Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: meliorem

Your search found 112 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 40-66:


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

D. Pauli verba: Iustificati aut absoluti fide, pacem aut Quietem habemus erga Deum, aut cum Deo, per CHRISTUM, per quem etiam fide aditum habemus in gratiam hanc acceptilationis, aut iustificationis. Verbum Imputare, de quo suo loco postea dicetur plenius, cum de re bona dicitur, aut in meliorem partem accipitur, omnino videtur quasi e regione Acceptationi aut acceptilationi respondere, eique quasi correlativum esse aut etiam causa ipsius. Imputatio enim alienae solutionis, causa est abolitionis mei debiti, seu acceptilationis. Sicut enim CHRISTI persolutionem aut iustitiam nobis


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut infra inquit: Hoc autem dico ad vestrum συμέρον, id est, ad vestrum commodum. Eadem huius vocis vis est etiam in fine Capitis: Si quis servat suam virginem, bene facit: itaque qui dat nuptum, bene facit: qui vero non dat nuptum, melius facit. Meliorem dicit esse caelibatum, quia (ut ipsemet exponit) minus habet afflictionum in carne. Impie ergo fecit Hieronymus, qui studio celebrandi caelibatus, bonum hic opponit vitio. quasi Paulus dixerit, Caelibatum esse rem sanctam et meritoriam: et contra, Coniugium rem vitiosam ac peccatum. Quare


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

factum aliis similem, et tentatum, ut posset aliis compati. Vide et infra in MELLE. BYSSUS, sicut et purpura, pro elegantiori et preciosiori vestitu ponitur, Ezech. 16. et Luc. 16, dicitur dives bysso et purpura fuisse indutus. Sic et de meretrice Apoc. 18 habetur. Apoc. 19, in meliorem partem de spirituali ornatu accipitur: Et datum est sponsae agni, ut amiciatur bysso puro ac splendido. Byssus enim sunt iustificationes sanctorum. C CABALA, vox Hebraea, quae in sacris quidem literis non reperitur, sed tantum apud Iudaeorum


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

cantici, pro eodem ferme sensu. Porro Vir cantici, Nehem. 12. et doctus cantici, 1. Par. 25, significat peritum cantionum Ecclesiasticarum. Instrumenta cantici, 1. Par. 16. et saepe alias. pro instrumentis Musicis reperitur. Atque in hisce omnibus significationibus et phrasibus, canticum in meliorem partem accipitur, de laudatione Dei. Quarto, Canticum aliquibus esse, etiam in malam partem accipitur, nempe esse ludibrio ac risui, ut Iob. 30. Nunc autem canticum eorum sum, et factus sum eis in sermonem: id est, de me ignominiose cantillant. Sic et Thren, 3. dicitur: Sessionem et


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

cum suis concupiscentiis, Galat. 5. est suum veterem Adamum, nativam corruptionem, et pravas eius cupiditates mortificare. Carneaeres plerunque quidem in malam partem dicuntur, et vel imbecillum quid, vel etiam extreme malitiosum sonant: sed tamen cor carneum Ier. 31. Ezech. 11. et 36 in meliorem partem accipitur, et lapideo opponitur, cum Deus dicit, se excisurum illorum cor lapideum, et daturum illis carneum ac novum. Carnem Christi comedere, et sanguinem bibere Iohan. 6. est credendo beneficiis passionis frui. Caro ibi metaleptice pro eius effectibus aut fructibus


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

eleganti metaphora usurpatur. Ephes. 4. Ne amplius simus pueri, qui fluctuemus, et circumferamur omni vento doctrinae, etc. Sumpta autem est haec metaphora, ubi reflante vento adverso, prudentes nautae cavent, ne retro agantur: sed vel oblique progrediantur, vel saltem in ancoris meliorem tempestatem expectent, aut certe alioqui demissis antemnis quam minimum regrediantur. At imperiti, ignarique rei nauticae nullo consilio aut prudentia recti, non audentes etiam sustinere in alto tempestatem, temere quibusvis ventis cum maximo dispendio, aut etiam pernicie sese tradunt. Sic


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

CONVIVIUM a Christo proponitur plerunque, ut pictura rei ac status optimi, praesertim vero ingentium beneficiorum, divinaeque gratiae, quam per et propter eum consequimur: sicut contra reatus et carentia gratiae Dei ac contritio, per famen ac suim exprimitur. Sic omnino puto et Esa. 25 in meliorem partem accipi debere: quantumvis multi eum locum de comminatione poenarum intelligant. Certe si diligenter totus ille textus expendatur, summa bona ibi hominibus promitti reperietur. CONVOCATIO. prosolenni die, qua convocabatur populus ad audiendam concionem et lectionem verbi


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

timente: sicut caro molle quid est, et quod facile penetrari queat. Opponitur autem cordi lapideo ac indurato, quod nullis mandatis ac minis Dei movetur aut terretur: sicut lapis non facile penetratur ulla plaga. Zacharias etiam de adamantino corde loquitur. Cor novum accipitur itidem in meliorem partem, et significat cor Deum timens eiquo obsecundans: quod ad discrimen veteris ac nobiscum nati, impii et inobedientis dicitur: quia hoc noviter nobis singulari Dei misericordia est donatum. Cor esse in ore, stulticiam indicat: et contra, Os in corde, sapientiam. Ecclesiastici


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Nam occasio quoque illius disceptationis oritur ex manuum lotione, â Christo omissa. Pharisaei igitur putabant, istum licitum rerum usum effici posse accurata lotione poculorum et patinarum: sed Christus eis aliam meliorem rationem commonstrat. Sensus ergo est, quasi diceret Dominus: Vos Pharisaei putatis res externas esse immundas, et illas vos contaminare posse, eoque illas tam diligenter lavatis, ut vobis mundae sanctaeque fiant Verum scitote, intus in infimo pectore latêre veram immundiciem, non in


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

homines contriti, et alii vere pii, aut remissionem peccatorum quaerunt ac sitiunt (de quib. dicit Isaias, Omnes sitientes venite ad aquas: et diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis et divites, id est securos, dimisit inanes) aut denique cum pii esuriunt aut sitiunt iustitiam Dei, seu cupiunt meliorem statum religionis et Ecclesiae, quos saturandos esse Christus affirmat. FAMULARI famulatu servi: Levi. 25. Iubet uti Deus empto Iudaeo, ut mercenario, non ut mancipio: quod praeceptum etiam Cicero repetit. Non opprimas servitute famulorum: id est, non duriter tractes ut


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

fiduciam collocandam esse docent. ¶ Haec iam paulo prolixius de nomine ac verbo Fidei et coniunctis loquutionibus, non exclusa etiam omni rerum tractatione, disservi, cum ut pio Lectori gratificater: tum etiam, ut ipsam rerum magnitudinem ac difficultatem illustrarem: quod spero pios omnes in meliorem partem accepturos esse. Hortor autem magnopere studiosos veritatis, ut his adiungant, quae in libello de Iustitia, et in altero de Fide, disservi. Sic enim ferme plenam totius huius materiae expositionem habebunt. FIGMENTUM יצר Iezer,


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

in iustissimosque praepotenter transferendi, nobisque praemia aeternae gloriae suo filio debita adscribendi et largiendi. Haec iam paulo prolixius de imputatione disserui, adiecta etiam aliqua rerum tractatione, quae saepe necessario vocibus coniuncta est. Spero autem Christianum Lectorem in meliorem partem hanc vestram quasi digressiunculam accepturum: cum publica tantum utilitas hoc facto, non privata gloriola quaeratur, agaturque. IN praepositio varia significata habet: quorum nobiliora, quantum potero enumerabo. Significat igitur alias instrumentum Gen. 20. In


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

viribus deficiens est: ut Isaiae 28, Si quis dixerit, Haec est requies, concedite quietem lasso: id est, debilitato et imbecillo, quacunque causa aut occasione. Iob 4, Lassas manus roborasti. Potius remissas, ibi vertendum esset. Tales manus aut homines, dicunt amici Hiobum ad opus et ad spem meliorem excitasse: id est, multos carentes consilio et animo, quorum res familiaris iam pessum ibat, denuo excitasse et erexisse, tum ad opus faciendum et curandas res suas attentius, tum et ad melioris fortunae spem, suppeditato non tantum consilio ac consolatione, sed et subministrata ope, qua


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

ea notarunt: sicut Scriptura omnes divinatorum et divinationis species [?: dam- ] solique Deo futurorum praescientiam et piam patefactionem tribuit. In secundo nihil ominus Matth. cap. cum magis dicuntur venisse ab Oriente, adoraturi Christum, videtur haec vox in meliorem partem accipi: tametsi et ibi [?: p-- ] sus dubium sit, an illi homines sic dicti sint ratione [?: ] tis, quod fuerunt viri eruditi, sicut plerique sentiunt: [?: ] ratione appellationis gentis, quod ex gente [?: mag- ] [?:


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

commendo spiritum meum. Sic Dominus dicit, Neminem pios rapturum ex manu sua, et Dei. Sic et Isaiae 3 dicunt Iudaei, perditis suis rebus, ad quemvis mediocris sortis hominem: Sis princeps noster, sit haec ruina sub manu tua. id est, tu suscipe curam afflictissimi huius regni, et reduc omnia in meliorem statum: quando quidem habes opes, quibus alas exercitum, aliosque necessarios sumtus facies. Matth. 4, et Psal. 91 dicitur, quod angeli pios in manibus portabunt. id est, singulari cura tuebuntur. 1. Sam. 17, Dereliquit vasa desuper se super manum custodis vasorum. id


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

aut potius stricti gladii: id est, verbis suum amorem et lenitatem simulant, cum in corde pessima meditentur, et moliantur. Contra Iob 40 dicitur de illa feroci belua Leviatan, Non loquetur tibi mollia: id est, non blandietur tibi prae metu. Aliquando tamen mollis sermo accipitur etiam in meliorem partem, cum vera quidem ac utilia dicuntur, sed tamen verbis lenioribus et citra asperitatem ac contumeliam. Proverbiorum 15, Responsio mollis frangit iram. Et 25, Lingua mollis frangit ossa: id est, sermo lenis et prudenter adhibitus flectit iratos, et diluit gravissima crimina aut


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 361 | Paragraph | SubSect | Section]

non agi ibi de precio expiationis verorum peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quo pharisaei eis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Pharisaei enim putabant, id effici posse accurata lotione poculorum et patinarum. Sed Christus eis aliam multo meliorem rationem commonstrat. Sensus ergo est; quasi diceret Dominus: Vos putatis res externas esse immundas, et illas vos contaminare posse, eoque illas purificaturi tam diligenter lavatis: verum scitote, in pectore latere veram immundiciem, non in istis externis. Intima cordis vestri plena sunt


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 363 | Paragraph | SubSect | Section]

cum iniustis querelis contra Deum et Moysen utitur. Sic et in novo Testamento accipitur de Iudaeorum accusationibus contra Christum, Luc. 5. 15, et 19. Item operariorum contra patremfamilias, Matth. 20. et denique Graecorum contra Iudaeos, Act. 6. Accipitur tamen aliquando etiam in meliorem partem. ut sermo Iudaeorum loquentium de Christo, ac dicentium: Christus cum venerit, num maiora [?: ] iracula faciet? vocatur murmur, Iohan. 7. Item ibidem, Sermo promiscuus Iudaeorum, ac partim bonus, partim malus, de Iesu, vocatur murmur. Sic et Paulus ad Philip. 2. et


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Isaiae quoque primo, similes loquutiones extant. OBDURARE, est idem quod Indurare. [?: O- ] cor, Deuter. 15 Psal. 95, et Hebr. 3, est magna pertinacia. Deo resistere, eique nolle cedere aut obedire. Latini nonnunquam Obfirmare cor dicunt, sed in meliorem partem plerunque. OBEDIRE, et OBEDIENTIA, maximi momenti vox ac res, habet suas quasdam significationas quas nosse et explicuisse operae precium fuerit. Primum igitur scire oportet, hanc vocem esse [?: rel- ] alterius enim est obedientia, et in alium respicit Est


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

Observabit peccator iustum: quod idem est ac, insidiandi causa attente cum considerabit. Et Psalmo quinquagesimosexto: Ipsi cal caneum meum observant. Sic Pharisaei Christum observabant, an in sabbato esset sanaturus [?:-grotum ] : Marci tertio. Observamus et res bonas in meliorem partem, et malas in peiorem: quod genus observationis huic linguae magis proprium est. Secundum priorem significationem saepissime dicimur et iubemur observare mandata Dei. item ritus ac caeremonias, sabbata et festa eius. Sic et Galatae, licet superstitiose, dies et menses observabant:


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

flumina eius in picem, et terra eius in sulphur. Sed videtur alioqui esse amplificatio quaedam venturarum poenarum. Chaldaeus vertit, Flumina Romae. PLACEO. Placere coram aliquo, vel In oculis [?: alic- ] , superius exposui. 1. Regum 21. Dabo tibi aliam vineam meliorem pro ea, si placuerit in oculis tuis. Sint ad placitum eloquia oris mei: Psalmo 19. pro, sint Deo accepta. Munus non placebit de manu vestra, Malach. [?: ] pro, non suscipiam, non erit mihi gratum, non reconciliabor vobis vestro munere aut sacrificio. Illa celebra huius verbi


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

octavo, Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. id est, agentes, procurantes. Gal. tertio: Providens autem Scriptura. id est, praevidens, procognoscens. Hebraeor. primo: Quod Deus melius quiddam de nobis providerat, ne sine nobis consummarentur: id est, nobis meliorem quandam sortem aut conditionem prospexerat, praeparaverat, nempe exhibitionem praesentis Meschiae et spiritualium mysteriorum, totiusque verae religionis pleniorem cognitionem. Providebam Deum coram me semper, quoniam a dextris mihi est, ne commovear. Psalmo decimosexto, et Actorum


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 545 | Paragraph | SubSect | Section]

igne coniungit dicens: Nam omnis homo igni salietur, et omnis victima salietur. Eodem modo Apostoli Sal terrae dicuntur, propter Evangelii doctrinam, cum multa virtute ignei Spiritus ab eis annunciandam. Non aliter Paulus sanctorum sermonem sale conditum commendat, qui vitam pravam corrigat, et meliorem inducat. Ex contrario vero damnatur sal infatuatum, de quo illud: Caeterum si sal infatuatus fuerit, qua re condietis? neque in terram, neque in sterquilinium utilis est, foras proiiciunt illum. Qui crassus ac inefficax sal, est vi ignea spoliatus: in quem Lothi uxor, cum Deum deseruisset,


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

Surge vade: id est, cito vade. Numer. 9. Surgite bene dicite Iehovae. Iud. 18, Surgite ascendamus ad eos. Talia sunt passim innumera exempla Nehe. 2, Surgamus et aedificemus. Apoc. 11, Surge et metire templum. Surgere crebro vel a peccatis ad veram pietatem, vel ex alia calamitate ad meliorem statum redire est: sicut contra, Cadere, corruere, iacere ac dormire. Ier. 8, Nunquid qui cecidit, non surget? Prov. 24, Septies in die cadet iustus, et surget. Ephes. 5, Surge qui dormis. Sic et de emersione ex calamitatibus, Psal. 20. Hi incurvati sunt et ceciderunt,


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit, de iis qui suo falso testimonio, suaque garrulitate veritatem perverterunt, iustas causas ut iniustas deformantes, et contra iniustas ornantes, praesertim in religione. Habetur id Isaiae 5. Sic apud Graecos garruli et audaces sophistae gloriati sunt, se posse deteriorem causam facere meliorem: et contra, sicut et Satyricus inquit, qui nigrum in candida vertunt. Via alicuius tenebrae et lubricitates. id est, periculosa et calamitosa vita. Psal. 35, Sit via eius tenebrae et lubricitates, et angelus Domini persequatur eos. 2. Corinthiorum 4, Deus iussit lucem e


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe Babylonii. Dies visitationis aliquando significat tempus poenae divinitus infligendae. Isaiae 10. Quid facietis in die visitationis et desolationis, quae de longinquo veniet? Sic et annus ac tempus visitationis saepe in Prophetis accipitur. In novo Testamento tempus visitationis in meliorem partem accipitur, nempe quo tempore Deus accedit nos verbo suo, vocans nos ad poenitentiam et salutem. Lucae 19. Non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognovisti tempus visitationis. id est, adventum Meschiae, te benigne ad poenitentiam invitantis, et salutem suam


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut sicut mens eorum ab aliquo aversa [est,] sic et vultus ab eo cui irascuntur. Sic David non vult conspici faciem suam ab Absolone. Roborare, aut fortificare faciem, Proverbiorum septimo, est egregie impudentem esse, non erubescere, pudefieri, aut cedere. In Ieremia accipitur in meliorem partem, cum Deus ei pollicetur frontem aeream: id est, summam constantiam in oppugnandis idololatris. Vide supra FACIES. VULVAM aperiens, primogeniti periphrasis est, Exodi decimotertio: Sanctifica mihi omne primogenitum, quicquid aperit vulvam in filiis Israel, tam in


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.