Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuisse

Your search found 2277 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1792-1800:


1792. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

Qui tamen ipse, quem fatentur, atque adeo interdum profitentur, voluntatis defectus, ut omni culpa vacare putetur, alii alias caussas plerumque parum probabiles afferre consueverunt. Poëtis quidem illud imprimis usitatum esse animadverti, ut languoris, ac desidiae suae hanc potissimum caussam fuisse dicant, quod illis defuerit patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam


1793. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

tamen sedulo fecisse, quod potuerim. Satis, opinor, intelligis ex his, quae dixi, me adhuc non tam de versibus, quam de moribus meis tibi probandis esse sollicitum, nec tam laborare, ut bonus interpres, quam ut bonus vir esse existimer. Boni enim viri officium definitur hac una, quam mihi praesto fuisse dico, sedula studiosaque voluntate; boni interpretis, non item. Affert quidem voluntas, ut ad alia magna atque praeclara, sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen


1794. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

aptae verborum collocationis venustatem aspernantur. Hi, si eos vertant scriptores, qui rerum, non verborum, gratia expetuntur, possunt profecto non solum ferri, sed etiam probari, et consequi primum hanc laudem, ut ejus linguae, ex qua verterint, periti, ejus, in quam verterint, non imperiti fuisse existimentur; deinde etiam illam, quae multo est major, ut putentur minime aberrasse a veritate, et rerum notitias, quae fere unae in hujusmodi scriptoribus quaeruntur, maxime sinceras, atque incorruptas suo illo simplici, quamvis inculto, atque horrido sermone conservasse. Verumtamen hoc


1795. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

sive multis, sive paucis, qui expresserit, is erit optimus interpres; nec merus modo interpres, sed etiam, si ita appellari volet, vel orator, vel poëta. Multa hoc loco exempla afferri possunt, ex quibus manifesto appareat, Latinos scriptores, dum Graeca interpretarentur, nequaquam sollicitos fuisse de verbis numerandis, sed contraxisse interdum orationem, saepe autem produxisse, ita ut est visum, atque ut res postulabat; nec ob eam rem minori laude esse dignatos. Equidem Catulli elegiam de coma Berenices quum lego, eam sic probo, ut valde suspicer Graecum poëtam esse a Latino


1796. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

ira et inexsaturabile pectus. Irae videlicet magnitudinem, quae propter Latinae linguae egestatem uno verbo exprimi non poterat, pluribus verbis expressit. Vides igitur, me in primo Homeri versu, atque adeo in prima voce, nequaquam nimis liberum, sed fortasse nimis anxium fuisse. Eundem hunc versum Helius Eobanus Hessus ita convertit, ut mihi videatur, quasi dedita opera, in ipso aditu sui operis immoderatae libertatis exemplum posuisse. Scripsit enim:
Dic mihi magnanimi Pelidae, Musa,


1797. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

sit, eum post Aristotelem philosophi omnes, quotquot de moribus scripsere, si rogentur, magnanimum esse negabunt; ac dicent longe esse transgressum eos fines, intra quos magnanimitas continetur. Ego magnanimum, si minus sapientum, certe vulgi judicio, a quo non abhorrent poëtae, fuisse concedam: praesertim quum meminerim ab ipso Homero, semel ut opinor, μεγάθυμον appellari. Quid ergo displicet? hoc nimirum, quod nemini sano placere possit: quum Homerus in re proponenda nullam magnanimitatis mentionem fecerit, eam ab


1798. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]


Et primum visam consulit augur avem. Haec, inquam, non usurpo: praesertim quum videam, me quoque, si minus in primo versu, certe in iis, qui primum proxime consequuntur, non quidem egressum esse fines legitimae libertatis; sed tamen fuisse aliquanto liberiorem, quam vellem; ac deinde, in opere progredientem, ipsa exercitatione assequutum esse ut Homero arctius adhaererem. Sed haec omitto, in quibus sui aliquanto fortasse verbosior, nec tamen, ut mihi videor, excessi e via, neque aberravi a proposito, verum hoc egi, quod in


1799. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

cum propositis, tum etiam expositis, declaravi; idemque genus ob easdem caussas dixi adhibendum esse multo etiam magis in poëtis. Nec vero arbitror Tullium, si voluisset exponere quomodo convertisset aut Aratea, aut alia Graecorum carmina, quae in ejus libris leguntur, non aeque de his scripturum fuisse, quod scripsit de illis duabus a se conversis duorum Atticae eloquentiae principum orationibus: se videlicet ea convertisse, non ut interpretem, sed ut poëtam, servantem easdem sententias et earum formas; verba eo, quo supra demonstratum est, modo, ad Latini sermonis


1800. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.