Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuisse

Your search found 2277 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 550-561:


550. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Viros illos cantatissimos habent, quos heroas appellant. THEOLOGVS: Quinam sunt heroes isti? POETA: (Heroes) Nunc, ut reor, nulli, sed multis ante sęculis aliqui fuisse memorantur, ut Hercules, Iason, Perseus, Diomedes Argiuus, Aiax Thelemonius, Meleager Calydonius, Vlixes, Theseus, Achilles, Aeneas et his alii similes. Heroas enim nominarunt uiros fortissimos et supra humanam uim euectos ac semideos.


551. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quidem fabulosa et a priscis uatibus conficta esse rear, patienter tamen te et attente audiam. PQETA: Sicut scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis, quęso, uitio uertas, qui scripsere, non mihi. THEOLOGVS: Immo etiam tibi, si uera fuisse censes. POETA: Omitte quęrere, sed tantum, si talis fuerit uir ille, qualem ueterum testantur monumenta, quanti ab omnibus ęstimari debuit, perpende. THEOLOGVS: Age iam cetera suo ordine prosequere!


552. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nulla tacebit posteritas, nulla delebit obliuio. Sed te nescio cui cogitationi intentum admodum uideo; ita suspensa fronte nihil adhuc respondes. THEOLOGVS: De his profecto, quę abs te hactenus dicta sunt, meditabar. Ea mihi quidem, ut concedam uera fuisse, mira prętermodum stupendaque uidentur, non tamen tam multi neque tam magni, ut tu censes, ęstimanda. POETA: Serione an ioco istud abs te audio? THEOLOGVS: Scies postea. Interim his, quę dixisti, addas oro et


553. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ei crederem, Christianus non essem. Nec ob hoc tamen mihi interdictum puto, ne priscorum magnifice gesta uirtutemque mirer. THEOLOGVS: Et nos quidem, qui theologiam profitemur, non minus quam tu, qui poeta es, quęcunque a queuis homine laudabiliter facta fuisse constat, probamus, prędicamus et dignis prosequimur pręconiis. Porro, cum inter nos conueniat Dei iudicium hominum iudicio pręferri oportere et maiorem esse uirtutem, cui maior promittitur merces, et plus diuinis quam humanis scripturis fidei habendum, restat, ut Herculis tui, quem


554. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere opus fuerit. (Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos fuisse, quos ille ceruicibus pugno constrictis extinxit. Quanuis a poetis plurima fingantur, sub quibus alegoriam latere uolunt siue naturę siue morum siue etiam adumbratę circa rem gestam significationis. Propterea quidem Herculis pueritiam integre ętatis initium possumus intelligere, in qua


555. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

turpem uoluptatem in se penitus interimunt, et seruando pudiciciam Hercule ipso fortiores sunt. Fortior est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. (Aues Stymphalides) Stymphalidas quoque aues


556. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Stymphalidas quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem


557. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui Deo seruiunt, fugitiuum tempus effluere socordia atque desidia non sinunt, quotidie aliquid operis exercentes, pro quo


558. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Illud pręterea, quod uictis Amazonibus Hippolites baltheum rapuerit, nunquid tu putas forti uiro conuenire, ut cum foeminis bello decernat? An non uidemus uiros ipso corporis robore foeminis semper pręstitisse? An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius laudabiliusque baltheo isto nostri utantur. Nouam nuptam baltheo Veneris, quem ceston appellant, cingi mos fuit. Ille igitur uictis Amazonibus baltheo spoliat Hippoliten, qui superatis inconcessę


559. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Herculis) Quid pręterea Hercules? Ad Gades duas columnas erexit perfossoque monte Oceanum in terras admisit, hominum uolens consulere commercio et nauigantium utilitati. Ponit et uir Christianus duas columnas in ecclesia, utriusque Scripturę fidem; Vetus Testamentum Noui figuram fuisse non dubitat. Alterum itaque ab altero secernens fluenta inducit sanę doctrinę et terras, hoc est, hominum mentes ignorantię siccitate aridas aquis scientię salutaris inrigat obscura declarans, dubia dissoluens, manifesta confirmans. Per hoc mare nauigantes ad portum perueniunt salutis


560. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

abduxerit uehementerque amarit. Haud iniquum censemus eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit. Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare


561. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

prisci uates fabulantur, longe inferiora esse et pene nihil prę illis, quę a religionis nostrę cultoribus factitari audis. POETA: Certe illi, ut iam uideo, ignorantes uerę uirtutis uiam, aiunt Herculem uita defunctum, sicut supra est dictum, in deos fuisse relatum. Sed quomodo deus est, in quo minime uera apparuit uirtus, sed adumbrata et uulgi opinione, non sapientum sententiis probata? THEOLOGVS: Perplacet profecto iam tibi persuasum esse, quod a Christianis in omni perfectę laudis genere uictus sit


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.