venetis intulisse omnes intelligant. Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris, nec tuis duntaxat, sed, quod proprium magni regis est, amicorum et ipsorum


6565. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

causa non exues, ut scilicet te non praedae cupidine, sed iniuriae propulsandae causa bellum Venetis intulisse omnes intelligant. Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris, nec tuis duntaxat, sed, quod proprium magni regis est, amicorum et ipsorum etiam hostium rationibus inseruieris. Nam sicut summi ducis est hostes superare, ita etiam his ipsis parta uictoria consulere. Haud difficulter populi erga regem amor in odium conuertitur, ubi fortuna obsequente


6566. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

populi erga regem amor in odium conuertitur, ubi fortuna obsequente cupiditatibus suis rex minus imperare in animum induxerit. Omnibus uictoria tua grata erit, si insolentia caruerit. Nemo non bene praecabitur tibi, nulli tuum imperium graue futurum est, si non quantum fortuna suadebit, sed quantum aequitas permiserit et ipse pontifex annuerit, tibi assumpseris. Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem


6567. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu


6568. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

rex, magnis ac multis iniuriis uestris irritatus, Veneti, uobis bellum indicit, quippe qui foederis religionem saepius uiolastis, hostes eius auxiliis modo ac pecunia iuuando, modo, quod his haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam uiam esse: primum, ut omnibus urbibus Flaminiae pontifici Romano uectigalibus cedatis; deinde, quicquid


6569. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

scito Francorum regem nihil de Venetis aut temere credere, aut aduersus eos inconsulte facturum. Satis enim compertum habet, qua religione amicitiam ac societatem foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos esse, et auro mercaturis quaesito abundare. Sed haec parua imperii uestri munimenta fore putat, nisi uos ferrum texerit, praesertim aduersus eos hosteis, apud quos tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio


6570. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio in regem, quod solum, ut propediem per uos intellecturi estis, uos tutari potest. Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul praesenti fortuna sublati uires non militum uirtute, uerum multitudine pensantes, cum rege bellicoso et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod


6571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul praesenti fortuna sublati uires non militum uirtute, uerum multitudine pensantes, cum rege bellicoso et optimi generis equite succincto manum conserere statuerunt, quum nullo modo eis praelium committi expediret, sed aut bellum ducere, quod quidem factu haud difficile erat ― bellum enim in solo et suis sedibus erat gerendum ― aut hostibus aequa petentibus parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et soli, quod institutis ac moribus illorum


6572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

potestatem suam redigit; Ferrariae dux et Mantuae marchio sua recuperant; urbes Neapolitanae a Venetis ad Hispanos redeunt; Dalmatae defectionem minantur; Vladislaui regis ignauia; Veneti in Dalmatia plebem concitant, quae optimatum armis sopitur; Verona et Patauium imperatori, sed Germanis mox pulsis Patauium iterum cedit Venetis; pacis conditiones Maximilianus reicit; Patauium frustra obsessum deserit. Dum haec in Veneto agro geruntur, Iulii Secundi Romani pontificis exercitus Rauennam accessit, ciuibusque eam dedentibus


6573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

datae pulsis Venetis in fidem Hispani regis uenerunt. Satis creditur Cretenses Cypriosque descituros fuisse si, ad quem deficerent, habuissent; idem consilium maritimae Dalmatiae urbes coepissent, nisi Vuladislaui Casimiri regis ignauia obstitisset. Porro non solum mediterranea Dalmatiae, sed etiam maritima eius regionis loca ad Hungaricam ditionem, ut alio loco diximus, antiquo iure spectare certum est. Quod quum Veneti non ignorarent, timerentque illarum urbium defectionem, ne quid Dalmatiae optimates respectu pristini et regii imperii moliri possent, in eos


6574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Meduacum amnem posita quinque et uiginti millia passuum a mari abest, tribus fossis a Venetis perductis cingitur, quae aqua ex proximo flumine campestribus locis deriuata, completae sunt. Vnde non solum militum praesidio, sed etiam opere Patauium egregie emunitum erat. Itaque Maximilianus, quum duos menses oppugnanda urbe frustra absumpsisset ― nihil enim dignum dictu egit ― dato documento nomen caesareum sine uiribus inane esse, a militibus inopia stipendii pene desertus in Alemaniam est reuersus.


6575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiani, sub quocunque hi coelo nati sint, non essent eiusdem ciuitatis ciues, referretque quidquam Germanus, Gallusue, an Hispanus Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur. Quo consilio capto pontifex omnia diuina atque humana iura permiscuit, nec solum pontificis, sed ne Christiani


6576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur. Quo consilio capto pontifex omnia diuina atque humana iura permiscuit, nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto


6577. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem hominis officio fungi curauit, dum Francos ex Italia pellere conatur, non communi quidem Christianorum utilitati, ut pontificem decet, inseruiens, sed quo securior ipse luxui ac superbiae amoto censore indulgeret. Itaque uana spe inflatus cum Venetis in gratiam rediit, omniumque Christianorum principum animos in regem Francorum sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem, Ferrariensium ducem, ut secum in regem Gallum


6578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitatem gens Hestensis redegisset. Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam pontifice se Mediolanum contulit, atque ex tuto (erat enim Iulius pontifex non modo praecipitis irę, sed etiam exitialis) pontificem deterrere ab incoepto conatus est, literis ac nuntiis eum monens, ut Italiae rebus compositis hortaretur Christianos principes ad arma aduersus communem Christianorum hostem sumenda. Per solum autem pontificem stabat, quominus res Italiae essent


6579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

rege Lodouico Duodecimo, aduersus eum conuocauit, in quo, plaerisque Gallis ob insitam genti religionem huic concilio aduersantibus, quippe quod non nisi pontifice Romano auctore indici potest, multa et maxima scelera Iulio Secundo obiecta sunt. Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis foedere inter se simultates exercebant, non solum sua


6580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne dicam licentiae, minime conducere putant, rupto nefarie pacis foedere inter se simultates exercebant, non solum sua ipsorum aemulatione ac inuidia, sed etiam pontificis in Gallum odio tanquam furia quadam eos committente, quicunque Francorum regi infensus erat, is pontificis insaniam fouebat. Itaque re alia alio, ut fit, trahente, animisque in diuersa studia uersis, nihil quod aut ad instaurandos sacerdotum mores, aut ad hostes


6581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu tyrannidi ipsius familiae infensus. Galli Hispanos a Bononia repellunt; Veneti in Ferrariensem ditionem inuolant, sed dux eis profligatis se in libertatem uindicat; Brixiani ciuitatem Venetis produnt; Gallis Venetis eam rursus eripiunt. Quod ubi Galli, qui in Circumpadanis agris statiua habebant, intellexerunt, missis auxilio quinque Vasconum cohortibus,


6582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

sub ditione fere sua Ferrarienses habuisse. Sane Veneti impudenti quadam arrogantia praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba signum, sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent,


6583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

praetorem quotannis, duce Ferrariensium inuito, qui et ducis consilio interesset, et ius Venetae nationi diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba signum, sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde


6584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore


6585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis


6586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallorum mercenarios, ciebat pugnam. Quod Caston Foisius conspicatus equo descendit et peditibus permixtus hortatur Vascones adniterentur paululum, pulsos hostium equites partamque uictoriam esse, pedites Hispanos solos, ab equite desertos, in acie adhuc stare non pugnandi ardore, sed fugae desperatione. Quae dum inter suos dux armis insignis agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque


6587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum


6588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in


6589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium nacti essent, concidebant. Quare Galli, tametsi Hispanorum timore ac desperatione alacriores effecti essent, tamen propius adire non audentes procul tela coniciebant. Sed postea quam Ferrariensium dux Hispanos tormentis urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in hostem, tandemque haud dissipata fuga cedentem in proximos montes compulere. Caesa esse ex


6590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in hostem, tandemque haud dissipata fuga cedentem in proximos montes compulere. Caesa esse ex utraque acie ad quindecim millia hominum dicuntur. Sed rem miram et quae nescio an unquam prius usu uenerit, qui huic praelio interfuere, accidisse affirmant. Gallos quum et multo plures cecidissent, et ducem amisissent, pro uictoribus discessisse, seu ob hanc forte causam, quia hostium dux nullo uulnere accepto praelio excesserat,


6591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod autem hi Germani, Gallorum mercenarii, legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus, haud sane ab officio ita facile discessisset, destituendo iniuria regem socium ac de se aduersus


6592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

armis obtineri, reparato exercitu - et ita ab Hispano rege ei mandatum erat ― ignominiam turpi fuga acceptam dempturus eo confestim perrexit. Nec solum urbes, quas Galli reliquerant, societatis nomine, quam, quia pontifex princeps eius erat, sanctam appellabant, intra paucos dies occupauit, sed etiam Mutinam et Regiensium ciuitatem ab Alfonsi Hestensis imperio auertit, quandoquidem Alfonsus, ut a rege Gallo descisceret, adduci non poterat, existimans Gallorum societatem, quoad hi Mediolanum retinerent, maximo rebus suis aduersus omnes hostes munimento fore.


6593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

Asia obtineret, et filium rarae indolis haberet, cui tamen neque ordo paternae aetatis, neque ius gentium, neque animi dotes regnum conciliare potuerunt uoluntate aui obsistente. Qua sane insigni iniuria adolescens agitatus non solum in Achimatem regem designatum, sed etiam in ipsum auum ingens concaepit odium, quod statim detexit, ut paulo post demonstrabimus, quum primum explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero ne in consultationem quidem, utpote uirili stirpe orbus, ueniebat, propterea quod Turcae eum regnare haud facile permittunt, cui


6594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

literis mandarunt, quas sane Machomethes, uaferrimus hominum, quo rudem literarum gentem in suam sententiam facilius induceret, coelitus sibi traditas seque a Deo missum aeque ac Christum satis efficaci fraude ementitus est, si non ex animi bonis et uera felicitate, sed ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros


6595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

si non ex animi bonis et uera felicitate, sed ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus, ut fit, diuersitate inimicitias conflante Machomethanis simultates intercedunt. Differunt autem Sophiae a


6596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo ampliorem ac opulentiorem satrapaeam habiturum, sed etiam salutem suam in tuto locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam


6597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia. Phalanx regia utpote militiae assueta duce amisso neque animum deiecit, neque ulla ex parte pugnam remisit, sed latronum impetum praesenti animo sustinens hostem incruenta uictoria potiri haud quaquam permisit. Tandem multis utrinque desideratis latrones in proximos montes se contulere, regius uero exercitus haud effusa fuga castra repetiit.


6598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Chersonessi accolas, quos nunc Thataros dicunt, sibi amicitia, affinitate cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum influit. Inde


6599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset.


6600. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

ullam spem in patris uoluntate relinqui, animum ad alia praesidia paranda conuertit. Attamen uelato odio ad patrem fallacibus blanditiis nuntiat se fore in patris potestate, uerum magnopere rogare patrem, ne se ad gloriam natum releget in Cappadociam, et ibi inglorium desidere cogat, sed permitteret se esse in finibus imperii Hungaris adiacentibus. Ex hoc se nec patri suspectum fore, utpote procul a Constantinopoli et regni sede ablegatum, armis uero ita operam daturum, ut omnes Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani


6601. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

ita operam daturum, ut omnes Christiani pariter et Turcae intelligant se ueram Othomani sobolem esse. Hoc autem dicebat, non quo Hungaris bellum inferre uellet, quippe quos ne omnibus quidem Turcaici imperii uiribus aggredi auderet, sed ut, feroces gentes ad Danubium positas imperio nactus, et patrem facilius in suam adduceret sententiam, et spem regni caeteris fratribus praecideret ― nam Turcae Europaei, maxime qui Danubium accolunt, Asiaticis uirtute longe praestant; ad hoc ut, si fortuna consilio eius aduersata


6602. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent. Baiazethes ira fremens Selynem armis compescere statuit, sed Ionae Dalmatae consilio cedens ad Selynis postulata descendit. His auditis Bazethes non tenuit iram, conuocatisque extemplo amicis, Percipitis , inquit, Selynis improbam regnandi cupiditatem? Qui quidem nulla alia causa, ut iam pro comperto mihi est, tentauit me


6603. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona


6604. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se


6605. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius habeamus. Propterea hoc quoque aduertendum est, an Turcaico imperio conducat tutumue in posterum sit futurum milites ciuili bello assuesse, et seruorum manus regio sanguine imbui. Et hoc dico ac si praelii euentum et uictoriam exploratam haberem, quod si quid secus,


6606. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

morem gerant. Quo facto et ille praefectum magis quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat,


6607. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

respondisset, effugium, ut dictum est, ad Hungaros pateret, et a regni sede haud procul abesset, ne fratrum quispiam Constantinopolim se procul agente occuparet ― animum ad arma patri inferenda prauo quidem ac impio consilio, sed quod tandem, ut plerunque fit, fortuna haud auersata est, adiecit. Nam quemadmodum illi nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae


6608. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere,


6609. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio in ocium omnino concedere, Achimatemque regem pro se constituere, primum quia ille ad regia munera obeunda sese parum idoneum putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non solum repugnare, sed etiam, si res postulauerit, bellum ultro inferre. Et probe nostis Turcaici imperii finibus Hungaros, opulentos ac eosdem ferocissimos hostes, magna ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus


6610. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

cedit, quis est nostrum adeo a salute huius imperii auersus, qui non existimet quam optimum, atque eundem fortissimum in locum patris cooptandum, etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene


6611. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam si aliter illi cordi esset, propterea quod hac in re utpote, quae ad communem utilitatem et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat?


6612. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen


6613. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

nam sicut Turcarum imperium armis conditum est et in hanc fortunam auctum, ita iisdem etiam artibus administrandum. Quae quum ita sint, milites, iura, quae liberos parentibus iungunt, his coeptis nulla ex parte uiolamus, sed potius a deside ad strenuum, cui maxime conuenit, imperium transferimus. In quod quidem is nostrum ius habet maximum, qui reliquis fratribus uirtute praestat. Vter autem nostrum paternae fortunae dignior sit successione, facillimum diiudicatu uobis erit, si me cum Achimathe


6614. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

familiae sumptus ministrabunt: uos reliqui uulgus ignobile, spectatores potius alienae fortunae quam possessores eritis. Quare si, quod nolim, cum paterno exercitu necessario pugnandum fuerit, mementote eo nostram causam deductam, ut non nisi dimicatione et uictoria non modo tuti, sed etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia


6615. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit, et non modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur. Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res nostrae collocabuntur, imperii assertor una uobiscum perpetuis laudibus ferar. Haud enim in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est,


6616. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros humanos affectus regnandi cupiditate uinci. Huc accedit, quia ingenita charitas, qua liberi parentibus iunguntur, nullo familiari usu apud Othomanos reges augetur: nam praeterquam, quod nemo ex regia prole iusto matrimonio, sed ex captiuis mulieribus nascitur, simul ac regi filius suscipitur, extemplo procul a conspectu patrio ablegatur, nec ei licet unquam patrem adire, aut attributae satrapeae finibus excedere. Quod ubi Bazethes animaduertit, ira accensus iubet carpenti, quo uehebatur, uelum


6617. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox


6618. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur nondum exercitu dimisso, quemadmodum citra tumultum Achimathi regnum confirmaret, agitare cum amicis coepit. Nam praetoriani milites, quos Ianiciarios uocari diximus, pre se ferebant se uiuo rege alium suffici non passuros, quod quidem non charitate in Bazethem, sed odio in Achimathem speque direptionum ab his agebatur, quae apud Turcas per interregni spatium quandoque militari fiunt licentia. Caeterum Selynes ne profligatus quidem spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet


6619. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

eius conatus reprimerent, ne ille uiuo parente de regno per nefas ambigat; se enim non passuros pro sua in Bazethem pietate quemquam regulorum, antequam ille uita excedat, pro regis successore haberi, nec propterea se ad obliuionem sacramenti procedere, quandoquidem non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore uoce plerunque tegere. Porro praetoriani, qui ob suum in Selynem studium putabant sibi Achimathem ualde infensum esse, et plane malum eis inconsulte minatum fuisse dicunt, quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere


6620. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

accessit. Qui quidem animaduertens parentem imperii iam parum esse potentem, conuersus ad praetorianos, qui regis creandi totum ius sibi uendicauerant (solis enim ex omnibus Turcis una uiuere ac uel rege inuito magno numero coire licet), conatus est eorum studia ad se trahere. Sed quum percepisset illorum fidem Selyni obstrictam esse omissa tandem regni petitione de salute paranda coepit cogitare. Itaque existimauit Selynem, cuius perfidiam nondum norat, Constantinopoli expectandum, a quo fidem per se presens acciperet, ut sibi per illum liceret in sua satrapaea


6621. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius supra meminimus ― et erat illi idoneus fallendi locus, quia Bazethes ei maxime fidebat ― patrem iter Dymam uersus facientem, ueneno clam dato, sustulit, aurumque Bizantio exportatum ad se referri extemplo iubet, eo laetior, quia neminem sibi patris mortem sceleri daturum, sed eius aetati ac aegritudini adscripturum credebat: sic scilicet humanae menti immensa regnandi cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit


6622. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

animorum multitudinis peritus, dissentiret, suaderetque expeditionem tantisper differendam, quoad illum Europeae prouinciae beneficiis cognoscerent, studiaque in se praefectorum excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse, propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione potior esset, sola industria efficaci


6623. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

excitaret, affirmauit Mustapham recte quidem sentire ― quis enim neget regna populi beneuolentia stabiliri ― sed consilia ordinaria id tempus non pati. Nam festinationem sibi, moram hosti utiliorem esse, propterea quod quum Achimathes non modo aetatis ordine, sed etiam parentis iudicio in regni successione potior esset, sola industria efficaci ad illam diem negocii conficiendi celeritate sibi nitendum esse. Itaque cum Europaeis copiis in Asiam confestim transgressus magnis itineribus in Bythiniam


6624. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi nitendum esse. Itaque cum Europaeis copiis in Asiam confestim transgressus magnis itineribus in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus


6625. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

Quidquid autem metus aut spes subiecerat, diligenti aestimatione pensabat: Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non


6626. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset. Ille nulla pauoris signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio


6627. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

(regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane uenenum experiri placuerat) carnifici traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo


6628. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes propinquos tolli iubet; Cichanis casus magnanimus; Selynes luctum fingit; Corguthes quaeritur et necatur. Selynes tanto uitae periculo functus existimans belli dilationem ac moram non solum externis hostibus occasionem iniuriae inferendae oblaturam, sed etiam domesticis insidiis maiorem in dies materiam praebituram, nec semper detegenda intestina fraude eandem fortunam fore, statuit, ex quo hostis in aciem se non committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini


6629. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

immemor maluerit militari ferro, ut dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono publico, ac si partem aliquam uiscerum suorum necessario abrupisset, occidisse, quum nulli dubium sit regum


6630. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono publico, ac si partem aliquam uiscerum suorum necessario abrupisset, occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse. Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum nece non


6631. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

ac si partem aliquam uiscerum suorum necessario abrupisset, occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse. Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum nece non solum impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore semel uiolatis (solent enim plerique hominum huiusce facinoribus, licet ea culpent, facile ignoscere, existimantes regnum societatis impatiens), nihil admodum iam suorum de se


6632. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Corghutem tentandi eius animi causa praetorianorum nomine scripsisse, ut quia Selynes crudelitate sua omnibus odio esset, illius absentia fraetus pergeret Constantinopolim, sedemque regiam opportune occuparet; secuturos eum non solum praetorianos, sed etiam omnes Europaeos Turcas, miteque ingenium fero praelaturos. Fingit insuper prolatis falsis literis signo Corghutis adulterino signatis Corghutem ita in summam rescripsisse, ut facile eius ambitio ac regnandi cupiditas


6633. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod inuestigari uolunt, multis in obsequium, propter ingentia praemia, paratis. Igitur hunc in modum Corghutes sese occultans repertus est. Equus ipsius Corghutis, forma eximius, quum alterius copia non esset, hospiti datus est,


6634. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

incolam esse et sua negocia tantum curare asseueraret, equumque esse, quo ueheretur, cuiusdam hospitis, quem et ipse haud satis nosset. Interrogantibus suspectus factus iniectis manibus comprehenditur, atque ad praefectum turmae perductus cogitur metu tormentorum admoto Corghutem indicare. Sed quum Selynis milites in uicum, in quo Corghuthes diuersabatur, a colono perducti illum non inuenissent (nam regulus conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam


6635. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum, a quo modestia ac pietate in parentem decidisse uisus es, maiore gloria mox recuperares. Itaque non posses a Deo nec honestiorem, nec tutiorem uiam ad repetendum patrium regnum optare, quam quae tibi nunc oblata est. Nam non solum humanitate tua ac iustitia, quae te dignum imperio facit, sed etiam odio aduersarii, quod illum de regno deicit, tibi parentis fortuna restituitur, cuius mite imperium, religio, ac innocentia, dum uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi


6636. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

negocium interficiendi eum datum erat, paulum a conspectu fraterno abductum neruo ex arcu proximi militis dempto colloque iniecto strangularunt. Corpus exanime Turcaico ritu curatum Prusae sepultum est. Ita Achimathes Othomanus periit, quem pater non solum dignum imperio iudicauerat, sed etiam omnibus liberis praelatum regem designarat. Cuius profecto interitu, ut saepe alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse. Iulius II pontifex moritur.


6637. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et


6638. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra demonstratum est, in receptione Brixiae quum ad Venetos defecit, a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso rege infeliciter commisso, quippe quo Venetorum opes


6639. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

omni oppugnandae urbis apparatu contendunt. Prius tamen quam uim ullam inferrent, tentarunt rem consilio peragere, alias aduersus huius adolescentis parentem satis prospere inito. Itaque hortati sunt Alemanos, ut praecio ingenti accepto Lodouici Mauri filium regi Francorum traderent. Sed ubi Germanos flagitium aspernari uident, aggredi oppidum constituunt. Iamque deiecerant aliquantum muri tormentis, quum subito Alemani ex oppido erumpentes Gallum, nihil minus quam eruptionem hostium timentem, inuadunt, et quum multum terroris ac tumultus in aciem hostium,


6640. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

quas uulgo Transmontanas appellant, existimant, propterea quod Itali, senatorii etiam ordinis homines, urbes promiscue cum opificibus incolunt, mercaturamque excaeptis Neapolitanis patriciis ut plurimum exercent, nec plebem cultoresque agrorum in potestate habent, sed operis faciundis colonos mercede conducunt, quum e contrario Transmontana nobilitas procul ab urbibus in suis praediis uicatim habitet, solius regis sui dicto audiens. Atque hanc puto causam regi Matthiae Chugniadi Coruino extitisse, ut


6641. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

nobilitas procul ab urbibus in suis praediis uicatim habitet, solius regis sui dicto audiens. Atque hanc puto causam regi Matthiae Chugniadi Coruino extitisse, ut Venetos, quoties in eos ira accenderetur, non ignobiles modo plebeosque, sed etiam rusticos uocitaret, asserens fortunam genus haud quaquam mutare, quum praesertim Veneti nulla ex parte nobilibus essent adaequandi, et quia omnes mercaturae student, et quia militiae, quae est potissima, quod satis constat, nobilium ars, operam nauare non


6642. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

mercatoribus nauticam magis quam imperium conuenire ― quippe quae conuehendis mercibus ualde commoda est ― quum imperium sine armis ac uiribus, et his quidem, ut supra demonstratum est, non externis, aut mercede conductis, sed, ut ita dixerim, domi natis, neque parari, neque conseruari possit. Bellum atrox inter Hungariae nobiles et plebem ortum; Georgius Scytha octoginta millia agrestium ad bellum sacrum Turcis inferendum congregat; plebs furibunda Georgio duce


6643. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

eiusque potiundi cupidine ardebat. Itaque equo calcaribus incenso, infesta hasta Turcam sibi impigre occurentem petit, pectoreque Machomethani per parmam transfixo atque hasta e uulnere euulsa ex equo moribundum, manu impellens, deiecit, capiendo hostili equo intentus. Sed dum iacentem spoliat, equus Turcae fugam Taurunum uersus arripit. Qui quidem ab Hungaris captus ad praefectum adductus est. Ibi quum Scytha uictor equum hostis ab se interfecti sibi restitui, ut par erat, contenderet, tandem accęptis a praefecto trecentis aureis nummis equum


6644. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

nec se ulla re tantae expeditioni idonea instructos, bellum ciuile excitant, ne frustra una coisse uiderentur. Est autem ingenitum prope odium inter plebem et nobilitatem: plaerique enim nobilium humanitatis obliti plebi ut seruis dominantur. Itaque plebs nulla beneuolentia, sed solo metu, qui quidem malus concordiae custos est, suis principibus parent. Vnde plebs fraeta sua coitione ac multitudine, perinde ac equus domitis fraenis sessorem contemnens, arma in Turcas parata aduersus principes suos conuertit


6645. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

ac maleficio affecerant, quum e contrario nobilitati maxime iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus dominentur, ratus sibi quoque ea uia imperium accessurum. Est autem proprium multitudinis nihil modeste agere, sed aut libertate abuti, aut humiliter et abiecto animo sese alterius imperio subicere. Georgii ad suos


6646. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus dominentur, ratus sibi quoque ea uia imperium accessurum. Est autem proprium multitudinis nihil modeste agere, sed aut libertate abuti, aut humiliter et abiecto animo sese alterius imperio subicere. Georgii ad suos oratio. Ferunt autem Scytham huiuscemodi oratione rusticos in nobilitatem concitasse: Sacrarum


6647. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

literarum monimentis traditum est, uiri Hungari, Deum Optimum Maximum misertum esse quondam grauissimae Iudaeorum seruitutis et populum, ex quo ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines impotentem dominatum. Nam quum non natura, sed fortunae iniuria et humana cupiditate seruitus sit


6648. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines impotentem dominatum. Nam quum non natura, sed fortunae iniuria et humana cupiditate seruitus sit constituta, nulli mortalium maius scelus suscipiunt, quam qui propria auctoritate abutentes suae praesertim nationis homines inclementi ac dura affligunt seruitute. Quid enim refert seruilibus operibus praemi et seruum esse aere paratum, aut


6649. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

inclementi ac dura affligunt seruitute. Quid enim refert seruilibus operibus praemi et seruum esse aere paratum, aut bello captum? Nempe fortuna haudquaquam haec inter se differunt, quamuis nomine tantum distinguantur. Neque enim Hungarica nobilitas uos, colonos suos, ciuium loco habet, sed ut mancipiis dominatur, aeque ac belli iure liceret, in uos hostilia exercet. Immo uix luce ista, qua promiscue homines cum pecoribus utuntur, uos dignos censet. Caetera omnia, quae uobis cum nobilitate communia esse debent, sibi ipsi nobilitas seorsum nefarie uendicat. Quin


6650. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

quo facilius regi posset atque imperata facere, in ordines distinxit, cuique ordini sua signa attribuens. Et quia uetus miles erat, pro temporis angustia aliquantum signa sequi et ordines seruare docuit. Sed ne, dum ipse suos militaribus institutis assuefacit, nobilitas collectis uiribus agrestes impetu facto adoriretur priusque eos dissiparet quam illi militaria facere coepissent, aduersus Stephanum Botherem iuniorem, Thibiscensium praefectum, cum copiis suis proficiscitur, ratus illo duce


6651. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

sita aetate nostra Possega appellatur, patre Michaele Petreio, uiro longe fortissimo, natus, qui cernens Scytham ad pugnam per se ineundam haud imparatum admisso equo eum inuadit, spiculumque lanceae forte in latus Scythae, qua thorax ferreus inter se non coierat (non enim suis sed raptis armis utebatur) adegit, delapsumque ex equo semianimem uinciri iubet. Duce amisso agrestes ― iam enim et Ioannes Sepusiensis cum exercitu aduenerat ― partim fugae sese mandare, partim errori ueniam petere, partim neque proelii, neque precum, neque fugae meminisse, sed metu


6652. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

suis sed raptis armis utebatur) adegit, delapsumque ex equo semianimem uinciri iubet. Duce amisso agrestes ― iam enim et Ioannes Sepusiensis cum exercitu aduenerat ― partim fugae sese mandare, partim errori ueniam petere, partim neque proelii, neque precum, neque fugae meminisse, sed metu perculsi torpere. Quos ita consternatos atque animi incertos Sepusiensis nactus magna ex parte concidit, nulla quidem ira aut ingenii crudelitate, sed quo coeteros rusticos terrore incusso ad officium reuocaret. Satis enim exploratum habet nobilitas rusticos ac seruiles animos non nisi


6653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

cum exercitu aduenerat ― partim fugae sese mandare, partim errori ueniam petere, partim neque proelii, neque precum, neque fugae meminisse, sed metu perculsi torpere. Quos ita consternatos atque animi incertos Sepusiensis nactus magna ex parte concidit, nulla quidem ira aut ingenii crudelitate, sed quo coeteros rusticos terrore incusso ad officium reuocaret. Satis enim exploratum habet nobilitas rusticos ac seruiles animos non nisi metu in officio contineri. Praefectus Transyluanus, adducto ad se uiuo Georgio Scytha, licet grauiter, ut dictum est, uulnerato, coronam e ferro


6654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

praeerat, qui regis nomine hunc in modum eos est allocutus: certo scire regem neque Ambrosium Saleresium, neque colonos omnes, qui eum sequuntur, male in regem esse animatos, quippe quibus rex nullam unquam iniuriam intulisset, sed per speciem, immo consilio expeditionis aduersus Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto bello capescendo tempus idoneum foret, ad arma conuolasse;


6655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis constabat, et sicut numero hominum Hungaricis copiis praestabat, ita genere militum ac robore inferior erat, statuit Hungaros


6656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

ut eodem loci manerent, nec hostem formidarent, de quo nihil certi haberent, castra stationibus firmat, exercitumque ad pugnam paratum esse iubet, asserens sermoni transfugarum temere nihil esse credendum. Eo die Turcae conatus hostium expectantes nihil mouerunt, sed sese castris quieti continuere. Nocte insecuta Balys ad hostem terrendum (saepe enim leuia et uana in bello haud paruum momentum faciunt) magnae exercitus parti faces, quarum uim ingentem collectam secum attulerat, distribuit, quibus accensis ad muros Chaualae omnes, qui faces


6657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaros omissa Chaualae oppugnatione citra dimicationem abire. Sepusiensis quantum gloriae aliquot ante mensibus, in terra Hungarica ex tumultu agrestium compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re forsan non sua, sed aliena culpa aduersus Turcas male gesta, domum reportauit. Sunt enim qui suspicentur Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto


6658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re forsan non sua, sed aliena culpa aduersus Turcas male gesta, domum reportauit. Sunt enim qui suspicentur Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes nimium eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac


6659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes se aduersus uiros arma mouisse, minus quam foeminas inuenit. Quae enim gens adeo imbellis et ignaua ferre posset hostem regiones suas impune peragrare? Tu uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque incendis, in deuiaque refugiendo uincentium praemia uictus corrumpis. Vnde non immerito te omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem existimant, qui sane conspectum hostium sustinere nequeas. Quare si quid tibi animi generosi


6660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

decreturus sit, Turca, an Armenius bello sit praestantior. Alioqui si in pugnam prodire non audes, induc in animum meliori parere ac stipendium pendere. Ad haec Sophenus subridens respondit se non eo, quo hostis uocaret, sed quo ipse constituisset uenturum: Ismahelem enim solere suo ipsius arbitratu ac consilio, non alieno praescripto omnia agere, nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix


6661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad haec Sophenus subridens respondit se non eo, quo hostis uocaret, sed quo ipse constituisset uenturum: Ismahelem enim solere suo ipsius arbitratu ac consilio, non alieno praescripto omnia agere, nec se praelium detrectare, sed tempus pugnae ineundae idoneum expectare; quamquam Sophenis uix honesta uictoria futura est, quae ex seruis reportanda sit, quippe praeterquam quod omnes Turcae mancipia sunt, ipsi quoque Othomani reges ex ancillis et captiuis mulieribus


6662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Non me praeterit, uiri fortissimi, Turcas Europaeos famam eximiae uirtutis in bello obtinere, eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo commemorauimus, bello superatis ad Hungaros usque imperium protulisse, et


6663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ergastulis quam bello gerendo multo aptiora. Quare quum praelium inibitis, eos animos geretis, qui dominis in seruos esse debent, et eos seruos, qui ausi sunt herilem terram armata manu per summum nefas inuadere. Satis enim constat Othomanum progenitoribus meis seruitutem seruisse. Sed nec tormenta, quae Turca aduexisse fertur, nimium timueritis: ea maiorem eminus fragorem quam periculum faciunt, quum res comminus geritur, nullius usus sunt. Ad hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui quum itineris labore, tum


6664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

militiae cum imbellibus, ac imperitissimis. Turcae enim nullis militaribus institutis student, nihil fere ordinatae disciplinae habent: turba est incondita, rudis, temeraria, neque se unquam, neque equos suos bellicis meditationibus exercent. Omnis illorum uis non in signis conferendis, sed in praeda conuectanda consistit. Itaque simul ac in illos impetum feceritis, foedam stragem ac fugam conspicietis. Hec uultu interrito et bonae spei plenus elocutus, tubas et cornua canere, atque tympana pulsari clamoremque tolli, simulque hostem inuadere iubet. Turcarum copiae


6665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

ripa procul summouent, transmissoque amne in perculsum Moschouium signa inferunt, atque haud parua cęde aedita hostem in fugam compellunt, totoque campo, qui inter Panticapem et Borystenem interiacet, hostis exactus. Nec contenti fuga hostium Poloni, sed consternatione eorum abutendum rati ultra Borystenem hostes insequuntur, ac prius quam a pauore sese colligerent iterato praelio eadem fortuna cum Moscouio confligunt. Itaque ex Moscouiis supra triginta millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis.


6666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

captorum praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono


6667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui


6668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii ortus apud Aegyptios: quamdiu durauerit et quomodo euersum fuerit. Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam Cansauo Cauirio, Syriae ac Aegypti regi, infensus, eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum Machomethanae religionis pontificem, ad cuius officium de controuersiis Machomethanorum constituere


6669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi uiri officio procul dubio recessit, magisque callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera illud uirtute et in communem gerere uoluptatem. Res admonet, quemadmodum sacerdotali fraude Syriae et Aegipti imperium a legitimis principibus ad seruos translatum fuerit, paucis attingere, eo magis, quo famam deuictis Cercassis apud


6670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem (ita summum antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum


6671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

militiae artes edocebant, quotidianisque fere meditationibus ac pugnae simulacris experiundo eorum corpora simul et animos ad bellum acuebant. Caeterum imperium fraude quęsitum haud altius radices aegit, quum praesertim non suis, sed alienis uiribus inniteretur. Nam seruiles animi, postea quam se iusto exercitu auctos uiresque regni ex se pendere uiderunt, reputantes perfidiae praemium regnum fore, inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio


6672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent, quo et meritis regum gratia referretur, et insecuti principes eo praemio prouocati ad beneficia exhibenda promptiores forent. Sed si quaeritis, quibus meritis tanta gratia reddita sit, nihil aliud plane inuenietis quam quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida


6673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque impotenter in suos dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et Aegyptum incolentes exercet. Hae importunae belluae haud satis habent populos sibi subiectos bonis spoliare, sed insuper eos leuissima ex causa uerberant, uulnerant, occidunt, matres familias ac uirgines constuprant, omnia scelera in ciues suos, ac si belli iure liceret, quotidie ędunt. Quare quum praelium inibitis, memineritis uos


6674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ad caedem et stragem aedendam uoco. Haec adeo elato animo disseruit, ut omnes Selynem aeque ac procul dubio uictorem alacres intuerentur. Itaque prius quam signum pugnae daret, admonuit turmarum praefectos, ut suos quisque turmales doceret, ne iniussi in hostem procurrerent, sed quum ad teli coniectum cum hoste conuenissent, tubaque signum datum esset, extemplo deducta media acie in dextram leuamque applicantes se apperirent uiam, qua tormenta emitti possent, ne, ut Sophiaco bello contigerat, tela in hostes ciuibus permixtos excussa plures Turcarum quam


6675. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

fuga dilabuntur; Heliopolis et Damascus se, Camsauo caeso, Turcis dedunt; Iamberdinus cum Selyne confligit; Gazam relinquit; in desertis locis latibulum quaerit. Iam Cercassorum acies ad equestre certamen instructa paulatim ad Turcas, et ipsos ad pugnam paratos, sed quiescentes adequitabat, eoque prope peruenerat, unde admissis equis impetum in hostem facere posset, quum accensis a Turca tormentis pilae lapideae cum terribili fragore, qua data uia erat emissae, equos Aegyptios conterritos in fugam non sine ingenti strage uertunt. Qua conspecta re


6676. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

insequuntur, caedunt, capiunt, spoliant, equos hostiles abripiunt, plures tamen hostium interimunt quam capiunt, propterea quod Cercassi non ita omnes perculsi erant, quin quidam eorum interdum continerent se ab effusa fuga atque in hostem uersi non modo repugnarent inconsultius inuectis, sed etiam pauci pluribus resisterent. Qui ubi eo fuga acti sunt, quo tormentorum tela adigi non poterant, haud contemnendo agmine collectis a pauore animis constiterunt, quasi in pugnam reddituri. Sed quia Consauus in fuga mortem oppetierat, uoluntariam an fortuitam incertum ― utrunque enim


6677. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

se ab effusa fuga atque in hostem uersi non modo repugnarent inconsultius inuectis, sed etiam pauci pluribus resisterent. Qui ubi eo fuga acti sunt, quo tormentorum tela adigi non poterant, haud contemnendo agmine collectis a pauore animis constiterunt, quasi in pugnam reddituri. Sed quia Consauus in fuga mortem oppetierat, uoluntariam an fortuitam incertum ― utrunque enim traditur ― omisso pugnae consilio Gazam se conferunt, amissis circiter duobus millibus equitum. Satis autem constat Cauirium Consauum, siue sibi ipsi mortem


6678. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

siue dolore nimio, et erat exactae iam aetatis, subito exanimatus sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria,


6679. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

aliam portam, qua nullae insidiae structae erant, moenia aggrediuntur. Quos ut successisse muris Cercassi uiderunt, instructa intra portam acie cum magno tumultu erumpunt, tantamque stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic inconsultus est, hostem toties uictum atque intra moenia urbis compulsum formidatis, quae sola totius regni Cercassorum reliqua est, quam nondum


6680. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

pene deletos fugitis, uultus errumpentium aspicere non audentes. Quare nemo uestrum speret se unquam Europam uisurum, aut in patriam reuersurum, nisi hostium sede expugnata. Itaque crastina die, quum praelium inibitis, memineritis non modo ferociam hostium contundere, sed etiam urbe capta finem belli ac laboris imponere. His dictis ad corpora curanda duces dimittit, de exitu rerum ualde anxius. Videbat enim copias suas, etsi uictrices, tamen multis praeliis haud parum attritas, urbem quam


6681. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

uicti cum uictoribus certamen instaurarent, nec deditionem facere in animum inducerent, Cercassis, praeterquam quod mutatione fortunae in furorem erant uersi, cupientibus testatum etiam apud posteros relinquere sibi in imperio defendendo non uirtutem, sed fortunam defuisse. Iam diei haud multum supererat, nec tamen Cercassi quicquam de pertinacia remittebant, quum Sinon Macedo, accensus ira atque sui protegendi corporis immemor, in primam aciem peruolat; quem Cercassus quidam


6682. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Amissi desyderium rex gemitu et lachrymis testatus est; honorem funeri seruauit, et patrio Turcarum more inferias dedit, corpusque insigni tumulo contegi iussit. Natus est Sinon in Macedonia Christianis parentibus, nec sponte, sed coactus ad Machomethanam sectam hunc in modum desciuit. Mos est Turcarum per regiones suae ditionis quolibet fere quinquennio, interdum etiam triennio, delectum puerorum ad regem abducendorum agere. Ex his enim custodes regii corporis fiunt, ex eadem etiam cohorte duces exercituum ac


6683. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

est Turcarum per regiones suae ditionis quolibet fere quinquennio, interdum etiam triennio, delectum puerorum ad regem abducendorum agere. Ex his enim custodes regii corporis fiunt, ex eadem etiam cohorte duces exercituum ac praefecti prouinciarum euadunt, nec fas est uxoribus iunctos, sed coelibes tantum abducere. Itaque Sinon, quo regios conquisitores euitaret, parentum suasu uixdum pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio


6684. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

ad regem abducendorum agere. Ex his enim custodes regii corporis fiunt, ex eadem etiam cohorte duces exercituum ac praefecti prouinciarum euadunt, nec fas est uxoribus iunctos, sed coelibes tantum abducere. Itaque Sinon, quo regios conquisitores euitaret, parentum suasu uixdum pubes uxorem duxit. Sed Turcaica nequitia hoc consilio ualidior fuit. Nam quidam satrapes Turca flore illius aetatis accensus, et erat insigni forma puer, obiecta parentibus fraude, quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum


6685. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicem probata, cogitur dominus seruum uendere et praecio accepto eum emptori in seruitutem tradere. Sinon igitur a Bazethe benigne exceptus, artibusque studiorum liberalium excultus, breui ad praefecturam prouinciae prouectus est. Mortuo Bazethe non modo ei eadem dignatio retenta, sed etiam aucta. Postridie eius diei, quo Sinon ceciderat, Selynes ratus hesternum praelium magis Sinonis morte quam uirtute hostium ad spem non respondisse, repetit oppugnationem, pugnae cura Ionae Dalmatae


6686. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam inirent, sine ullo certamine dediderunt; milites Cercassi, qui in urbe comprehendi potuerunt, omnes caesi. Coeterorum ciuium uiolatus est nemo, nihil cuiquam ereptum, nulli uis illata, et quia urbem non captam, sed liberatam Selynes uideri uolebat, et quia, ut fortis est armatum hostem persequi, ita magnanimi inermibus parcere. Velim Christiani hanc Machomethani hominis mansuetudinem in expugnandis urbibus imitarentur, quorum plaerique, quum urbes ui capiunt, non modo caedibus ac direptionibus


6687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

uideri uolebat, et quia, ut fortis est armatum hostem persequi, ita magnanimi inermibus parcere. Velim Christiani hanc Machomethani hominis mansuetudinem in expugnandis urbibus imitarentur, quorum plaerique, quum urbes ui capiunt, non modo caedibus ac direptionibus non temperant, sed etiam ubi egesserint omnes deuictorum fortunas, in pudicitiam foeminarum, ne religione quidem sacris parcentes, impii homines impetum faciunt, putantes tum maxime se uictoria egregie usos, quum eam inhumana libidine


6688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

et uis Turcaica aliqua ex parte senesceret. Putabat enim, ut sunt plaerique homines suae spei nimium indulgentes, Turcas haud diutius imperium Aegypti retenturos, quippe quae longo terrarum spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes interfectis aut fugatis Cercassis, qui Caërium tam pertinaciter armis tutati fuerant, castra extra urbem communiuit, deinde Ionam Dalmatam iussit pecuniam regiam conquirere, quae quidem multo maior spe et fama inuenta est, gemmarum praeterea ac


6689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegypto relicta abiturum. Itaque quo haec fama aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes propalam iussit, necatumque populo per aliquot dies conspiciendum praebuit, deinde sepeliri permisit, officio sepulturae testari cupiens se non odio, sed ob publicam quietem Thomam interfectum, tametsi nihil magis animo agitaret quam nomen ipsum Cercassorum estinguere. Vnde quum audisset ad octingentos Cercassos Alexandriae obuersari, eo cum parte copiarum terrestri itinere ante expectatum accurit, omnesque comprehensos occidit.


6690. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

mouerat, magno incolarum metu ac solicitudine, plaerisque arbitrantibus terrae motum semper fere aliquem futurum praenuntiare euentum, auertendae coelestis irę causa non modo crebrae per faerias supplicationes habitae sunt, sed etiam templum Christo ad patrem abeunti a senatu Ragusano uotum, eo quod eo ipso die, quo Christus quondam nube circumfusus in coelum sublatus est, tremor ille terrae exortus fuerat. Itaque templi publico sumptu


6691. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

Danieli Rhestio, Demiano Minutio, Petro Seorgio, qui quidem e sua, simul et ciuitatis dignitate absoluendum curarunt. Interim dum templum erigitur, terra moueri desiit, Selynisque mors, qui non modo Rhacusanam ciuitatem, sed etiam caeteros Christianos pariterque Machomethanos maxime conterruerat, opportune nunciata est, credidereque Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum


6692. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

autem dominandi libidinem habuit, ut maximam et solam fere gloriam in maximo imperio sitam esse putaret, et ob id studiosior erat magnae famae quam bonae. Nam dum regni fines proferre, prolatosque stabilire cupit, neque fidem frangere, neque inhumana uti crudelitate dubitauit. Sed nec publicum odium expauit, maluitque metui a suis quam diligi. Praeter saeuitiam ac immensam dominandi cupiditatem ne alieno quidem abstinuit, propterea quod auaritiae stimulis agitatus quosdam ex ditibus purpuratis, ut eorum bona inuaderet, interfecit,


6693. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

utuntur, satis eruditus. Quum opus esset, uerba in concione facere non deerat ei dicendi facultas. Nihil libentius audiebat quam anagnostem gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem. Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus testaretur se cupidine gloriae uehementer flagrare. Fertur in libidinem masculorum paulo propensior fuisse. Alii nulla eum nisi ex permisso uoluptate usum affirmant: negabat enim regem obscenas aut incestas decere libidines, arbitrabaturque nihil magis aduersari res magnas


6694. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

sororem et fratris filiam, quum comperisset eas parum honeste pudicitiam habuisse, necari iussit. Vita ex insita ambitione tristiori fuit, utpote qui ne conuiuari quidem cum amicis, nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius sequebatur. Suspicabatur enim duces, qui praesertim sub sene Bazethe diutius uixerant, quietis quam belli studiosiores esse. Inde uox eius saepius audita se neminem habere, quocum de magnis rebus consilia agitaret. Itaque neccessario


6695. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

in qua esculenta rogatoribus peregreque aduenientibus perpetuo ministrantur. Loco autem bonam Aegyptiorum uectigalium partem attribuit, unde tam templi sacerdotes quam hi, in quos benignitas conferenda esset, necessaria capere possent. Porro apud Machomethanos non modo reges, sed etiam omnes magnae fortunae uiri templa hospitalibus aedibus adiunctis aedificant, easque domunculis exornant et commodis pro facultatibus instruunt. Auctor templi sepulchrum sibi in eodem templo constituit ac fato functus eo infertur, in aedibus uero templo appositis


6696. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

renouandum missa, ut supra dictum est, legatione duxit, quibus pater Selynes pacem cum illis fecerat, ne Hungari interim Salomonis absentiam in consilio habentes aut aliquid Turcaici agri armis occuparent, aut incursionibus fines uexarent. Sed quum Hungari, qui in procuratione regni propter aetatem regis erant, legato contra ius gentium retento nullum aliquamdiu responsum, utpote consilii capiundi incerti, dedissent ― neque enim pacem cum Turca componere in animum inducebant, quippe turpe arbitrabantur Christianis esse cum


6697. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

ad eos de bello Hungaris inferendo refert. Et quo populares ad bellum ineundum uehementius accenderet, ementitur nulla regii decoris habita ratione, in uulgusque spargi imperat Hungaros sublato gentium iure legato suo aures et nares praecidisse. Nec uanitas tanto regi apud Turcas infamiae fuit, sed potius ― ita mores Machometanorum sese habent ― prudentiae assignata est. Caeterum quoniam animaduertebat animos quorundam amicorum ac purpuratorum a bello Hungaris inferendo haud parum abhorrere, nec facile ad eam expeditionem Hungarici nominis metu


6698. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum sim insigni iniuria lacessitus, non modo iustam belli causam, sed etiam neccessariam mihi obuenisse arbitror. Nam quum legatio iure gentium ubique sancta sit, eam Hungari temeritate ac superbia, spreto Othomanorum fastigio, dupliciter uiolarunt, et quod legationi nostrae noluerint respondere, et quod legatum ipsum in carcerem coniecerint. Magno


6699. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

elatione proficiscatur, pro certo habete Deum nihil magis quam superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum fuisse, et demum iudicem mortalium omnium futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in


6700. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

quo rex ille, ut de maioribus natu accępi bellicosissimus exercitatusque iam ab iuuenta finitimis circa omnium accolarum bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes


6701. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

bellis, naturae concessit, Hungari otio tantum et luxui indulsere, omnique fere cura militiae administrationisque regni abiecta. Quo fit, ut ne iustus quidem exercitus noster, sed manus praedatoria fines Hungarici regni nostro imperio adiunctos non modo impune continenter incurset, sed etiam ita iam deuastarit, ut pene cultoribus desertos reddiderit. Magna pars nobilitatis Inferioris Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, fessa populationibus aedes suas et castella colonis abactis uacua reliquit, permisitque imperium nostrum sine ullo certamine usque ad Valdanum


6702. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam, Illyricum, Macedoniam, Graeciam possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare ausae sunt, polliceantur fortunam. Sed nec magnifaciendos censeo regis Hungari cognatos et affines principes. Nunquam hi ulla fideli societate atque amicitia coire poterunt: modo eos ambitio, modo inuidia, modo odium disiungit. Ad haec nemo in alterius gratiam pecuniam suam, sine qua nullam expeditionem


6703. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod scelestos et dicto minime audientes principes ad officium cogere nequeat, neque pacis neque belli munia e regia dignitate satis obire potest, sed dempta sibi regis auctoritate omnia praecario, aeque ac priuatus, agere cogitur. Atque hinc in regem ex egestate contemptus, ex priuatorum uero opulentia superbia, animorum elatio, factiones, et discordiae, rerum publicarum pestes maxime, oriuntur. Itaque contra ac plaerique Hungarorum


6704. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Polonici deuastandos perpulit, Sigismundumque proprio bello domi occupatum Hungaris coniungi prohibuit, tametsi Polonus Thataros comisso praelio ingenti caede a finibus suis submouerit. Nec satis uisum Turcis ad distringendos Hungaros Polonum Thataricis armis in Polonia continere, sed etiam terrore Hungarici nominis compulsi Mechmetem Alydem Michallium, ex regiis purpuratis ducem impigrum, cum quadraginta millibus equitum, quos Turcae a praedandi studio achangias uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent


6705. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam


6706. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari posse. Non enim eum


6707. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

integro concitari posse. Non enim eum fugiebat inter agricultores et nobiles magnas intercedere simultates, ex eo iam tempore, quo plebs in nobilitatem Georgio Scytha duce, ut supra demonstratum est, coniurarat. Sed femina, Iaxiorum soror, dolum dolo eludit; Hungari, hostium terrore perculsi, a pontifice subsidium flagitant; legati ad Papam oratio. Hanc Turcae calliditatem ac subdolam clęmentiam foemina quaedam eius regionis princeps, Iaxiorum soror, haud minore astu elusit.


6708. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificem fecisse: Omnibus qui Christiano nomine censentur, Pater Beatissime, opem tuam implorantibus, te adesse et auxilium conferre decet. Tu enim omnes Christianos aeque ac parens liberos fouere, hisque consulere debes, nec modo externa et fortunae bona pro his erogare, sed etiam, ut Christus ait, uitae proprie, si res poposcisset, non parcere. Quandoquidem princeps es Christianae reipublicae et pastor ouium, pro quibus ipse Christus cruci affixus sanguinem suum fudit, tuaeque Ecclesiae res decoquit, quam immanis hostis sibi adiungit. Nulla tamen unquam gens,


6709. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae,


6710. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos


6711. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianis destitutos, multo maiorem audaciam alacritatemque, ac studium ad regnum Hungariae oppugnandum assumet, euocatisque Asiaticis quoque copiis, totis imperii uiribus ad bellum Hungaricum incumbet. Vnde Hungaris, non separantibus quidem consilia sua a coeteris Christianis, sed aduersis rebus et atroci negocio coactis, neccessario e duobus alterutrum subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus auertat ― usu


6712. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

subeundum erit: aut enim aliquid de finibus suis hosti obuiam non eundo deperdent, aut foedus conditionibus ab hoste latis inibunt. Quod si ― quam pestem Christus auertat ― usu uenerit, non modo ad Hungariam subigendam hostibus prope diem aditus patebit, sed etiam ad Italiam imperio Turcaico adiungendam gradus factus erit. Nam Turcae ita instituti sunt, Pater Beatissime, ut qui illis osculum obtulerit, eius nasum dentibus impetant. Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo


6713. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

Drauum hosti opponitur; rex ipse nobiles Baciam ad arma conuocat, at paucis comparentibus; Turcae interea se ubique diffundunt. Posteaquam Hungarus perorauit, pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem


6714. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus


6715. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

bello Longobardorum ardente, scribens ita inquit: Nisi Deum timerem atque a caede hominum abhorrerem, non paterer Italiam a Longobardis uexari. Haud oblitus modestiae atque officii mei, pontificiaeue maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem Christianam huius urbis amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab


6716. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

non defuit fortuna incoepto, tametsi haud paruum militum numerum in urbis oppugnatione amiserit. Nam Hungari, qui in praesidio oppidi erant, ubi uiderunt Turcas ad moenia subisse, admoto igni uariis tormentis multos Turcarum et promptissimum quemque interfecere. Et quum pauci admodum, sed delecti omnes in praesidio essent, sexaginta enim dumtaxat erant, puluisque factitius, quo tormenta ad pilas emittendas instrui solent, imprimis deesset, turpemque fugam pudor dissuaderet ― nempe facile Sauo lyntribus traiecto inscio hoste nec ullo obsistente fuga sibi


6717. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

pontem reficiendum, nec regem exercitumue in Syrmium transuehendum. Quippe in multorum animis nondum obliterata memoria erat bellorum, quae Hungari tum duce Iano Chugniade, tum Matthia rege, eius filio, cum Turcis gesserant. Sed quum Salomon per exploratores, ut demonstratum est, satis comperisset Hungaros haudquaquam eum exercitum contraxisse, qui suis copiis opponi posset, pontem spreta inani religione extemplo refici imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi


6718. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem nequaquam rescinderet, sed una cum subiectis nauibus citra noxam attoleret.


6719. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem nequaquam rescinderet, sed una cum subiectis nauibus citra noxam attoleret. Opere effecto maiorem partem exercitus traduxit, atque agmine celeriter acto ad Sumonium, qua ea urbs haud procul a Sauo in ripa Danubii sita Taurunum oppidum prospectat, castris positis consedit, dato negocio ducibus, quos cis


6720. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

incolumes cum rebus suis abituros. Haec ubi iureiurando a Turca confirmata Sumonienses audiuere, confestim animi eorum labare coeperunt, moxque defendendae urbis, utpote expugnatu facilis, consilio abiecto sese dediderunt. At Turca causatus eam deditionem haud uoluntariam fuisse, sed potius necessitate factam, spreta iurisiurandi religione omnes puberes interfici, coeteros uero uenundatos seruos esse ementium iussit. Hanc Turcarum perfidiam pro documento habendam uelim, ne unquam de caetero Machomethanae fidei credant sese Christiani, sed malint pugnando


6721. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntariam fuisse, sed potius necessitate factam, spreta iurisiurandi religione omnes puberes interfici, coeteros uero uenundatos seruos esse ementium iussit. Hanc Turcarum perfidiam pro documento habendam uelim, ne unquam de caetero Machomethanae fidei credant sese Christiani, sed malint pugnando cadere quam traditis per molliciem animi periuro ac crudelissimo hosti armis pecudum more aut trucidari, aut uenire, perpetuaeque ac miserrimae addici seruituti. Sed non adeo omnes, qui Sumonii obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese


6722. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

pro documento habendam uelim, ne unquam de caetero Machomethanae fidei credant sese Christiani, sed malint pugnando cadere quam traditis per molliciem animi periuro ac crudelissimo hosti armis pecudum more aut trucidari, aut uenire, perpetuaeque ac miserrimae addici seruituti. Sed non adeo omnes, qui Sumonii obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas,


6723. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant. At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria corpora sua non opponere, sed ne ligneas quidem munitiones, incertum perfidia, an metu et consternatione animorum stupentes, comminisci. Itaque priusquam Turcae admouerent copias, qua muros demoliti erant, Moesi igni urbi


6724. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

nedum ullam pactionem auribus admiserant, casu eo muri adeo ingens terror incessit, ut de tradenda arce, insciis primo Hungaris, colloqui cum hoste per literas sagittae alligatas atque ad stationes Turcarum abiectas ultro coeperint, quamquam ruina illa aditum in arcem haudquaquam patefecerat, sed potius difficiliorem hosti oppugnationem reddiderat, ruinis praecipiti loco pedum uestigia haud recipientibus. Collis enim ex planitie ęditus, in quo arx sita est, quinquaginta circiter pedes in altitudinem ab infimis radicibus undique abscissus erigitur, difficili propter praecipitem


6725. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

ad contemptum Hungarorum traherent, Blactius fortunae, in qua erat, parum memor arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad Salomonem delata


6726. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad Salomonem delata sunt, suadendo ne talem uirum hostibus adiungi pateretur, pene coegerunt regem


6727. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

Quis enim adduci potest, ut credat quenquam Christianum adeo insanae mentis esse, perditumue, morisque Turcaici imperitum, ut aut malit Turcaicum quam Christianum supra modum crescere imperium, aut nesciat a Turcis uictoria sua et regni amplitudine non socios amicosue, sed seruos quaeri. Nempe gens Othomana, fera et iuris humani expers, omninoque insociabilis, etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus, ulla societate coeat. Taurunum a quibus


6728. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

et ob id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem


6729. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata.


6730. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes turpissimum est, dum sui collatis signis cum hoste depugnant, reges e castris in aciem non prodeunt, sed in praetorio sedentes euentum expectant, cura bellicae rei ducibus delegata. Quin etiam quo tempore ardor certaminis maxime excitatur, equo regio in compedes coniecto regem castra excedere non sinunt, censentes neque illum esse periculis obiciendum, quandoquidem imperatore


6731. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

nititur, pugione haud sane letali uulnere percussit. Est autem mos apud Turcas tam uxoribus quam filiabus regum pugionem zonae alligatum quasi quaedam dignitatis insignia gestare. Mors reguli non modo Salomoni, quum et per se orbitas patrio animo grauis sit, sed etiam toti regiae omnibusque Turcarum principibus maximo luctui ac dolori fuit. Nam et regis orbitatem miserabantur, utpote quem omnes ob singularem humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula


6732. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti. Leone Decimo morte repentina sublato Hadrianus pontifex eligitur; Turcae a Syrmii vastatione repulsi in regionem Baciensem grassantur, sed reditum, uulnerato duce, difficilem experiuntur. Eodem tempore Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae


6733. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

respiceret. Quamquam ferunt illum Florentino astu alieni abstinentiam in paruis praestruxisse, nec tenui mercede ab honesto recessisse, ut et cupiditati suae non sine operę precio satisfaceret, et iuditia de se hominum haud negligere interdum uideretur. Quo circa non modo ipse, sed etiam pontifex quasi a Iuliano deprauatus male audiebat. Est enim auaritia, praesertim in sacerdote, ualde detestanda, atque ad omnium obloquia exposita. Vnde quum pontifex inuidiam euitare cupiens accitum ad se Iulianum monuisset,


6734. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

institutus, innumeram pecuniam pontificatus praemia esse putans in hunc modum pontifici respondisse fertur: non esse ei infamiam magnopere timendam, qui ita alios supergressus esset, ut omnia mortalia infra se posita cernat. Digna sane notho et trapezitae filio sententia, qui non ingenii solum, sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo


6735. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent. Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio nobilem se genere ostenderet ― quum esset argentarii, sed alioqui eximii uiri Laurentii Medicis filius, licet in hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea


6736. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

ut huiusmodi labore edendi appetentiam excitaret. Qui quidem licet plurimi esset cibi, castus tamen, quod raro usu uenit, est habitus. Nempe epulae et lautior mensa Veneri, immodicarum cupiditatum parenti, cognata sunt. Quamquam illius libidinum continentiam quidam non uirtuti, sed morbo assignant: satis enim constat hunc pontificem ulcus quoddam in obscęnis corporis partibus ortum multos annos male habuisse. Huic pontifici Hadrianus quidam, praesul Dertusanus (ea est


6737. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

regendae simulque literis erudiendae, atque ut educator ac praeceptor in Hispaniam ductus. Carolo mox imperatore Romano designato atque in Germaniam profecto regendis Hispaniis praepositus prouinciam sibi commissam integerrime administrauit. Quam ob rem haud secus quam pater a Caesare diligebatur. Sed de his alias. Balys Iachius, cuius, ut supra demonstrauimus, Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis


6738. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis Hungarorum regionibus haud leui clade affectos, ne Hungari eo successu insolescerent, contractis tribus milibus equitum ad deuastandum Syrmium, trans Sauum amnem proficiscitur. Sed quum ibi ducem itineris locorum peritum ab Hungaris exceptum amisisset, metu insidiarum Taurunum confestim rediit, aliquot e suis partim captis, partim caesis. Nam Syrmienses, timore hostium abutentes, nouissimum agmen adorti terribilem tumultum intulerant. Paucis


6739. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

* post Alberthus exp. ubi perspexit Casouiam praesidio satis firmo, murisque, ac fossis munitam, haud quidam posse expugnari, oppidanorum praesertim animis, non modo a timore iam receptis, sed etiam leuis armaturae praesidio ad repugnandum paratis M: deest in AKg: habent Zr * praeda


6740. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

102 * post accaepta app. ed. Crau.: Sunt enim auctores, qui tradunt, Seuropylum non omnino orbum liberis decessisse; sed filiam sibi superstitem reliquisse, quanquam multis ante annis primi Uni, mox Veri, Magete duce, Dalmatiam de Romanis, deletis Salonis, ceperunt, suoque regno adiecerunt.


6741. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

consciis redduntur, interceptae, proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi, quaestione habita conuicti, meritas patriae poenas dedere; omnibus, qui sanguine eos contingebant, non modo huiusce poena laetis, sed etiam supplicii paene exactoribus. Ferunt enim quendam, cuius fratris filius coniurationis damnatus erat, purpurea ueste indutum in foro inambulasse, dum de coniuratis poena caperetur. Iisdem fere


6742. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

quibus iubebat eos insulis excedere, atque a potestate Rhacusanorum omnino exemptas Iaxiae tradi; Rhacusanis oratoribus apud Caesarem necquidquam nitentibus, ne insulae, fidelibus sociis, falsis Iaxiae criminibus, adimerentur. Sed crimen ualuit eo maxime, quod Rhatanei Canalensisque agri diuisio, eiectis ueteribus colonis, parum purgata esset; cum insulani, alienae cladis exemplum, metumque, qui non uanus esse uidebatur, in suam defensionem


6743. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

in suam defensionem contulissent. Itaque, licet Rhacusanorum studium et fides erga regem omnibus satis nota essent; cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani non modo imperium insularum quaerebant, sed etiam priuatas possessiones, prauo consilio inito, sibi uendicare conabantur, mercaturae consuetudine, proprium magis, quam publicum emolumentum sequentes. * fere


6744. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

oppugnatione, arceat. Pontifex literas extemplo ad Venetos conscribit, hisque rebus diuinis interdicit, si ullum auxilii genus aduersus Rhacusanos Bossinati homini praestitissent. Atque ita Veneti, metu Pontificiae censurae, quieuere; sed nec quies Venetorum belli finem fecit. Nam filius Stephani, quem a patre defecisse demonstrauimus, ita inimico animo regiones ad patris imperium spectantes, Turcica manu sibi adiuncta, deuastando peruagatus est, ut hoc in primis


6745. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ad patris imperium spectantes, Turcica manu sibi adiuncta, deuastando peruagatus est, ut hoc in primis certamen, Turcis aditum in Dalmatiam aperuerit, et Cosaciam familiam extinxerit, Rhacusanamque ciuitatem, non modo tributariam fecerit, sed etiam in Turcicam seruitutem paene redegerit. Nimirum, ita plerumque usu uenire solet, ut, qui hostem alienis armis uincere nititur, iisdem se ipse superetur; nec multo leuius uictori, quam uicto accidat. Quod quidem patrum nostrorum


6746. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana ciuitas auocauerat, reuertar. * licitati Zr: licitati (luctati e marg.) M: lucrati


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.