Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6747-6756:


6747. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

(delectabant enim me plurimum), postulasti a me, et quidem enixe, ut Pontifici Maximo per litteras exponerem Christianorum suorum calamitates, quae ab infidelibus quotidie inferuntur, eique tanquam totius ecclesiae praesidi supplicarem ne saltem reliquias ab iisdem inimicis opprimi patiatur, sed apostolica authoritate reges atque principes nostros ab armis ad concordiam reuocatos ad expeditionem aduersum infideles parandam compellat. Cum hoc a me exigeres, non parum suspenso animo steti, dubius praestarene id tibi debeam an negare. Rerum necessitas ut praestarem,


6748. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

dignitatis uiro quicquam persuadere ausim, nedum talia quae olim saepius ab aliis tentata in cassum cesserant. Porro cum mecum tacitus considerassem nequaquam absque nutu diuino id te deposcere quod ego praestare posse diffiderem, recepi tandem me quod rogabas facturum, non meis uiribus, sed Dei fretus auxilio. Igitur a Spiritu Sancto adiutus opus peregi; peractum tibi mitto ut, si probaueris, continuo Romam mittendum cures. Quod si res ista, quam orditi sumus, tam prospere quam optamus successerit, nihil scriptis meis tribuas uelim sed Ei soli gratias age qui, ut nos


6749. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | SubSect | Section]

quod rogabas facturum, non meis uiribus, sed Dei fretus auxilio. Igitur a Spiritu Sancto adiutus opus peregi; peractum tibi mitto ut, si probaueris, continuo Romam mittendum cures. Quod si res ista, quam orditi sumus, tam prospere quam optamus successerit, nihil scriptis meis tribuas uelim sed Ei soli gratias age qui, ut nos seruaret, et te inspirauit ut rogares et me adiuuit ut rogata perficerem. Vale et pro me ora. Tertio Nonas Apriles, Anno Salutis MDXXII. MAXIMO PONTIFICI ADRIANO


6750. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

satis nota sunt omnibus, non est necesse nunc repetere. Olim fleuimus, olim lamentis lachrymisque prosecuti sumus monasteria desolata, uirgines constupratas, pueros baptismate sacro dudum purificatos deinde uero Maumethanae perfidiae more circumcisos et ex fidelibus infideles factos. Sed praeteritorum malorum pene obliuisci compellimur praesentibus oppressi angustiis, non quia grauiores sint sed quia recentiores. Vix enim ullo die cessant immanes infidaeque bestiae quamcunque possunt iniuriam Christi inferre cultoribus. Templa in quibus iugiter Deo sacrificabatur stabula


6751. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

sumus monasteria desolata, uirgines constupratas, pueros baptismate sacro dudum purificatos deinde uero Maumethanae perfidiae more circumcisos et ex fidelibus infideles factos. Sed praeteritorum malorum pene obliuisci compellimur praesentibus oppressi angustiis, non quia grauiores sint sed quia recentiores. Vix enim ullo die cessant immanes infidaeque bestiae quamcunque possunt iniuriam Christi inferre cultoribus. Templa in quibus iugiter Deo sacrificabatur stabula iumentorum fiunt; sanctorum corpora, quae fidelibus uenerationi erant, infidelium pedibus conculcantur.


6752. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc praesides regesque nostri attendunt: si attendissent, nequaquam inter se, sed cum solo illo digladiarentur atque certarent. Nunc autem Hyspani cum Gallis miscent praelia: Itali inter se diuisi sunt, alii aliis fauent; mutuis itaque odiis flagrantes Dei aduersum se iram prouocant. Ecce non multo ante in Italia bellatum est; adhuc Ausoniae campi externorum


6753. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

quibus in omni necessitate adiumento esse deberemus? In eos, inquam, caedibus grassari pro quorum salute Christus mori non dubitauit? Resipiscite tandem, resipiscite insipientes! Quousque ratio uos fugiet, quousque perniciem uestram ignorabitis? Non uobis pugnatis, non uobis uincitis, sed uni illi, qui uos omnes deuorare parat, futurae de uobis uictoriae praestatis occasionem! Nam cum uos inuicem alii alios consumpseritis, ille omni iam ope destitutos aggrediens facile in suam rediget potestatem et non educto (ut dicitur) gladio superatos legi suae seruire coget, suae


6754. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

in gratiam reuocatos hortare ut societate inita coniunctisque copiis barbaricae gentis uim orbi minantem reprimant, fessis periclitantibusque Christicolis adsint et uniuersae Dei ecclesiae, quam Maumethana perfidia destruere molitur, simul opem ferant. Poena reorum differenda Sed et tu, Sanctissime domine, si quos in Christianis principibus ecclesiae Dei dicto minus audientes eiusque statui ulla in parte iniurias habes, differ ultionem, obsecro, et iustam aduersus delinquentes poenam in aliud tempus reserua inferendam, sicuti egisse prudentissimum quondam regem


6755. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

atque alacri animo succurrant, amissa repetant, recepta Deo propicio tueantur et conseruent. Ac ne ego pluribus utens uel prudentiae uel uirtuti tuae diffidere uidear, finem faciam, si tamen adhuc pauca quaedam subiecero non tui adhortandi causa, quem in omnia paratum esse confido, sed desiderio meo quo uror obsequendi. Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas Pontificis Decet


6756. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

qui in finibus sunt, armis, pecunia, rebus necessariis iuuare, quo facilius in proposito persistere queant non dedendi se prophanis neque loco suo decedendi. Tuam ea in re liberalitatem praedicabunt Croatiae quae adhuc supersunt oppida Liburniaeque dynastae omnes arciumque prefecti. Sed multo gloriosius in caelesti regno coram Domino, cuius in terra uices geris, praedicabunt angelici spiritus, si Christianos principes ad sanctiendum pacis foedus coges et omnes pro orthodoxae fidei gloria ad expeditionem aduersus infideles assumendam solicitaueris atque interim


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
First 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.