Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7511-7527:


7511. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

et fortuna. Si autem animum meum noscere desideras, certe is est, qui facile ab aula hujus corruptissimi temporis abesse possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in luce vellem seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque frequentius in aula ista quam sedentarium ago servitium. Quotidie autem vel unum in aula gradum non progredi, profecto undecim regredi est. Haec soli tibi duntaxat scribo, tu vero idem ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus


7512. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus avunculus in me habeat. Cui ut omnibus in rebus obtemperare possim, omnia mea et me ipsum nihili facio, ut nihil penitus ab officio me, quo illi teneor, dimoveat. De inopia autem mea rei pecuniariae vellem tacere. Scis enim, quanta laborem, sed timeo quod nuper in adventu Solimani Turcarum caesaris metuebam, qui scilicet si hoc regnum invadebat, ut minabatur, cogebar, per Deum, praeposituram hanc meam Transsylvanam, nam Budensem dudum desolavit, ita relinquere ut acceperam, nimirum pauper et vix decem ducatorum dominus. Cujus quidem


7513. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

metuebam, qui scilicet si hoc regnum invadebat, ut minabatur, cogebar, per Deum, praeposituram hanc meam Transsylvanam, nam Budensem dudum desolavit, ita relinquere ut acceperam, nimirum pauper et vix decem ducatorum dominus. Cujus quidem reditus annuos non ego, nam parvo natura mea contenta est, sed aulicus decor, sed honoris suadela, et longae spei opinio totos exhaurit, neque animadverto prius, quam annus exierit. Congerendum itaque nonnihil est, et futuris casibus reservandum, quos odia principum ac procerum, et ambiguitas hujus regni status assidue polliceri videntur.


7514. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

si hoc regnum invadebat, ut minabatur, cogebar, per Deum, praeposituram hanc meam Transsylvanam, nam Budensem dudum desolavit, ita relinquere ut acceperam, nimirum pauper et vix decem ducatorum dominus. Cujus quidem reditus annuos non ego, nam parvo natura mea contenta est, sed aulicus decor, sed honoris suadela, et longae spei opinio totos exhaurit, neque animadverto prius, quam annus exierit. Congerendum itaque nonnihil est, et futuris casibus reservandum, quos odia principum ac procerum, et ambiguitas hujus regni status assidue polliceri videntur.


7515. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

Me, ut semper habuisti, habes tui amantissimum. Rogo mittas mihi Ursini Velii de rebus Hungaricis historiam, aut si malis, tute portes, quod et ipse malo; neque te taedeat: si pluris constabit, quam quae arca tua emere possit, supplebit mea, tibique claudetur nunquam. Brassicanis magna, sed majori majore diligentia me commendes, quocum et amicitia mea major est, et consuetudo intercessit frequentior, alioqui utrumque amo singulariter et complector propter mores ac litteras, quibus pollent. Si quid habes de rebus Germanicis et Italicis, perscribas velim, aut coram relaturus advola.


7516. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

procul dubio futurum fata tua pollicentur, quae te tam diu in afflictionibus servarunt, si modo infractus perstiteris. Etenim pugnandum tibi adhuc est, ut jam diu pugnas, et vincendum parandumque virtute, quod per fortunam auferri nequit, sciens, haud quaquam tuum esse, quod ipsa tuum fecerit. Sed ne infirmus, fortissimum et prudentissimum moneam, sic habeto: me quicquid id est, ex amore facere, quo te prosequor, omnesque honorum utilitatumque accessiones tibi optare, quas quemque sibi ipsi ab immortali Deo optare decet. Reliquum est:


7517. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

tamen ob diuturnam absentiam nostram mutuam, quum usu et consuetudine sua caruerit, oblivione jam labi ac cessare videbatur, nisi opportune nuper hic Segesvarii convenissemus, et velut a longo quodam postliminio, non dicam amicitiam, quae alioqui animo meo, arbitror, neque tuo unquam exciderit, sed amicitiam hanc sane nostram jucundissimam, dudum Brassoviae plurium dierum spatio initam et constitutam, convictu atque colloquiis suavissimis in pristinum statum reduxissemus. Quid tum temporis vicissim alter alteri receperimus, existimo te non


7518. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem,


7519. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

doctum et clarissimum, de quo nuper plura coram, ac de eo quid scribam? Mihi certe si vel de ipsa fama charissimus est et optatissimus, Deus bone, quantus meae erga eum dilectioni cumulus accederet, si de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem dices, maximeque efficies, ut me quam maxime diligat, etiam atque etiam rogo; fraternam etiam operam ac studium meum, illaque omnia officia, quibus conjunctissimorum hominum amicitiae solent inviolabiliter, sempiterneque


7520. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

animo meo inhaesisti, ut etiam memoriam tui constantissime, licet me Ister licet te Nilus habeat, vel si quid distantius dici possit, quoad superero, retinere decreverim. Quod si te dubitare crederem, pluribus argumentis declararem, sed ea nihil aliud essent quam verborum multiplicatio. At demus hoc locorum intervallis, quibus sejungimur, demus necessitudini nostrae, quae in otio, si vera est, esse non debet, et postquam praesente consuetudine frui nequimus, nihil superfluum, neque ab amicitia nostra alienum faciemus, si


7521. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

excessisse aut vita decessisse, quod nemo unquam ab eo tempore, quo ab invicem discessimus, ubi locorum ageres, nuncium mihi afferre potuerit; quum nullus istinc orator, aut quivis privatus civis ad nos venit, quem de te non quaesierim, litteras vero quot ad te dederim, ipse Erasmus testis sit. Sed nunc tu recte, mi Petre, et dignum amicitia nostra fecisti, quod usuram tanti, tamque diu muti inter nos temporis epistola tua redemisti, quodque ubi esses, et quod mei memoriam retineres, demonstrasti. Si itaque jam alter alteri a mutua quadam oblivione restituti sumus, postquam et ego te


7522. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

quidem, quod tuum posses dicere, apud me reliquum feci. Tristissimus haec ad te scripsi et invitus, lacessitus tamen; verum quo animo tuas ad me dedisti litteras, eodem has meas accipe. Etenim torserunt me tuae, torqueant et te meae, posteaquam non mei, qui te ut me alterum dilexi, sed cupparum, rei externae et periturae memoriam praecipue retinuisti. Vale. Colosvarii kalendis Augusti MDXXXVIII.


7523. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

quod a me in tanti viri ac praesulis usum abire possit, statui eundem sempiterne prosequi, et jussis ejus semper praesto esse, accedente huic scintillulae devotionis erga te meae ingenti igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus Gierlachonschy meus necessarius non raro, sed semper, nec apud me solum, sed apud omnes, quibuscum optimi quique nominari cupiunt, libens ac sedulo excitat et diligenter enumerat. Id itaque quicquid est, quod a me tuae amplitudini offertur ac dicatur, ex intimo cordis penetrali procedit, rogoque, accipe paterno animo, et me


7524. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

usum abire possit, statui eundem sempiterne prosequi, et jussis ejus semper praesto esse, accedente huic scintillulae devotionis erga te meae ingenti igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus Gierlachonschy meus necessarius non raro, sed semper, nec apud me solum, sed apud omnes, quibuscum optimi quique nominari cupiunt, libens ac sedulo excitat et diligenter enumerat. Id itaque quicquid est, quod a me tuae amplitudini offertur ac dicatur, ex intimo cordis penetrali procedit, rogoque, accipe paterno animo, et me complecti ac in numerum


7525. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

mea constantia ductum, posthac quoque polliceor, nisi me per calumniam ab se repulerit. Semper enim turpe duxi et illiberale, cito aut exili aut vili de causa ab amicitia discedere, quamquam et ipse praeceps in iram est, et ego in amicis ferendis pertinax, quamdiu non contemnar. Sed haec forsan dies et amici lenient, quae natura corruptior exacerbavit. Caeterum tantum abest, ut in his turbis nomen tuum miscuerimus, ut ne in mentem quidem nobis tunc veneris, quem sciebamus cum archiepiscopo Collocensi dudum in Hispanias profectum. Igitur ne expostules, nec injuriarum nos


7526. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Stephano Maylad vaivodae Transsylvano S. In tanta rerum hujus regni trepidatione propter hostilem Turcarum adventum, equo uno non imbecilli, non exiguo, non deformi, sed forti, pulchro, justa magnitudine, vegeto, et personae meae apto plurimum indigeo. Hanc abs te nec donari cupio, ne impudentiae perstringar, nec certo pretio deposco, ne tamquam cum mercatore videar agere, tuaeque dignitati per imprudentiam derogem. Verum si uno ex equitio tuo electiore pro


7527. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section]

velis talem mittere, cui vitam meam credere secure possim in periculo; quemque mihi caeteri omnes amici mei pernegarunt, tu, quem domini loco habeo, dare non recuses, praesertim cum petita recusare magnis viris indecens ac humile esse perhibetur, eoque magis si nihil citra honestatem petatur. Sed ne effrons esse et jam extorquere videar velle, quod facilius quidem dabitur, quam ut pluribus verbis petendum putem, hoc unum addam, me cum fiducia petere, ex eo, quod inter caeteros regni hujus proceres, ad quem in re mea, eaque sane summe necessaria ac difficili certiore spe accurram,


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
First 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.