Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuisse

Your search found 2277 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1397-1405:


1397. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

justitiae zeli relinquens desiderium et exempla. Cum autem Emericus Eszterhazius ad Veszprimiensem episcopatum a Carolo VI. translatus fuisset et officio cancellarii insigniretur, episcopatus iste poscebat episcopum. Et quamvis Eszterhazius singulariter Braniughio addictus non fuisse crederetur, ipse tamen serio cogitans de idoneo successore, unum ex omnibus canonicis Braniughium aptum censens, magnam admirationem causavit omnibus in capitulo, dum vota ejusdem pro Braniughio esse intellexissent. Et licet mentem suam aperte Eszterhazius aperuisset, capitulum tamen


1398. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

qua honesto locatae sunt matrimonio. Immo sine mendacio dicam amplius, vix in tota Croatia est aliquis praecipue nobilium, qui ab illo beneficium non accepisset. Pauperioribus nobilibus certum quotannis pensum in naturalibus rebus assignabat, prouti et viduis, quas et quos non refero. Data tamen fuisse, scio. Nemo vel accessit vel institit pro eleemosyna pauperum, quem repulisset vel cui non saccurrisset, immo cum sangvine juncti murmurarent, haec clam ordinabat dabatque. Studiosos pauperes constanter cum praeceptore numero sex aluit. Singulis sabbatinis diebus pro numero, quot veniebant,


1399. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

Dixisse sufficiat, quod magistros tales, praecipue statuarios proprios constanter habuerit, qui continuo decem etiam mechanicis adhibitis piam episcopi munificentiam explebant, aras aliaque ad diversas dioecesis partes et ecclesias exmittendo. Addo, his omnibus majorem illius zelum fuisse. Commendanti enim mihi presbytherum Joannem Jozipovich pro parochia in Miholcz, primo sciscitabatur, num zelozus foret, tum addidit: Audio, ecclesiam illam in misero statu esse, et heu demortuus parochus nunquam me admonuit, hoc mihi summo dolori est . Ad Sclavoniam quot


1400. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

tot tantisque satisfecerit, mirantur hodiedum omnes, praecipue cum neque oeconomiae deditus fuerit, immo, mortuo Gerlechichio, praefecto caruerit, neque tam amplos episcopatus redditus habeat, neque sordidius vixerit, neque usuras vel negotiationes exercuerit. Hinc divinam illi benedictionem fuisse, omnes, qui novimus, constanter asserimus et posteri confiteri debebunt. Cardinali Gottio, suo olim in theologia magistro, gratitudinis ergo, dona misit non ultima; in alios, canonicos, presbytheros, fuit munificus, quibus saepe vestes, saepe annulos, cruces abbatiales aliaque donare


1401. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

ob plurimorum injurias et ingratitudinem irasci saepe debuisset et animadvertere, studebat ipse tamen pro malis bona rependere et plus quam humana patientia tolerare, ut post mortem, quae hominum solvit lingvas de majoribus audacius loquendi et vel minimos naevos extollendi, nihil vitiosi in eo fuisse auditum sit, quam patientiam et mansvetudinem fuisse nimiam. Hac ipsius virtutes plane pro vitio habitae sunt. Et profecto, si aliquando severior exstitisset, tantas quas perferre debuit ingratitudines, non sustinuisset. Sed pati voluit et benefacere inimicis. Suprascriptus canonicus Pepelko


1402. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

debuisset et animadvertere, studebat ipse tamen pro malis bona rependere et plus quam humana patientia tolerare, ut post mortem, quae hominum solvit lingvas de majoribus audacius loquendi et vel minimos naevos extollendi, nihil vitiosi in eo fuisse auditum sit, quam patientiam et mansvetudinem fuisse nimiam. Hac ipsius virtutes plane pro vitio habitae sunt. Et profecto, si aliquando severior exstitisset, tantas quas perferre debuit ingratitudines, non sustinuisset. Sed pati voluit et benefacere inimicis. Suprascriptus canonicus Pepelko viis illum omnibus aversatus est, et praeter


1403. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

redditibus patribus istis applicare volebant. Evocati effective Graecio religiosi duo, qui, nescio quomodo, locum illum recusare videbantur, sed poscere locum sancti Dismae, qui dari non potuit. Res haec per annum integrum suspensa est et effectu caruit, putatumque et observatum, studiose factum fuisse a cantore in beneficium pure fratruelis sui, qui redditibus parochiae gaudere potuit, quousque et canonicales redditus percipere potuit. Nam evoluto anno is, qui maxime urgebat antea misericorditarum fundationem, maxime etiam eandem postea impugnabat. Familiae nobilium vigebant his


1404. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 586 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de libro manuscripto Annuae. Propositio C. Fesztetits circa librum defuncti canonici Kertselits inter alios academiae Zagrabiensi donatum, cui titulus: Annales regni Croatiae. Notum est excelso consilio, defunctum canonicum Kertselits adeo amantem litterarum fuisse, ut raro munificentiae exemplo libros et secretissima quaeque manuscripta, multis impensis, fatigiis et sumptibus conquisita in publicos academiae Zagrabiensis usus locaret. Horum peculiaris cura excelso consilio et competit et incumbit. Praeterquam enim, quod censura et educationis


1405. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 586 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

passionum suarum, temerarias proterve injiciat manus. Ex nudis relationibus, omnibus probis destitutis, adeo saepe inductus est author, ut anilibus et senilibus fabellis totus liber scateat; fata vero et aerumnae, quas perpessus est, adeo atra saepe bile calamum suum imbuerunt, ut hominem se fuisse plus una vice in contextu historiae, quam et ego ipso adhuc vivente pervolvi, ostendat. Quid igitur aetas ventura ex tam falsis et turbidis fontibus condiscere possit, non video. Ast illud certum est, consulendum esse famae defuncti benefactoris, prospiciendum esse tranquillitati publicae et


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.