Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: commodis

Your search found 105 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 28-34:


28. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

in discrimen Republica universa adducta, tutus securusque res suas tenere unquam potuit. Everso vel afflicto toto regni corpore, membra eius quaecunque illa et ubicunque fuerint, pariter vel everti, vel debilitari, et affligi necesse est. Quamobrem, qui Rempublicam humeris suis sustinent, ac eius commodis, ornamentis, et stabilitati operam navant; magno honore et omnium amore, digni sunt semper habiti. Iis enim omnes privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae illorum, et consistunt


29. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed ut alia praeclara, ita mos iste propemodum exolevit. Sic vivitur hoc coruptissimo seculo, ut egregios conatus, rara gratia consequatur. Me tamen ab instituto meo nunquam alienus error deducet: nec deterrebit labor ab honesto opere: ac me ipsum iuvabit, si quid in rem videatur, commodis publicis pro virili consuluisse. Porro alii maiora aggrediantur, quibus amplior facultas et opes a natura atque fortuna suppeditantur: nos certe non poenitebit in hac ingenii fortunarumque tenuitate, quidquid diu experiundo salubre cognovimus, ad publicum usum per occasionem tradere. Quod


30. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 23 | Paragraph | Section]

membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque commeante sanguine atque calore, spiritibusque penitus extinctis, languere caeteras partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam digniatem afferant et tranquillitatem. Illis vero convulsis et corruentibus, fit; ut omnium fortunae atque ornamenta domestica radicitus convellantur, eaque ruina praesens involvat. Fieri non potest, quin propter nimia studia rerum privatarum, primum animorum


31. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 30 | Paragraph | Section]

quae deinceps dicturus sum, vestrum aliis esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere. Neque vereor curiosus in aliena Republica videri, si aut metu vestri periculi, aut vestrarum utilitatum incitatus cupiditate, non modo cogitem de vestris commodis; sed etiam sollicitus sim, ut regnum hoc sancte pieque domi gubernetur, hostem foris a se quam longissime propellat. Et si non contigit me in vestro solo nasci, omnes tamen, qui per sacrosanctum lavacrum regenerati sumus, et sevatori Christo insiti, unum genus, unus populus esse debemus,


32. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 35 | Paragraph | Section]

privatas utilitates, ac reliquas vivendi rationes charitate patriae posthabuerunt: quos neque metus absterret ab officio, neque pericula divellunt ab institutis consiliis animique constantia. Nam proponant sibi necesse est, dum tueri hoc nomen optimatum in defendenda fama bonorum, communibusque commodis volunt; ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur: saepe in gravissimis fluctibus sibi gubernandam esse Rempublicam saepe tenendum clavum in atrocissimis tempestatibus: sapa fortissime occurrendum seditionibus popularium: saepe coniiciendas esse suas spes omnes in flammam


33. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 45 | Paragraph | Section]

aetate, ac eo propius accedente, quo mortalitate deposita immortalitas induitur: quem finem arbitror iis, qui vitam pie, sancteque transegerunt, vehementer expetendum. Rex inquam optimus, quandoquidem non licet perpetuo Reipublicae vestrae praesidere, cogitans etiam in futurum de vestris commodis, relinquit filium veram patris imaginem successorem et haeredem nominis et regni: qui (licet nondum ad viriles annos pervenit) iam meditatu paternam gloriam, revolvit animo res gestas, crebrisque, ut aiunt, sermonibus usurpat victorias, Trophaea, triumphos: nec tam existimat eorum memoriam


34. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

ad exemplar veri, iustique principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.