Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sed

Your search found 21252 occurrences

More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7642-7694:


7642. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quia firmiores creduntur, ac minus fugaces, a dominis ad ministeria castrensia assumuntur, libertas tum demum competit, ubi uel ipse annis inutilis potius reijcitur a domino quam dimittitur, uel ubi dominus in bello inter pericula mortis libertatem legarit. Matrimonia illis quidem permissa sunt, sed liberi eorum pro arbitrio domini distrahuntur, quae res sapientiores a nuptijs abhorrere facit. Alios qui circuncisionem repudiant, immaniter tractant: quam miseriam per tredecim annos expertus sum, nec ullis uerbis consequi possum, quid sit calamitatis in hoc genere uitae.


7643. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

sarcina aliqua, aut mantica: morientem detractis uestibus in proximam foueam aut uallem canibus et uulturibus abijciunt. QVOMODO RECENTER capti in itinere tractentur. NOn solum perpetuae cathenae concaptiuos includunt, sed manibus quoque in itinere manicas addunt: passus unus inter singulos interstitij est, ne se mutuo conculcent: id ideo faciunt, ne a mancipijs lapidentur. Quum enim singuli mangones ingentem numerum ducant, adeo ut decem saepe quingentos homines concatenatos habeant, uim


7644. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

PAVlatim in prouincijs olim Christianis aboleri. SVpersunt adhuc aliqui, qui meminêre expugnationem Constantinopolis, et regna Graeciae, Albaniae, VValachiae, Seruiae quam Bosnam uocant Turcae, in prouincias redacta, illi quidem Christum tenaciter retinent, sed iuuentus dediscit, breuique futurum ut plena sit obliuio Christianitatis. Idem futurum in Croatia, Hungaria, Sclauonia, quae recentia additamenta sunt et auctaria Turcici imperij. QVAE CONDITIO DEbellatorum. VBI


7645. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nudatos ad ludibrium et mendicitatem relinquunt. Campanas omnes et organa, et alia instrumenta Musica templis adimunt, imo ipsa templa prophanata suo Mehemmeto consecrant. Misera et humillima sacella Christianis relinquunt, ubi sacra non publice sed dissimulanter et silentiose faciant, quae ubi uel terraemotu corruerint, uel incendio deflagauerint deflagrauerint, uel aetate computruerint, non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa. Concio et annunciandi Euangelij munus plane


7646. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

eoque ad delassationem uti, interim Christianus pedes sequitur. DE TRIBVTIS CHRIstianorum. QVartas omnium fructuum dant Christiani: istiusmodique quartatio non solum ex prouentibus agrorum et pecorum colligitur, sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud onus capitationis, qua singuli quotquot sunt in una familia, singulos ducatos soluunt. Si parentes soluere nequeunt, ad liberos suos in


7647. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

cum uita commixta est, imo si usquam uita diu superest ut diu moriaris, id in Turcia est. Nihil Aegyptiaca seruitus, Babylonicum exilium, Assyriaca captiuitas, Romanorum euastatio ad istas miserias, ubi quotidie audiuntur threni Ieremiae, nec uerbis, sed rebus constant. PROCLAMATIO CAPTIuorum et tributariorum, ad Christianorum Reges et Principes. MIseri qui quasi in fornace illa ardenti Hur Chaldaeorum uiuunt, uotis et gemitibus coelum petunt: Vsque quo dormis


7648. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

uiuunt, uotis et gemitibus coelum petunt: Vsque quo dormis domine, exurge et ne repellas in finem. Rursus a coelo ad patriam oculos reiectant, quam et ipsam in seruitute uident, relegati tamen a patria, in patria seruitutem agere cupiunt. Vota illorum non libertatem, sed eandem seruitutem mutatis tantum sedibus concipiunt, mox oculos ad Christianorum Reges et principes detorquent: Optant Papam patrem patriae uires suae sanctitatis ad liberationem filiorum conuertere. Optant inuictam Caesaris manum uictricia arma contra Turcam mouere. Sciunt illi parere Hispanos


7649. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Germaniam omnem, tot Electores imperij regijs uiribus instructos auspicium Caesaris libenter sequi. Hic putant uota sua non frustrari. Te suum Esdram Caesar inuictissime, te suum Iosue existimant futurum. Talia enim non solum de te oracula inter Christianos, sed etiam inter ethnicos circunferuntur. Vtinam tua te bella illuc sinerent penetrare, uideres omnia tecum ad arma cooriri: Nulla aetas, nullus sexus, nullus ordo hominum tua arma relinqueret. Domi quisque Turcarum in suis seruis percussorem haberet, in castris proditorem, in


7650. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nepriazni,Amen intemptationem,sedliberanosamalo,Amen.


7651. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

propter prouinciarum distantiam in quibusdam uocabulis ac prolatione nonnihil differant, ut Itali ab Hispanis, Germani a Flandris. Nec te lateat, Ruthenos ac Seruios eadem lingua, uti in officijs diuinis. Habent enim xxxiiij. literas Graecis non multum dissimiles. Sic etiam Croaci: sed horum literae plurimum ab illis differunt forma, numero tamen et prolatione similes sunt. Et ideo impossibile est nobis latinis characteribus, ipsorum uocabulorum ueram prolationem imitari. Turcae quoque eadem lingua in aula eorum Regis, et in confinijs Sclauoniae uersantes, utuntur. Vale.


7652. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

loca plura duce,
Hic Asianorum, atque Arabum distractus in oras,
Quae tulit est testis dura comes.
Ille Ithacen inter iactatus, et Ilion inter,
Clarior ingenio est factus Homere tuo.
Hic maris et terrae discrimina maxima sensit,
Ille sed expertus sola pericla maris.
Hunc Mehemetaeus prensans canis ore minaci,
Esse canem uoluit, noluit esse canis.
Illius at socijs in monstra latrantia uersis,
Circaeis philtris forma canina manet.
Vt Plato barbatus lustrarit plurima docto
Hungare


7653. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mores sic pingis, ut illi
Nil referant scripta ad Bartholomaee tua.
Addis et istorum linguas nec grammata omittis.
Quae doctos fallunt hac regione uiros.
Impia Turcarum dum lustras regna, reuersus
Europam hic tandem numine Christe tuo.
Sed Pallas, malus, cera, a Syrenibus illum
Iuuit, et auspicibus flatibus acta ratis.
Quid multa? hic dignus quem laudet Musa Maronis.
Meonij uatis dignus et ore canis. DE


7654. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

a Duce cuiusdam Regis Armeniae, ob proditionem, atque iniuriam eius militibus illatam. Non torquebo me eorum origine uerbosius, duntaxat ob oculos ponam consuetudinem in Caeremonijs, et disciplinam domi, militiaeque ab ea gente, usurpatam, nihilque mutuabor ab alijs scriptorib. sed summa fide, quod coram uidi, et longo usu didici, pro ingenij mei tenuitate summisse et modeste describam. DE ORIGINE MEhemmeti. MAgna dubitatio de origine Mehemmeti (quem nostri Mahometum uocant) nec dum satis


7655. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

LILLAHI, id est, gloria Deo meo. Deinde, exutis calciamentis PATSMAGH dictis, eisque ante ianuam relictis introeunt, alij nudis pedibus, alij habentes munda calciamenta MESTH uocata, quibus non palpant terram. Foeminae nunquam congrediuntur cum uiris, sed seorsum certo in loco, prorsus abstruso, a uirorum conspectu, et auditu: ipsaeque rarius templum frequentant, ut tempore Paschatis, nonnunquam diebus ueneris, quae GSVMAAGVN eorum lingua uocatur, orantque ab hora nona noctis usque duodecimam, utputa mediam noctem: atque inter


7656. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani non usurpant illorum more frequentia lauacra. Ibi


7657. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aiunt natum fuisse) a quibusdam religiosissime colitur. DE QVADRAGESIMA eorum. HAbent etiam Quadragesimam sua lingua ORVTZ appellatam, ieiunantes unum mensem, et unam hebdomadam singulis annis, at non semper eundem, sed si (uidelicet hoc anno) ieiunauerint Ianuarium, sequenti Februarium, pergentes serie, ita ut duodecim annorum decursu, unum et duodecim hebdomadas loco decimae offerant Deo. Cum ieiunant, toto die nihil gustant, ne panem quidem, aut aquam. Deinde uisa stella, licet illis


7658. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

certo ceromate ab eis CHNA appellato, quod ungues rutilos efficit: eadem quoque tinctura caudas equorum et pedes imbuunt, hic color tenacissime haeret, nec ablui, aut extergi potest, quamobrem nisi noui (a radicibus) ungues exierint, alioquin ungues semper rutilantes apparent, sed de manibus frequenti litione potest deleri. Mulieres non solum ungues, sed et manus, atque pedes illo ceromate imbuunt. DE EORVM CIRCVNcisione. VTuntur circuncisione eorum lingua TSVNETH dicta,


7659. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tinctura caudas equorum et pedes imbuunt, hic color tenacissime haeret, nec ablui, aut extergi potest, quamobrem nisi noui (a radicibus) ungues exierint, alioquin ungues semper rutilantes apparent, sed de manibus frequenti litione potest deleri. Mulieres non solum ungues, sed et manus, atque pedes illo ceromate imbuunt. DE EORVM CIRCVNcisione. VTuntur circuncisione eorum lingua TSVNETH dicta, non octaua die, more Iudaeorum, sed quamprimum natus septimum aut octauum annum exegerit,


7660. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest deleri. Mulieres non solum ungues, sed et manus, atque pedes illo ceromate imbuunt. DE EORVM CIRCVNcisione. VTuntur circuncisione eorum lingua TSVNETH dicta, non octaua die, more Iudaeorum, sed quamprimum natus septimum aut octauum annum exegerit, sermonis iam peritus: idque ipsis mysterium est, propter uerba confessionis, quae ante circuncisionem requiruntur, erecto pollice manus PARMACH dicto, haec uidelicet, quae supra ostendimus in templis descripta. Puer ob id non defertur in


7661. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

natus septimum aut octauum annum exegerit, sermonis iam peritus: idque ipsis mysterium est, propter uerba confessionis, quae ante circuncisionem requiruntur, erecto pollice manus PARMACH dicto, haec uidelicet, quae supra ostendimus in templis descripta. Puer ob id non defertur in templum, sed in domibus parentum circunciditur. Huic solennitati saepe interfui, quae ita se habet. Primo conuocatis amicis ad conuiuium, quibus satis delicata parantur fercula, ex omni genere carnium, quo ipsis uesci licet, et passim (ut apud ditiores) bos caeditur, in hunc excoriatum et exenteratum


7662. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

circuncisionem peracturum, atque ita discedit: mox simulans, quasi omissum aliquid esset, quod ad praeparationem attinet, ex improuiso praepucium abscindit, uulneri parum salis, et mali cotonei apponens, iam uocabitur MVTSLVMAN, id est, circuncisus. Et die circuncisionis non induntur illis nomina, sed ipso die natali, quo in lucem eduntur, quae talia sunt, er primo Regum, ut TSVLEIMAN, Solomon interpretatus. TSVLTAN, TSCELIM, id est, princeps pacis. MVRATH BEGH, id est, desideratus dominator. MVTSTAFA et similia. Ducum, PIRIN, HAIRADVN, HADER, EBRAIM. Dominorum


7663. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

redit domum, ducitur per conuiuas, qui parata illi munera offerunt: Alij uestes sericeas, alij ciphos argenteos, alij pecunias, uel etiam equos. Mulieres quoque indusia, sudariola, et alia huiuscemodi. Iuxta uoluntatem et opes unusquisque conuiuarum donat. Foeminae non patiuntur circuncisionem, sed tantummodo (iam dicta uerba) confitentes MVSLVMAN efficiuntur. Si autem ex Christianis quispiam sua sponte confesso Mehemmeto circuncidi se patiatur, quod saepe contingit, propter grauissimum iugum, et onus tributi, talis ducitur per omnes uicos atque plateas ciuitatis,


7664. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a Proceribus caeremoniarum (quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non


7665. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica tractant, ac libero etiam homine digna attingunt: praeficiuntur scholis, aut libros describunt. Apud illos sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia. DE SCHOLIS ipsorum. HAbent quoque loca ad instituendum OCHVMACHGIRLERI eorum lingua appellata, et suos Doctores quos HOGSIALAR


7666. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eorum lingua appellata, et suos Doctores quos HOGSIALAR uocant, tam masculos, quam foeminas, separatim tamen instituunt: masculi masculos, et foeminae foeminas, Astronomiam, Philosophiam, Artem poeticam. Inter discendum clara uoce clamantes ad latus corpora mouent. Musicam non norunt artificialem, sed fingunt carmina ad praescriptas regulas, quae ita se habent: Quodlibet carmen undecim debet complecti syllabis. Placuit itaque exempli gratia haec pauca inserere. CARMINA AB IPSIS BETHLER dicta.


7667. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

incensum capiti, pectori, manui suppositum remouent, donec in cineres resoluatur. Aliud genus uidi, qui incedunt pertusa uerpa, et incluso anulo aereo ponderis trium librarum, a coitu disclusi, ob seruandam castitatem. Tertium genus raro egreditur, sed manent die noctuque in templis, habentes in angulis templorum tuguriola, sine calciamentis, uestimento, discooperto capite, nihil gestantes, praeter unam camisiam, multis diebus ieiuni, orantes, ut Dem ipsis futura reuelet, quos rex Turcarum bellum moturus consulere solet.


7668. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ubi gener emi solebat, non nurus. Nil habet sponsa in corpore cultus uel ornamenti, quod non cogatur a soceris redimere. Diuortium apud illos faciunt improbi mores, uel infoecunditas: cognoscit de istis rebus iudex ipsorum. Inter seruos emptos etiam matrimonium permittunt, sed geniti ex illis uernae fiunt. DE PEREGRINATIONE illorum. PEregrini, eorum lingua HAGSILAR appelati appellati , loca ab ipsis sancta habita inuisunt,


7669. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE PEREGRINATIONE illorum. PEregrini, eorum lingua HAGSILAR appelati appellati , loca ab ipsis sancta habita inuisunt, uidelicet MECHAM, ut nostri Hierosolymam, ibi aiunt Mehemmetum obijsse: sed non minus quaestus gratia quam religionis et deuotionis. Ibi uiso calciamento TSAROCH uocato, quod inauratum solummodo a testudine templi pendet, coemptis subtilissimis telis, CHVMAS dictis, in patriam regrediuntur magno cum lucro. Es cum redierint, alij uectant deuotionis


7670. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in utribus plateatim, idque obuijs sitientibus gratis offerunt, alij rem suam agunt. DE ELEEMOSYNA erorum. HAbent xenodochia IMARET appellata, ex testamento Regum condita, ubi datur cibus pauperibus atque peregrinis, sed alibi alius: Sunt qui dant orizum PIRINCTS TSORBA dictum, cum carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum


7671. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ubi datur cibus pauperibus atque peregrinis, sed alibi alius: Sunt qui dant orizum PIRINCTS TSORBA dictum, cum carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis recipiuntur hospitio: non habent tamen lectos, sed in foeno uel stramine sub tecto dormiunt: DE VICTIMIS eorum. IMmolant etiam uictimas, sed


7672. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis recipiuntur hospitio: non habent tamen lectos, sed in foeno uel stramine sub tecto dormiunt: DE VICTIMIS eorum. IMmolant etiam uictimas, sed plerumque uotiuas CHORBAN tam Turcica quam Arabica linguis uocatas, in morbo enim aut periculo ouem uel bouem pro cuiusque


7673. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis recipiuntur hospitio: non habent tamen lectos, sed in foeno uel stramine sub tecto dormiunt: DE VICTIMIS eorum. IMmolant etiam uictimas, sed plerumque uotiuas CHORBAN tam Turcica quam Arabica linguis uocatas, in morbo enim aut periculo ouem uel bouem pro cuiusque opulentia in certis locis se sacrificaturos promittunt, uoti deinde uictima non comburitur in holocaustum, ut Iudaeis mos est, sed mactato animali,


7674. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam uictimas, sed plerumque uotiuas CHORBAN tam Turcica quam Arabica linguis uocatas, in morbo enim aut periculo ouem uel bouem pro cuiusque opulentia in certis locis se sacrificaturos promittunt, uoti deinde uictima non comburitur in holocaustum, ut Iudaeis mos est, sed mactato animali, cutis, caput, pedes, et quarta pars carnis sacerdoti praebetur, altera deinde pars datur pauperibus, tertia uicinis. Caeteras reliquias ipsi uictimatores sibi, et comitibus parant ad uescendum, neque tenentur uoto, si e morbo uel periculo erepti non fuerint.


7675. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

MORIBVS. DE CONDITIONE Procerum. NVllus ex Satrapis possidet prouinciam aut ciuitatem aliquam iure haereditario, quam post obitum liberis uel suis successoribus posset relinquere sine consensu sui regis. Sed si aliquis Ducum, uel Principum certas possessiones cupit habere, id illi conceditur hac conditione: Initur ratio precij, et redditum illarum possessionum. Cognoscit et Turca, quot milites ali annuo illo censu possint, tunc TSATRAPA ille cogitur habere illum numerum militum semper promptum, ad


7676. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

strenui , et iure militari miro modo exercitati, qui in primo congressu lanceas frangunt cum aduersarijs suis, nulla prorsus armatura, praeterquam clypeo, hasta, framea utentes more nostratum, ut puta loricae, galeae, sed fractis hastis, euaginata framea, clypeo se defendentes, uiriliter pugnant, semper capiti, manui aduersariorum insidiantes, aduersarios totis uiribus extinguere nitentes. Puncturae autem gladij, hostem, uel equum ferire, non laudi, sed ignominiae duceretur. Hi omnem uitam,


7677. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

more nostratum, ut puta loricae, galeae, sed fractis hastis, euaginata framea, clypeo se defendentes, uiriliter pugnant, semper capiti, manui aduersariorum insidiantes, aduersarios totis uiribus extinguere nitentes. Puncturae autem gladij, hostem, uel equum ferire, non laudi, sed ignominiae duceretur. Hi omnem uitam, et salutem in protectione Fortunae Deae, ipsorum lingua NASSVP, siue CTSVTARA dicta, habentes, cuius apud omnes prouerbium istud celebratissimum est: IAZILAN GELVR BASSINA, quod ita potest interpretari lingua Latina, IASILAN, id est,


7678. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui si non potuerint habere carnes recentes, tunc exponunt ea quae ab animalibus uehuntur, uidelicet, panes bis coctos, carnes siccas, PASTARMA dictas, caseum, lac coagulatum. Sunt enim patientissimi famis, sitis, frigoris. Raro hospitantur in urbibus, sed in agris sub tentorijs, circa faeneta et riuos, maiorem gerentes curam animalium, quam sui ipsorum, paruo et satis uili cibo contenti, uidelicet, dicto lacte coagulato aqua temperato, et immisso pane, uel recenti, uel bis


7679. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipsorum, paruo et satis uili cibo contenti, uidelicet, dicto lacte coagulato aqua temperato, et immisso pane, uel recenti, uel bis cocto, serui, pariterque domini. Ibi silentium tempore noctis magnum, ut captiuos fugientes negligant, ne clamor excitetur, ob poenam iniunctam: sed cum uadunt cubitum, et cum surgunt abire, omnes alta uoce clamant haec uerba, ter repetentes, ALLAH ALLAH ALLAHV, idest, O Deus, DE IVSTITIA EXERcenda in bello. TAnta seueritas disciplinae fit in bello, ut nemo


7680. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE VENATIONE eorum. NVlla natio sub sole tantum gaudet uenatione, quantum Turcica. Penetrant enim insequendo feras loca aspera et montuosa in equis, capientes diuersa animalia, et si animal extinctum a canibus suffocatum suerit, illo non uescuntur neque ipsi, sed nec Christiani inhabitantes illas regiones. Etsi occidunt suem syluestrem, dant illum Christianis illarum regionum, quia muslumanis prohibitum est uesci porcorum carnibus. DE


7681. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mulieribus, quos sequuntur serui, uas aqua plenum gestantes: masculum masculus, et foeminam ancilla. Et cum exeunt lauatum, mulieres ungunt se quodam genere unguenti, quod post mediam horam pilos cadere facit: uiri ipsimet radunt mutones, nec quouis modo sinunt crescere pilos, sed singulis mensibus bis uel ter ita faciunt, tam masculi quam foeminae: et maxime cum templa frequentant, alioquin ignibus (ut uiolatores sacri loci) traderentur Habent etiam diuersos artifices, ut sartores, sutores, auri, argenti, et omnis generis metalli


7682. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam foeminae: et maxime cum templa frequentant, alioquin ignibus (ut uiolatores sacri loci) traderentur Habent etiam diuersos artifices, ut sartores, sutores, auri, argenti, et omnis generis metalli fabros similiter carpentarios, pictores, lapicidas, sed non tam subtilis et praestantis ingenij, ut in istis partibus nostris. DE IVSTITIA APVD ciues. IVdicem omnes habent eundem, tam Christiani, quam Turcae: ex MVSLVMANIS tamen unum electum, qui ex aequo omnibus ius


7683. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut semper et uisu, et gustu recentes appareant, has VZVM TVRSSI uocant. De fructibus in magna copia habent. Ibi peponum, melonum, cucumerum, suo tempore horti et agri repleti. Ibi nuces, poma, pyra, poma granata, nuces, castaneae, ficus, cerasa, poma narranca, et alia id genus uili pretio, sed non in omni regno. Sunt etiam loca ut passim in Capadocia et Armenia minori, ubi nihil horum (propter ualidum frigus) possunt habere. DE DIVERSITATE animalium. HAbent opiliones TSOBANLAR appellatos, hi semper in


7684. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE DIVERSITATE animalium. HAbent opiliones TSOBANLAR appellatos, hi semper in solitudine degunt, et ad pabulum singulis fere mensibus sedes mutant, nullas prorsus domos, uel possessiones praeter tentoria, et greges armentorum possidentes, sed pascunt camelos, mulos, equos, boues, oues, et hoedos: conficiunt caseum, butyrum: tondunt lanam, inde faciant penulas CHEPENECH appellatas, tapetia: ea uendunt, inde emunt frumentum, ad uictum suae familiae. Omnes praedicti dependunt decimas Regi Turcarum, de


7685. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE AEDIFICIIS domorum. IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia, sunt enim lateres, alij fornacibus, alij sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quemadmodum hîc, et hoc in tota Europa, sed in Natolio tecta plana sunt in modum tabulati, sine ullo fastigio, sciphones, et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per Cylindrum deuoluitur. DE VESTIMENTIS eorum. CVltus illis ex materia lanae, lini, et


7686. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uel CSISME dicta, tam uirorum quam mulierum, in solo suppactum habent, ut diutius illis uti possent. DE CIBARIIS illorum. VTuntur et ipsi quoque non pessimo pane ECHMECH dicto, nigro et albo, quemadmodum et nostrates, sed illi spargunt quoddam genus seminis SVSSAM uocata, super recentem, postea coquitur, quod tribuit magnam suauitatem manducantibus, quo nusquam utuntur nostri, praeter in Hispania passim in quibusdam locis, uidelicet in regno Granaten. et circa Ciuiliam. In edulijs illis multiplex


7687. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

manducandum est, subijciunt storeas HACTSER uocatas, deinde insternunt tapetia, aut puluinaria. Alij in nuda humo discumbunt, mensa illorum TSOPHRA dicta, ex corio fit, et explicatur, et contrahitur, ut marsupium. Non assident nostrorum more, nec discumbunt ueterum ritu, ut cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se complicatis more sartorum, antequam cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non permittuntur domum (ubi mulieres sunt) ingredi, sed infra duodecimum annum pueri


7688. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ueterum ritu, ut cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se complicatis more sartorum, antequam cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non permittuntur domum (ubi mulieres sunt) ingredi, sed infra duodecimum annum pueri ingredientes, et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea lauatum, uel alio extra urbem recreationis causa in hortos


7689. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea lauatum, uel alio extra urbem recreationis causa in hortos et uineas (quod saepe facere solent) sed semper in domibus latitantes operantur, nec permittitur illis cum captiuis seruis conuersari. Dij boni, quis posset explicare aut describere afflictiones et calamitates captiuorum, et sub tributo Turcarum habitantium Christianorum: aut quis posset enarrare crudelitatem,


7690. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

coagulatum. Iumurta, ouum. Iag, pinguedo. eodem nomine appellant butyrum, seuum. Oleum etiam dicunt Iag, sed praeponendo nomen fructus, uidelicet Zeit, id est oliua. Tsoraba, iusculum. As, ferculum.


7691. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

gheldum. .i. Non,sed solusueni. TVR.Benumle


7692. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

necessaria. Nec te quoque latebit lingua Persica Turcas uti, quamuis corrupta, quod quidem perfecte intelligi potest, ex usu omnium colloquiorum. Nec certe operaepretium esse duxi, latius enarrando, laicorum nimirum rusticam consuetudinem et turpissimum cultum fidei, nostram chartam contaminare. Sed ob hanc causam potissimum uisum est nobis, haec pauca, omissis deterioribus (quae non solum scriptu aut lectu, sed etiam auditu essent turpia) explicare, ut his lectis, discernerent (maxime si qui extitissent eorum operum commendatores) quantum lux differat a tenebris, hoc


7693. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

ex usu omnium colloquiorum. Nec certe operaepretium esse duxi, latius enarrando, laicorum nimirum rusticam consuetudinem et turpissimum cultum fidei, nostram chartam contaminare. Sed ob hanc causam potissimum uisum est nobis, haec pauca, omissis deterioribus (quae non solum scriptu aut lectu, sed etiam auditu essent turpia) explicare, ut his lectis, discernerent (maxime si qui extitissent eorum operum commendatores) quantum lux differat a tenebris, hoc est, quantum uera Christianorum religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione. Quare humanissime lector,


7694. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

discernerent (maxime si qui extitissent eorum operum commendatores) quantum lux differat a tenebris, hoc est, quantum uera Christianorum religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione. Quare humanissime lector, meum conatum oro boni considas, si quid ex hac (uera quidem, sed incomposita) mea foetura uoluptatis aut iucunditatis hauries. Nam sancte deierare possum, nudam ueritatem me sectatum esse, nullo Turcicarum rerum scriptore inspecto. Iudicium ueritatis committo peritis linguae et nationis, deinde illis, qui diligentius euoluerint, quae de ritu et moribus huius


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.