Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuisse

Your search found 2277 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1945-1948:


1945. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 33 | Paragraph | Section]

Si quid Constitutionale dici potest, tunc illud profecto est, quod inde ab incunabulis Regni, octo saeculorum spatio, non per periodicas vices, sed quotidiano, neque unquam hactenus interrupto usu observatum fuit. Jam vero nemo inficiari potest, talem in Hungaria fuisse, usum illum, ut omnes non modo Juridicae, sed et Politicae cujuscumque demum speciei Expeditionis Lingua Latina fiant. Falluntur ii, qui Hungaris Institutum hoc eam necessitatem expressisse arbitrantur, quod nullo adhuc apud Saeculares Litterarum usu,


1946. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 33 | Paragraph | Section]

per Ludovicum I. Quinqueecclesiensi Accademia, jam sub Sigismundo, Litterae etiam apud Saeculares, ita propagatae fuere, ut omnes de publicis negotiis expeditiones non tantum e Comitatibus, sed ex ipsis etiam Civitatibus Latino Idiomate expeditas fuisse, omnia ejus temporis, quae exstant, monumenta abunde testentur, quod si unica adoptatae per Hungaros, in Publicis, Linguae Latinae causa, defectus Litterarum, et Linguae Hungaricae Imperfectio fuissent, certe intra 400 ferme qui inde a Sigismundo


1947. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 33 | Paragraph | Section]

400 ferme qui inde a Sigismundo effluxerunt annos, cessante causa, cessasset etiam effectus, et Lingua Hungarica jam dudum in Expeditionibus Publicis introducta fuisset. Debuit itaque alia, jam cum primordio Regni inhaerens, et nostris etiam temporibus subsistens causa fuisse, quae usum Latini Idiomatis, et nascente Regno statim invexit, et ad nostra usque tempora conservavit; hanc vero et Annales Regni, et Libri S. Stephani luculenter ostendunt. Nimirum qui Hungarorum, dum Panonias occuparunt, Numerum


1948. Anonymus. Declaratio ex parte nunciorum... [page 34 | Paragraph | Section]

quas occasione ea, Comitatus ediderunt, dum defunctus Imperator Germanicam in pertractatione negotiorum publicorum linguam inducere voluisset. Si enim haec rite excutiantur, apparebit certe non potiorem tantum, sed unanimem ferme totius Nationalis sensum fuisse quod lingua Latina sit Constitutionalis. Antequam itaque constitutionale hoc Institutum uno ictu subvertatur, mature prospicere decet, quid Regno Hungariae relate ad Regem: quid relate ad se ipsum separatim ab adnexis Provinciis


Bibliographia locorum inventorum

Anonymus (1790) [1790], Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae, quoad inducendam Hungaricam linguam, versio electronica. (), 1839 verborum, Ed. Franjo Fancev [genre: prosa - acta] [word count] [nndeclaratio1790].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.