Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: fuisse Your search found 2277 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 571-629:571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section] quaesisse,
putantes afficta
regio diademati religione regem ipsum fore multo augustiorem. Quem
quidem morem Graecis quoque, genti quondam eruditissimae, omniumque fere artium,
queis animi corporaque hominum excoluntur, inuentoribus, fuisse Homerus testis est,
qui Agamemnonem sceptro a Vulcano fabrefacto insignem reddit.
, nullo praesertim filio legitimo regni successore superstite, timendum
putarunt. Tametsi haud prorsus immerito hunc Matthiae honorem habitum esse quidam
existiment, quippe qui haud difficulter adducuntur, ut credant uitia eius uirtutibus
magna ex parte fuisse redempta, neque mala eius tam obfuisse ciuibus quam bona profuisse. Atque id uerum esse tunc profecto constabit, cum quę in illo inuidiosa fuerunt, a
uitiis, quae quidem sola odio digna sunt, secreueris. Eminens enim in nouo homine fortuna inuidiae, humani iuditii maximę corruptrici,
mortem, quem
satis constat nunquam bello Francorum regi cessisse, bonam Belgicae Galliae partem,
quae sub ipsius Caroli imperio fuerat, parui spatio temporis ac ferme sine certamine
amisisse, neque unquam cum praefectis Francorum regis parem in acie fuisse.
in regem paterni regni, in quod mox Vuladislaui maxime opera
patri successit, designatum esse. Consueuit enim Deus plęraque arcanis quibusdam, ut ita
dicam, notis, ac per ambages, prius quam ueniant, significare, quo uoluntas eius, tum
demum, quum expleta fuerit, denuntiata fuisse cognoscatur.
humilitatis, nimiumque fortunae, cui sese permisere, elati fauore, his per
insolentiam praestare nituntur, quos merito colere deberent.
Caeterum non defuit suspitio Petrum quum ab ipsius inimicis, tum ab his maxime,
qui regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis,
sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem
et minime probando, nec ab
esse, magnamque inuidiae
partem in illam transferret, quin etiam spem regii matrimonii credulitatemque, consuetum amoris malum, ei adiungeret; demumque, ad profundendam pecuniam, cui Hungari
admodum dediti sunt, eam facilius pelliceret. Non desunt tamen, qui affirment priorem
contra ius gentium fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti,
prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret,
oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel
ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus
bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem,
patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse) indigna Vuladislaui
coniugio censebatur. Itaque non deerant, qui propalam dicerent eo matrimonio pollutum iri familiam Casimirorum, ut illa subticeam, quae et quorundam malignitas in uulgus spargebat, et uxorem ducturo magis cauenda sunt quam uerecundo scriptori memoranda.
quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus
progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem
nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui
regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a
Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae
dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur,
matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem
nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui
regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum a
Vuladislauo haud quaquam existimant, sed potius credunt reginam, si quid pecuniae
dederit, in communem belli usum, quod tunc gerebatur, contulisse ― quod quidem et
caeteros fere optimates ac praediorum possessores patrio more
est coniugii uoluptas, ita tibi debet esse prolis
suscipiendae, successorisque ex te geniti relinquendi. Atque ne cultor quidem terrae non
stultus operam sterili adhibet solo, uerum illum agrum quisque colit, ex quo fructus
sperandi sunt.
Non ingratam regi hanc uocem fuisse ferunt. Ratusque, ut erat, eam ab ore totius
senatus Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias
optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis,
Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis
ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur
sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus
natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro
generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut
ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis quibusdam interdum denuntiari.
Tametsi quidam uehementer mirari soleant Hungaris, genti
Deiparae
Virginis, sepulcrum diui Stephani Hungarorum regis inuisurus, petit. Vbi forte conspectis Matthiae Coruini insignibus supra tumulum eius de more parieti recens affixis, una
cum hac inscriptione:
Marmore Matthias hoc Coruinus situs est: quem facta Deum ostendunt, fata fuisse hominem,
fleuisse dicitur, siue mutabilem animo reputans fortunam,
uariosque mortalium casus, siue gaudio redditae hostibus uicis, ipsiusque fortunae
regressus.
Stephanus Bather ubi accepit Albam amissam esse, periculo simul regni, simul gloriae motus
uterque exercitus signum pugnae expectabat:
nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes
utriusque aciei impetum tunc maxime, quum pugnae studio animi solent accendi,
diuinitus fuisse repressum, propterea quod rex quietus placidique ingenii, impium esse
ducens pugnam incipere, suos ne procurerent continebat. Nam et Deum ― ignauia, an
pietate impulsus incertum ― ante quam aciem instrueret praecatus erat, ut auferretur
male obserant portas: nam fores liminibus admotas haud ualido firmant
obice. Itaque his nullo ferme resistente effractis, in oppidum Alemani irrumpunt.
Nicolaum, ut euenit illis qui pecuniam saluti anteponunt, una cum filio capiunt, thesauroque, qui ingens fuisse dicitur, ueluti consulto hostibus seruato (tanta inest auaritiae
coecitas) potiuntur. Sogorae praesidio collocato captiuisque secum abductis Albam
repetunt, mulieribus, quae eo plurimae confugerant, memorabili praefecti continentia
absque ulla pudicitiae iactura emissis.
captans opportunitatem rei
cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una
equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim
uiuum cremari iussit. Subiit tamen monachi animo, Dei clementia id suggerente ― castus
enim fuisse, ut plaerique sunt Hungari, ac benignus in egentes perhibetur ― inter cruciatus admissorum scelerum recordatio. Itaque dum subdito ureretur igni, ne gemitu quidem edito praesenti animo affirmauit se merito afflictum supplicio, atque inter supplicandum animam expirauit.
Caeterum
exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare
pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est.
Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum,
quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem
tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit,
non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse
Stephanus palatinus contra Polonos progreditur, milites hortatur; acies utrinque
instruitur.
588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section] nihil tale uerentes, suffoderent. Porro inopia militarium armorum uim magnam eiusce ferramentorum, ut dictum est, agrestes attulerant. Equites uero iubet bifariam agmine diuiso in utrunque latus hostium equis incurrere quam maxime concitatis, licet essent et pauci ― quingenti enim fuisse dicuntur ― et fere leuis armaturae. Itaque redintegrato proelio momento fortuna mutatur: nox Hungaros adiuuat, locorum notitia, studium resarciendae acceptae ex recenti fuga ignominiae, dolor iniuriarum, causae aequitas, que quidem mortalibus addit magnopere fiduciam.
589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section] atque dum Transistranum agrum uastat, ab agrestibus eius regionis, qui quidem nec ducem habebant, nec militaribus armis instructi erant, ita fugatus est atque equis et armis spoliatus, ut re in religionem uersa Hungari putauerint sine ulla humana opera Turcas profligatos fuisse. Attamen hoc regis successu ― nam qualiscunque ea aduersus Turcas uictoria extitit, tota in Vuladislaui felicitatem transferebatur ― a studio nouarum rerum haud quaquam deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum occasio haud occureret, constituunt
590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section] felicitatem transferebatur ― a studio nouarum rerum haud quaquam deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum occasio haud occureret, constituunt omnes proceres, Stephani Botheris imprimis instinctu, quem opera Thomae antistitis a Transiluana praefectura amotum fuisse dicunt, in unum conuenire, atque sacerdotibus potissimum ob regis in eos studium infensi legem ferre, qua omnis promiscue ordinis sacerdotes ab administratione reipublicae prohiberentur, nec nisi uocati et priuatae rei duntaxat causa ad regiam accedere permitterentur, quo scilicet
591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section] non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab
illo, addita etiam Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id
temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro ab
iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam, lingua Epidauria
592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section] Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus. Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum manus, ab Hungaris fundi facile assueta, tantam ediderit stragem, compertum est praedę maxime auiditatem nostris exitio fuisse. Nam cum Derencino nuntiatum esset Iachïam, Turcarum satrapam, cum sex millibus delectorum equitum Inferiorem Dalmatiam, quam nunc Choruatiam dicunt, ingressum gloriaque incitatum non tam ad praedam, quam ad praelium faciundum uenisse, et ipse licet strenuus miles, dux
593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section] regem coniurasse; nec ab hoc consilio quidam summae tum auctoritatis, tum integritatis uiri, falso (ut existimo) nominati, quo regi maiorem inimici inferrent formidinem, abesse nunciantur. Regis quoque Matthiae uxorem, credo spreti coniugii iniuria, fama fidem faciente, inter coniuratos fuisse rumor erat, qui quidem, utpote uanus, huic foeminae nulli extitit fraudi. Quae res etsi magnam regi incusserat solicitudinem, nequaquam tamen animum demisit, siue aduersariorum contemptu, siue insita animo constantia. Itaque exploratis inimicorum consiliis
594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section] Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet. Quosdam insuper cardinales diuitiis notos ueneno sustulisse dicitur, quo eorum pecuniis liberorum suorum ex adulterio susceptorum fortunam augeret. Quare eius etate per totum fere Christianum orbem hi uersiculi passim decantabantur:
595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section] ad regem ait: Rex Lazare, quoniam nec iurgii nec disceptationis nunc tempus est, hoste iam prope in acie stante crastino die re ipsa ostendam et delatorem meum falsum ac mendacem, et me in regem meum integra esse fide . Milon, quo et proditionis culpam in se, ut erat, nullam fuisse ostenderet, et quod receperat, re ipsa praestaret, prima luce omnibus insciis conscendit equum, et lanceae, quam gerebat, cuspide auersa, quod quidem transfugae ac pacatum insigne apud Illyricos est, ad castra Turcarum accedit. Erat celebre apud Turcas quoque Milonis nomen. Itaque
596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section] uincente, Vuladislauum segnem, desidem, ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida Turcarum gente foedere iungi, nempe qui plura nefanda facinora per pacem et inducias, quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de
597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section] neque Illyricis, neque Latinis monimentis, quod sciam, traditum est, et satis constat Albanum haud obscuram Macedoniae urbem supra Dyrrachium, non procul a montibus, qui Dalmatas ac Dardanos a Macedonibus dirimunt, sitam fuisse, oramque Macedoniae a Lysso ad Ceraunios montes, quae Ionio mari abluitur, praesertim regiones Albano urbi appositas, quas Dyssarethae Bellionesque aliquando tenuerunt, Albaniam Illyricis nunc quoque appellari. His
598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section] qui maritimas Venetae ditionis incolebant urbes, Sicenses imprimis - et hi sane inter Italodalmatas urbium cultores sese putant esse fortissimos ― quum percepissent Turcas simul itineris difficultate frumentique inopia, simul Albanesiorum equitum propulsationibus in Veneto agro male habitos fuisse, rati eos haud omnino inuictos esse, contractis circiter quadringentis hominibus finitimam mediterraneae Dalmatiae Turcaicae ditionis regionem inuadunt, dumque abacto, quod sors obtulerat, pecore domum reuertuntur, Turcae, nonaginta dumtaxat ex his, qui in finibus Bossinae
599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section] magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam
in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas
maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti eorum, quibus
res cognita erat, risu, dissipant se uidelicet aduersus Gallos uictores fuisse, abusi plane
imprudenter subita regis post praelium profectione. Qui quidem, quod satis constat, tum
ne coeptum interrumperet iter, tum fame, ut dictum est, urgente, coniectos in fugam
hostes nequaquam est persecutus.
hostibus risui sunt. Ad regem incolumis deductus est, a quo non modo uiolatus non est, uerum etiam contra spem omnium benigne
excaeptus. Quin etiam quum rex eum adhibito interprete per se interogasset, cur in
defendenda urbe pertinacior extitisset, respondenti sui muneris non minus fuisse urbem
fidei commissam tutari quam regii eam oppugnare, uestis e regio deprompta uestiario,
quod quidem apud barbaros regis gratiam testatur, dono data est. Adeo Turcae uirtutem
etiam in hoste admirantur. Vnde liberos quoque huius praetoris conquisitos atque in
regiam adductos
tametsi illa in senatu Veneto belli huius suasoribus maximo honori
ob praesentem laetitiam fuerit, quosdam seniores Venetorum, uacuo a perturbatione
animo futura prudentius perpendentes, fleuisse dolore accepimus, quos quidem futuri
euentus uates fuisse certum est. Quippe hoc bellum Venetis, alioqui ob cupiditatem finium proferendorum graui oneratis inuidia, adeo auxit odium, ut non minorem illis paulo
post cladem, quam Alemano ignominiam tunc intulerit, propterea quod omnes fere
Christiani principes pro se quisque fremere regum
factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis,
alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent.
Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena
ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At
quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim
iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum
coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus
hominum, paucissimis ex suis desideratis.
Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad
pugnam aptiorem habuerint.
Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii
illa clade admonere iustitiae, cuius alioquin eos ingens obliuio coeperat, quam funditus perdere, quandoquidem non magis
Francorum regis modestia quam Maximiliani mora, deinde inter ipsos reges dissidium
rem Venetam subleuarit. Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos fuisse
diuinae claementiae potius quam ipsorum regum errori procul dubio tribuendum.
Nihil enim refert ad salutem Venetae ciuitatis suone consilio, an hostili errore excidium
euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis
Ferrariensium dux, Franciscusque Mantuanus
marchio, quicquid Veneti de eorum imperio ad illam diem tenuerant, recuperarunt.
Vrbes item regni Neapolitani pignori, ut supra demonstrauimus, datae pulsis Venetis in
fidem Hispani regis uenerunt. Satis creditur Cretenses Cypriosque descituros fuisse si, ad
quem deficerent, habuissent; idem consilium maritimae Dalmatiae urbes coepissent, nisi
Vuladislaui Casimiri regis ignauia obstitisset.
Porro non solum mediterranea Dalmatiae, sed etiam maritima eius regionis loca ad
Hungaricam ditionem, ut alio loco diximus, antiquo
facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae
ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est,
quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria
agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae
optimates in officio continendos eo terrore satis profectum arbitrati.
Maximilianus ubi accepit res Venetorum uno praelio aduerso uehementer accisas
esse, ratus occasionem sibi quoque oblatam adiungendi imperio suo quicquid urbium in
infimis
praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis
ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum
Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae
huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano
iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper quinquaginta millia nummum aureorum in singulos annos perpetuo se pensuros, modo ille
aduersus Gallos arma sumat. Alemanus
copias, licet hae admodum tenues essent, Brixiam, quae iam Gallicum iugum gentis insolentia ac libidine
excutere cupiens ad defectionem spectabat, inscientibus Gallis admoueri iubent. Itaque
Brixiani populi uoluntate urbem recipiunt, direptis eorum bonis, quos Gallicae factionis fuisse constabat. Galli, audita Brixiana defectione, Brixiam duce Castone Foisio accurrunt atque per arcem, quam Gallicum praesidium adhuc tenebat, urbem ingrediuntur,
dispositis prius ad omnes urbis portas militum satis ualidis stationibus, ne quis hostium
fuga
functi haudquaquam deseruerant, sensu forsan
casus ducis, qui militum animos consternare solet, non nisi peracta pugna ad Gallos
perueniente. Victores hostibus fugatis uerius quam uictis Rauennam ui irrumpunt,
praeterque commeatum, quem diximus eo importatum ab Hispanis fuisse, bona ciuium
diripiunt. Mox conquisitum Castonis Fuxii corpus, curatumque et feretro impositum,
Mediolanum ad sepulturam deuectum, ibique pro tanti ducis ac regii consanguinei dignitate omni rerum uerborumque honore a Gallis atque Italis funus eius celebratum.
querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire
liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante mensibus e Bizantio
Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam,
secesserat. Ferunt autem epistolam in hanc sententiam conscriptam fuisse:
Selynes Bazethi patri, regum maximo felicitatem.
Quum accepissem, pater, te simul morbo, simul senecta molestam uitam /254/ ducere,
atque ideo nolle amplius mole regendi imperii grauari, et paterno casu, ut par est, indolui,
et non
se ad obliuionem sacramenti procedere, quandoquidem
non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore
uoce plerunque tegere. Porro praetoriani, qui ob suum in Selynem studium putabant sibi
Achimathem ualde infensum esse, et plane malum eis inconsulte minatum fuisse dicunt,
quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore,
ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut
plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat, mutauerat, saluti ac
fortunis suis magis
quam sibi conuenire, quippe quod, ut ante demonstrauimus, ipse patri
dedisset. Sane supra docuimus Corguthem, si quid iuris ea res in regni successione
acquirenda sibi comparare potuit, ab auo Mechmethe in Asiam proficiscente
Constantinopoli relictum fuisse, auoque ibi extincto locum regium tenuisse, quoad pater
Bazethes ex Amasya Constantinopolim accessit. Qui quidem animaduertens parentem
imperii iam parum esse potentem, conuersus ad praetorianos, qui regis creandi totum ius
sibi uendicauerant (solis enim ex omnibus Turcis una uiuere
Ille nulla pauoris
signa prae se ferens fatetur se a quodam priuato quidem homine ad Mustapham
Macedonem missum, sed nullius maleficii mandatum a quoquam accepisse, nec se conscium ullius noxae in regem esse. Et re uera pilam illam tonsoriam, de qua paulo ante
retuli, ueneno imbutam fuisse puerum omnino latebat. Tutius enim parricidae uisum
fuerat a tonsore sceleris imprudente potius quam a conscio tantum facinus perpetrari.
Itaque reus ueneficii manifestus (regi enim, quo nihil indicio deesset, in cane
uenenum experiri placuerat) carnifici
eum interfici iubet, collaudata adolescentis animi magnitudine,
qui sane ne in ultimi supplicii quidem
metu decoris immemor maluerit militari ferro, ut
dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum
fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem
duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed
satis constabat. Ad hoc quum Cossicius
esset, ut
plęrique nobiles, ingenii simplicitate satis notus, regulum eius literis facile
crediturum putauit. Literarum autem hanc sententiam fuisse memorant:
Achimathes Cossicius regi Achimathi Othomano salutem.
Aduersarium tuum patriam sedem occupare iccirco Deus uidetur permisisse, quo et
ille grauiore lapsu, acerbiores pro flagitiis suis poenas lueret, et tu dignitatem tuam ac
― siue legatus a Sede Apostolica in aliquam
regionem missus fuerit, onustum auro per omne nefas quaesito Romam regredi.
Fatetur praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in
Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut
rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus
instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem,
Homerico more
esse liceret, foederi adscriptum est, ne per
inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur.
Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud
quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum,
sublatis induciis libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis hostibusque
imbellibus, aut metu belli de integro inferendi eos in officio contineret. Solent enim
plaerique regum
castris
consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem
prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat
in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a
Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum, praesentiam Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus
meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re
Selynes animaduersa, ne suorum animi minuerentur, concione aduocata his fere uerbis
Turcas ad praelium totis uiribus ineundum adhortatus est:
Tradunt rerum scriptores, uiri Turcae, moris antiqui fuisse reges immortalitati consecrare, quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent, quo et meritis
regum gratia referretur,
et insecuti principes eo praemio prouocati ad
Mehmethis filium,
ueneno sustulit. Pari tamen in scelere Machomethanus Christiano minus turpis extitit:
alter enim metu, alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui affirmant
Thomam fide interposita ad Selynem perductum fidemque datam Selynem seruaturum
fuisse, nisi rumor inter Caërenses temere uulgatus fuisset de reddendo Thomae imperio,
Turcamque Aegypto relicta abiturum.
Itaque quo haec fama aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes propalam iussit, necatumque populo per aliquot dies conspiciendum
audiebat
quam anagnostem gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem.
Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus
testaretur se cupidine gloriae uehementer flagrare. Fertur in libidinem masculorum
paulo propensior fuisse. Alii nulla eum nisi ex permisso uoluptate usum affirmant: negabat enim regem obscenas aut incestas decere libidines, arbitrabaturque nihil magis aduersari res magnas gerenti quam immodicas uoluptates. In iudices parum integros et prouinciarum praefectos, qui repetundarum accusati et
quam
superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et
Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum fuisse, et
demum iudicem mortalium omnium futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in ima deturbabitur. Maximum
autem rei incipiendae momentum est,
omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem,
nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque
Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae
quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e
republica esse regem inopia premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse,
si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius
militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae
Salomon conspexisset, dicitur et suorum nece ― est enim uir satis mansueti
ingenii ― ingemuisse, et hostium congressum adeo exhorruisse, ut omnium sit opinio, si
tria millia Hungarorum armata in ulteriore ripa Saui sese tantumodo ostendissent,
haudquaquam eo exercitum traiecturum fuisse. Vrbem hanc, quadraginta circiter millia
passuum a Tauruno distantem, Mehmethes, Salomonis proauus, in Moesico Turcaici
imperii agro Syrmiensibus regionibus commodius incursandis ad ripam Saui construxerat. Septennio post Matthias Chugniades Coruinus credens ceruicibus
migrare,
incolumes cum rebus suis abituros. Haec ubi iureiurando a Turca confirmata
Sumonienses audiuere, confestim animi eorum labare coeperunt, moxque defendendae
urbis, utpote expugnatu facilis, consilio abiecto sese dediderunt. At Turca causatus eam
deditionem haud uoluntariam fuisse, sed potius necessitate factam, spreta iurisiurandi
religione omnes puberes interfici, coeteros uero uenundatos seruos esse ementium iussit.
Hanc Turcarum perfidiam pro documento habendam uelim, ne unquam de caetero
Machomethanae fidei credant sese Christiani, sed malint
sermonem
ad contemptum Hungarorum traherent, Blactius fortunae, in qua erat, parum memor
arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia
Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum
fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu
Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum
incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad
parum memor
arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia
Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum
fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu
Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum
incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad Salomonem delata sunt, suadendo ne talem uirum hostibus
adiungi pateretur,
uigilandum
fuit, nec ullis sumptibus parci oportuit); praesidii inconstantia ― est enim fama satis constans Hungaris, qui in praesidio fuerant, non adeo cibaria defuisse, fameue eos laborasse,
quin obsidionem per mensem adhuc tolerare possent, quo exacto Turcam incoepto
abiturum fuisse ferunt; Moesorum proditione, hostili fraude ― quippe Hungaris bellum
de more omnium gentium Turca haud quaquam indixerat, quo ante expectatum eos
adoriretur.
Quamquam plaerique Hungarorum suam culpam, ut fit, in alios transferentes crimen
amissi Tauruni in Venetos,
partim trucidant, partim uinctos in urbem suam
pertrahunt, atque ita obsidionis bellique Slauinici finis impositus, Diocleates
uero, hoc merito in ciuitatem recepti, atque in patricios adsciti. Tradunt autem
hos Malascouios et Gredeos fuisse, quorum alteri iam paene extincti sunt, alteri
diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent.
102
* post
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.