Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7609-7641:


7609. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi postliminio in familiam vestram regressus, sua iura et libertatem apud omnes, de periculis regni huius, et furore Turcico disserendi recuperaret; ad Illustrissimam Magnificentiam vestram eum remittere volui. Quem librum ut Illustrissima Magnificentia vestra eo animo, quo non solum a tuo, sed totius huius regni, et patriae patre vero, acceptus erat, ut recipias; per eum amorem, quo salutem Reipublicae nostrae, ac regni universi complexus es, oro. Vides Comes Illustrissime quae tempora sint regni nostri: vides quem hostem, et vicinum, et infestum habeamus: vides immanem illam beluam,


7610. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus mortibus acerbiore premat, regno imminere; in quod ne statim irruat, Persarum bella tantum eum retinent: quae, si casu ullo composuerit, si se, viresque suas inde avocaverit; nulla interposita vel minima hora, in nos nostrumque regnum impetum faciet. Non animus illi nostri invadendi, sed tempus deest. Quam nunc necessario pectore premit flammam; liberior paulo ab aliis bellis factus, in nos evomet. Et qua immanitate in privatorum, et ad se legatorum abutatur, in toto regno abuti contendet. Minimam ille occasionem magnam causam belli inferendi iudicat. Quo animo in


7611. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

defuerit. Neque metuemus eos milites, qui, vel sub Tyrannis nati, vel aliunde in servitutem abducti, et inviti militiae addicti, nihil generosum habent: qui nihil praeter metum, Tyrannique suplicia praesentia cogitant, et domesticam servitutem perosi, in arma hostilia, non ut vincant, sed non vivant, et mortis beneficio se a Tyrannide exolvant, ruunt. Quod genus militum apud nos nullum est. Servis enim maiores nostri in agris colendis re familiari tuenda uti voluerunt: rei militaris et armorum disciplinam, liberis et generosis hominibus commiserunt; eamque partem regni nobilium


7612. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

uti voluerunt: rei militaris et armorum disciplinam, liberis et generosis hominibus commiserunt; eamque partem regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium feret; et cum ducem sibi dari optaret, qui idem suae virtutis ac fortitudinis et testis, et remunerator, atque laudator


7613. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

insuetum, mercede conducuntur, aut e media plebe milites scribuntur: quod nostrae leges repudiant: ac non nisi e nobilitate primariisque hominibus, exercitus ac legiones conficiunt. Unde fit, ut pauci nostri, multitudinem hostium, et cupide aggrediantur, et fortiter vincant: non enim numero sed virtute se praestare hosti volunt: nec prius vincuntur, quam caedae multitudinis infinita hostium defessi ipsi verius procumbant, quam hosti succumbant. Nec equidem Illustrissime Comes ullum est regnum, vel Respublica ulla, quae tot viros nobiles, tam generosos, tam fortes, tantis viribus,


7614. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

suos gloria, et virtute vincat; utque duplici victoria glorietur, ac maiore honore caeteris se digniorem esse probet: qui ardor, cum animos militum occupaverit, nihil humile, nil abiectum, nihil ignave eos et cogitare et facere patitur: ut ardua petant, urget: non mercedulam victores flagitent; sed honoribus et gloriae se decorari cupiant, persuadet. His artibus prosapia tua amplissima, Comes Illustrissime tantum splendorem, qui oculos nostros perstringit, sibi peperit: hanc tantam gloriam vestram, et opes amplissimae, et authoritas summa consecuta. Hanc laudem equestris ordo propriam


7615. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

si eum contra se arma ferentem viderint, iudicabunt: cum viro sibi rem fore cogitant: nec aliud eis spem victoriae praeter dissensiones nostras, atque ordinum odia, et contentiones facere potest. Concordiam nostram, a nos Regem sequentes, si viderint, animo concident. Non de victoria de nobis, sed de suo casu, ruinaque cogitabunt: quam pace potius rediment, quam ut aleam belli experiantur. Invictum est Regnum Poloniae, si concordia, ac consensu ordinum roboratum fuerit, ac Regis authoritatem secutum fuerit, consiliaque sua cum consiliis eius, coniunxerit. Quod cum ita sit, ne nos ipsi,


7616. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

conscriptis fidelissimis praeceptis hortantur ad virtutem, vel adiecerunt animum ad tuenda et augenda communia commoda. Quod genus hominum antiquitas plane gratior et liberalior divinitati consecravit. nec alia via propius accedimus ad Deum, quam cumulandis beneficiis, et in commune consulendo. Sed ut alia praeclara, ita mos iste propemodum exolevit. Sic vivitur hoc coruptissimo seculo, ut egregios conatus, rara gratia consequatur. Me tamen ab instituto meo nunquam alienus error deducet: nec deterrebit labor ab honesto opere: ac me ipsum iuvabit, si quid in rem videatur,


7617. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 25 | Paragraph | Section]

virtutem et admirabatur et extimescebat. Proinde navabat operam per legatos; ut in eorum amicitiam insinuaretur: malebat callidus Tyrannus cum gente bellicosa, triumphorum avida, clarissimisque cumulata victoriis pacem agere, quam periclitari fortunam, quam saepe fuerat expertus adversam. Sed postquam ab optimis studiis discessum est, omnisque ratio gubernandae Reipublicae commutata fuit, deinde ubi scelera libidinesque in optimates immigraverunt; versae sunt vices rerum, ac fortuna simul cum moribus (ut ille inquit) immutata est. Per occasionem aetatis imbecillae Regis nondum


7618. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 25 | Paragraph | Section]

studiis discessum est, omnisque ratio gubernandae Reipublicae commutata fuit, deinde ubi scelera libidinesque in optimates immigraverunt; versae sunt vices rerum, ac fortuna simul cum moribus (ut ille inquit) immutata est. Per occasionem aetatis imbecillae Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes, defensoresque Regni volebant, homines cupidi, ambitiosi, vafri, quaestum sectantes, arripuerunt clavum Reipublicae inita nefaria inter se conspiratione non eius quidem conservandae, sed absumendae atque perdendae. vectigalia


7619. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 25 | Paragraph | Section]

Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes, defensoresque Regni volebant, homines cupidi, ambitiosi, vafri, quaestum sectantes, arripuerunt clavum Reipublicae inita nefaria inter se conspiratione non eius quidem conservandae, sed absumendae atque perdendae. vectigalia partim condonabantur, partim addicebantur minimo; in reliquias agebant praedas: ex tributis, in quibus consistunt ornamenta pacis, et subsidia nervique belli; ne numus quidem ad Regem perveniebat: saepe tanta Rex aegestate praemebatur, ut (quanquam


7620. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 27 | Paragraph | Section]

quia paulo liberius, quam flagitiosorum aures patiuntur, de iniquitate suorum temporum quaesti, et in istiusmodi harpyas pestem publicam invecti essent; alios veneno clam fuisse sublatos, alios immissis percussoribus, in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes


7621. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 30 | Paragraph | Section]

dicturus sum, vestrum aliis esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere. Neque vereor curiosus in aliena Republica videri, si aut metu vestri periculi, aut vestrarum utilitatum incitatus cupiditate, non modo cogitem de vestris commodis; sed etiam sollicitus sim, ut regnum hoc sancte pieque domi gubernetur, hostem foris a se quam longissime propellat. Et si non contigit me in vestro solo nasci, omnes tamen, qui per sacrosanctum lavacrum regenerati sumus, et sevatori Christo insiti, unum genus, unus populus esse debemus, non tam


7622. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

unum in charitate esse voluit? Nihil autem refert in hac vel alia terrae particula gigni: unius patriae incolae sumus et cives, mox coelestes futuri. Proinde Socrates ille, sapientissimus mortalium iudicatus, interroganti cuidam cuias esset, non dixit se Graecum esse, non Atheniensem, sed plane mundanum: quo significavit, mundum esse cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ispi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum


7623. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

Socrates ille, sapientissimus mortalium iudicatus, interroganti cuidam cuias esset, non dixit se Graecum esse, non Atheniensem, sed plane mundanum: quo significavit, mundum esse cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ispi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum omnium, et imperiorum in terris praestantissimum fuit, nulla re alia sic adolevisse, in tantam evasisse magnitudinem, quam non fastidiendo genus ullum hominum,


7624. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

quidquid, aggrediuntur, ex sententia perficiunt: nihil illis privatim et publice non prospere, nihil non divinitus succedit. Unam ipsi gentem arbitrantur, quae licet ex variis collecta nationibus, eorum tamen impios ritus vanitatemque superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut


7625. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

perficiunt: nihil illis privatim et publice non prospere, nihil non divinitus succedit. Unam ipsi gentem arbitrantur, quae licet ex variis collecta nationibus, eorum tamen impios ritus vanitatemque superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine


7626. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 37 | Paragraph | Section]

amisit. Videtis quanta munia Reipublicae suis cervicibus sustineant optimates in procuranda eius utilitate, praecavendoque a domesticis externisque periculis. Qui igitur ea firmitate animi est, ea magnitudine consilii, tanta laboris et vigiliarum tolerantia; hic non solum inter optimates, sed etiam dux et princeps optimatum habebitur. Quod si quis impar est huic labori, si cui magis otium blanditur, si quem desidia invitat, somnolentia detinet, voluptates illiciunt, si propensior est in sua, quam in publica commoda; hunc ego, si qua mihi familiaritas cum illo


7627. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

si cui magis otium blanditur, si quem desidia invitat, somnolentia detinet, voluptates illiciunt, si propensior est in sua, quam in publica commoda; hunc ego, si qua mihi familiaritas cum illo intercederet, dehortarer a capessenda Republica ne temere sese in illud pistrinum intruderet, sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua


7628. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae, illecebrisque voluptatum, sed invehendis publicis utilitatibus, virtute propaganda, bonis ad honores extollendis, eorumque fama defendenda. Proinde hoc genus hominum, quod abhorret a labore, studiisque bonarum artium, ad desidiam non ad laudem natum; meo indicio recte fecerit, si non versetur in luce ac celebritate hominum:


7629. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

meo indicio recte fecerit, si non versetur in luce ac celebritate hominum: caeterum sese abdat in tenebras et lustra ad oblivionem sui nominis sempiternam. Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum


7630. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 39 | Paragraph | Section]

vim omnem huius facultatis in dicendo, si quam modo nacti sumus: proponerem maiorum res gestas, illustremque gloriam et pervagatam, quorum virtute regnum hoc ex parvis initiis in istam amplitudinem crevit; ut eorum vestigiis insistentes, memoriam sui nominis non dicam ab oblivione vindicarent, sed propagatam egregiis factis in posteros commendarent aeternitati: admonerem charitatis patriae, quae vincit omnes alias charitates, nec debet apud gratos ea quicquam esse antiquius: cohortarer ad eius propugnationem: incitarem eorum animos, ut concurrerent alacres ad flammam communis incendii


7631. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 40 | Paragraph | Section]

domos et sanctissima templa a conflagratione, universam patriam a vexatione, pernicie, ruina, excidio defenderent. His et aliis huiuscemodi nobilitatem alloquerer, si causa, ut dixi, postularet, flagitaret necessitas, tempori et moribus, eorum conveniret. Sed nimirum hoc quoque supervacuum foret, quasi calcar addere sponte incitatis ad cursum. Nam quanto semper hic ordo flagravit armorum libertatisque retinendae studio, non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam


7632. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 40 | Paragraph | Section]

supervacuum foret, quasi calcar addere sponte incitatis ad cursum. Nam quanto semper hic ordo flagravit armorum libertatisque retinendae studio, non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam dignitatem hanc, sed spiritum et vitam, tam diuturnis temporibus circumfusi pene undique magnis hostibus, saepe etiam graviter oppugnati, retinere potuissetis. Alia quidem regna, vel montes asperi, vel circumiectarum silvarum densitas, vel praeruptae pręcipitium fluviorum crepidines, vel difficiles angustique


7633. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 44 | Paragraph | Section]

memorant clementia, Augustum felicitate, bonitate Traianum praestitisse; in hoc rege concurrentibus clarissimis virtutibus ad eum ornandum, cumulata omnia existunt. Ad haec, non tantum regiis praefulget dotibus; ut fortitudine iustitia, gravitate, severitate, constantia, beneficentia; sed etiam privatam laudem temperantia, mansuetudine, facilitate supergressus est: tanto studio in tutelam regni incumbens, tanta cura consulens quieti populorum, tanto complectens amore universos; ut merito sicuti patriae parent et vindex, ametur, et suscipiatur ab omnibus, timeatur a nemine, nisi


7634. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 45 | Paragraph | Section]

tranquilitatem. Quod quidem vobis non magis fructu, quam recordatione iucundum esse debet. Quum enim terrae mariaque per hos annos armis streperent, quum arderent bello in Europa regna omnia, quum furor Martius ubique grassaretur, sola Polonia secura bellorum profunda pace fruebatur. Sed quoniam rerum humanarum aliquis finis est, ac mortalium vitam natura terminis perangustis circumscripsit, optimus Rex iam ingravescente aetate, ac eo propius accedente, quo mortalitate deposita immortalitas induitur: quem finem arbitror iis, qui vitam pie, sancteque transegerunt, vehementer


7635. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 45 | Paragraph | Section]

animo res gestas, crebrisque, ut aiunt, sermonibus usurpat victorias, Trophaea, triumphos: nec tam existimat eorum memoriam duntaxat esse relictam sibi ad voluptatem, quam viam esse propositam et formam ad patrium decus aemulandum. Non solum autem argumenta in ipso magni et liberalis animi, sed pietatis, iustitiae, multarumque clarissimarum dotum elucent. Quale illud indicium futuri boni principis, quod alienus a ludis et iocis, scurras et mimos contemnit: calumniis non patet improborum: ad venena delatorum et obtrectatorum aures penitus occlusit. Intelligit non decere


7636. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 46 | Paragraph | Section]

Quale illud indicium futuri boni principis, quod alienus a ludis et iocis, scurras et mimos contemnit: calumniis non patet improborum: ad venena delatorum et obtrectatorum aures penitus occlusit. Intelligit non decere tanti regni Principem delinimenta sensuum et illecebras quaerere; sed quo pacto regnum, a sapientissimo iustissimoque patre per manus acceptum sapienter et iuste gubernet. Itaque non dat operam, iis, a quibus deterior fiat, sed frequenter audit sapientiae doctrinarumque professores: saepe conversatur cum studiosis armorum, peritisque militiae. Prudentiam undique,


7637. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 46 | Paragraph | Section]

et obtrectatorum aures penitus occlusit. Intelligit non decere tanti regni Principem delinimenta sensuum et illecebras quaerere; sed quo pacto regnum, a sapientissimo iustissimoque patre per manus acceptum sapienter et iuste gubernet. Itaque non dat operam, iis, a quibus deterior fiat, sed frequenter audit sapientiae doctrinarumque professores: saepe conversatur cum studiosis armorum, peritisque militiae. Prudentiam undique, magnum stabilimentum imperantium, conquirit; quo se dignum patre, dignum Senatu, dignum nobilitate, dignum opinione omnium praebeat. Quanquam gravissimam


7638. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut


7639. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut tantopere sollicitus esse videare de aliena republica? Ut primum autem ad illud respondeam, quod de alienigena obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam


7640. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

vel non admittere. Tametsi consilia quidem non perinde probantur a sapientioribus eorum causam, qui ea dixerunt, atque propter suam ipsorum gravitatem, a quocunque authore profecta sint. Nec Mosem virum sanctum, et plenum Deo ferunt erubuisse, quaedam, ex sententia Ietro, quamquam soceri sui, sed profani dogmatis, in civili ordinatione instituere. Dies profecto me deficiet, si velim commemorare, aut quibus res feliciter successit inventis externorum hominum, aut qui freti sua prudentia, in profundum miseriarium praecipitati sunt. Ego vero tantum abest, ut postulem meis


7641. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 48 | Paragraph | Section]

fortunatae: ac me semper iuvabit conscientia, neque fidei, neque amori, neque officio, neque consuetudini meae defuisse. Expedita causa mea. Nunc ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.