Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 18-45:


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

licet esset efferum genus hominum, coegit ab armis discedere et terram fodere aurumque de uenis terre purgare. 4Secundum poetarum fabulas Cadmus dicitur in eandem deuenisse prouintiam, quando in serpentem mutatus est. Fuit autem ciuitas eius Epitaurus, que est iuxta Ragusium, in qua est magnum antrum et usque hodie opinio est, ibi habitare draconem, unde poeta: Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum, ut serpens Epitaurius. Ob hanc causam populi illi dicebantur anguigene. Et etiam de beato Ylarione legitur, quod magnum ibi draconem peremit. Secundum ystoriam uero idem


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uel secundum quosdam Adria dicitur ab adra, quod est lapis, quia lapidosa et montuosa est hec prouintia. Vnde Ouidius: Subdita montane brachia Dalmatie. II. De Salona 1Fuit autem metropolis ciuitas Dalmatie Salona, urbs magna et antiqua, de qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo, hoc est a mari, quia in litore maris sita est. Longa uero idcirco dicta est, quia modicum lata, sed in longum fere sex milibus uersus occidentalem plagam protendebatur. 2Hec ciuitas


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quosdam Adria dicitur ab adra, quod est lapis, quia lapidosa et montuosa est hec prouintia. Vnde Ouidius: Subdita montane brachia Dalmatie. II. De Salona 1Fuit autem metropolis ciuitas Dalmatie Salona, urbs magna et antiqua, de qua dicit Lucanus: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas. Dicta autem est Salona a salo, hoc est a mari, quia in litore maris sita est. Longa uero idcirco dicta est, quia modicum lata, sed in longum fere sex milibus uersus occidentalem plagam protendebatur. 2Hec ciuitas tempore bellorum


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uirum ex consulibus, nomine Asynium Pollionem, cum exercitu multo, qui Salonam Romano imperio subiugaret. Tunc Pollio in Dalmatiam ueniens multis bellis cepit impugnare Salonam. Vnde obsessa ciuitas et diutius nauali et equestri exagitata congressu tandem in manibus Romanorum tradita est. In qua obsidione natus est Pollioni filius, cui Saloninus nomen imposuit. Tunc uero magna pars ciuitatis illius destructa fuit, maiores etiam munitiones dirute, ne Romane rei publice rebellare ulterius posset. Peracta ergo uictoria Pollio cum quo exercitu reuersus est Romam, ubi cum magna gloria


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archiepiscopos censuit statuendos. Unde per horas Adriatici sinus tres direxit pontifices: Apollinarem Rauenne, que est metropolis totius prouincie Emilie, Marcum euangelistam Aquilegie, que preerat Venetie et Ystrie; Domnium uero in Salonam direxit, que caput erat Dalmatie et Croatie. In qua denique ciuitate diutius predicans, multosque per totam prouintiam a gentilitatis errore conuertens, non paruam Christo ecclesiam adunauit, ibique agonem sui martirii felici cruore peregit. Ab huius ergo preeminentia apostolice dignitatis omnes successores sui archiepiscopalia insignia per


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

requieuit. Cum autem dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit. IV. De constructione edificii, quod Spalatum


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum exosum habebat. Multas ergo machinationes et dolos contra archidiaconum cepit exquirere, ut eum ab archidiaconatus officio deicere posset. Sed cum causam opportunam minime inueniret, tunc simulare cepit, quasi maiorem dilectionem gereret circa ipsum et quasi


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eo. Et quia situs loci propter adiacentes insulas et propter comoditatem portus multum eis placebat, non habebant iam necesse ad Salonam redire. Nichil enim eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter influebat. De quo legitur in Lucano: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas et trepidum in molles zefiros excurrit Yader. Hoc igitur sepius nominato urbi nomen impositum est Yadria uel, ut quibusdam placet, ab Yadrio conditore Yadria nomen accepit. X. Qualiter de insulis redeuntes Spalatum


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insignia ab imperatoribus Constantinopolitanis et dicebantur eorum eparchi siue patricii. Habebant namque ex successione sue originis patrum et proauorum dominium regni Dalmatie et Chroatie. 4Istaque fuerunt regni eorum confinia: ab oriente Delmina, ubi fuit ciuitas Delmis, in qua est quedam ecclesia, quam beatus Germanus Capuanus episcopus consecrauit, sicut scriptum reperitur in ea, ab occidente Carinthia uersus mare usque ad oppidum Stridonis, quod nunc est confinium Dalmatie et Ystrie, ab aquilone uero a ripa Danubii usque ad mare Dalmaticum cum tota Maronia et


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Dalmatie et Chroatie regno. 6Fuerat siquidem tempore domini Alexandri pape et Iohannis decessoris Laurentii supradicti a domino Maynardo quondam Pomposiano abbate, postea episcopo cardinali, quedam synodus omnium prelatorum Dalmatie et Chroatie multum solempniter celebrata, in qua multa fuerunt conscripta capitula. Inter que siquidem hoc firmatum est et statutum, ut nullus de cetero in lingua Sclauonica presumeret diuina misteria celebrare, nisi tantum in Latina et Greca, nec aliquis eiusdem lingue promoueretur ad sacros. Dicebant enim, Goticas litteras a quodam Methodio


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Dabro archidiaconus archiepiscopatum ecclesie Spalatensis. Quam ob rem multa donaria et exenia consequebatur ab eo. Sed quod ei de pontificatu Spalatino promiserat, nolebat ducere ad effectum. Tunc instante episcopo promisit archidiaconus talique ipsum calliditate decepit. Statuit namque diem, qua Spalatum ueniens missam caneret, admonitionem faceret, ne tanto tempore sinerent suam ecclesiam pastore uiduatam manere. Et inter hec uerba pollicitus est archidiaconus primam se uocem electionis de persona episcopi emissurum. Quid plura? Venit episcopus, missam cecinit, admonitionem fecit, sed


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

conspectui presentassent, quidam de cardinalibus auditor partibus datus fuit. Ventilatis ergo questionibus utrorumque pax et compositio inter ipsos reformata est et sic ad propria sunt reuersi. 3Post modicum uero temporis Petrus archiepiscopus in Hungariam profectus, nescio qua causa, ad archiepiscopatum Colocensis ecclesie translatus est. Prefuit autem ecclesie Spalatine annis duobus. Huic successit alter Petrus abbas sancti Martini de Pannonia uixitque in pontificatu Spalatine sedis annis quinque. 4His temporibus defuncto Martino insularum


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad conflictum ineundum se sollicite prepararent. Sed cum pars regis fere nulla esset comparatione alterius, cepit plurimum anxiari huc illucque mentem exagitans, querebat, quale consilium in tanto discrimine reperiret. Et tandem celitus inspiratus, multum solerti industria utilem uiam inuenit, qua et regni iura resumeret et ab effusione sanguinis innoxius permaneret. Tunc ait ad suos: Nolite me sequi, sed paulisper subsistite . Moxque depositis armis accepit dumtaxat uirgam in manu et ingressus leniter in agmina hostium, ibat per mediam armatorum multitudinem intensa uoce clamando:


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem uno die Iohannem nepotem Cucille Nonensem episcopum et Bartholomeum nepotem Titionis in episcopum Scardonensem. Hi ambo erant Iaderenses, nec satis legitime in eorum fuerat promotione processum, quippe in etate et in scientia non modicum patiebantur defectum. Unde quia Bernardus non qua debuit circumspectione ad eorum examinationem processit, nimisque festinanter manum eis imposuit, non sibi cessit impune. Nam delatus apud summum ponitificem, canonica fuit animaduersione punitus. Fecit autem Gruptium, filium Prodani, archidiaconum ecclesie Spalatine, archipresbyterum uero


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

supra dictum Gruptium, archipresbiterum. Sed quia canonici Spalatenses aduersabantur ei, partem Nicolay fouentes, non in ecclesia metropoli, ut mos est, eundem uoluit Gruptium consecrare, sed pergens Vranam aput ecclesiam templariorum consecrauit eum cum altero electo Tiniensi, nomine Micuso. Qua de re magna fuit suborta contentio inter Nicolaum electum et Gruptium Nonensem episcopum, ita ut distractis patrimoniis suis pro sumptibus in prosecutione causarum huiusmodi faciendis, ambe partes ad magnam inopiam deuenirent. 15Cum autem Bernardus archiepiscopus iam in


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

patrie proditores, ubi celsiorem locum optinent ciuium predatores et cum in ipsos foret acrius uindicandum, ipsi e contra ad innoxios ciues uindictam retorquent. Tam misera tunc erat conditio Spalatensium, quia nullum intra se regimen opportunum habebant. 4Igitur Budimiro, qua dignus erat morte perempto, Chranislaus, successor fraterne nequitie, cepit in nostris molestationibus simili rapacitate crassari. Reliquerat autem Buisenus comes quasi uiginti equites ad auxilium Spalatensibus contra hostes. Ipse uero reuersus ad propria domi manebat.


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

reuersus, presentatum pro confirmatione petenda archidiaconum primo admittere noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum confirmauit propriaque manu installauit eundem. 2Erat autem archidiaconus competenti scientia preditus et in executione sui officii, prout ei possibile erat, satis


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cauens ne forte super aliquo crimine collusio fieret inter partes. Denique archiepiscopus uidens propositum suum non satis sibi ad uota succedere uehementer cepit penitere incepti. Tunc seorsum ad archidiaconum ueniens latenter a sotiis blandis temptabat eum demulcere loquellis timens, ne qua criminalis actio contra se intentaretur ab eo. Sed archidiaconus parum credulus blanditiis archiepiscopi sciens eum consuetum esse cum tempore uerba uultumque mutare, causam suam coram cardinali sollicite promouebat. Sotii sui omnes recesserant preter unum. 9Itaque die


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

irruerunt super eos et primo inuadentes Gregorium, filium Gallone, totum iaculis et mucronibus confoderunt, alterum uero Domitium ei succurrere properantem cede simili mactauerunt. Et sic sui sanguinis ultione patrata ad turris sue presidium sunt cum exultatione reuersi munientes se undique, ne qua ex parte ab aduersariis possent inuadi. Iohannes uero, maior ex filiis Vitalis, cum sua sotietate apud portum monasterii positus audiens miserabilem casum fratrum suorum cepit tristis et anxius ad ciuitatem reuerti. 7Tunc communitas congregata cepit fouere partem alteram,


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod non alio modo poterat ciuitas ad bonum statum reduci, nisi per regimen Latinorum. Et tandem acquieuerunt omnes, ut de gente Latina potestas eligeretur. Facto autem uniuersali consilio quesitum est, ex qua ciuitate Ytalie potestas aduocari deberet. Et tunc omnium in hoc resedit uoluntas, ut ad ciuitatem Anconitanam pro potestate mitteretur. Tunc elegerunt duos, qui legationis huius perferrent negotium, uidelicet Thomam archidiaconum et Micham filium Madii, dantes eis per publicum instrumentum


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uersus Almisium remigabat. Spalatenses uero uidentes et cognoscentes ipsum esse festinanter preparauerunt se circumdare ipsum et capere. Factum est autem et appropinquante Osor, Spalatenses cum sua numerositate lignorum subito prorumpunt ex portu et sparsim remigantes circumuallant equor, ne qua parte uia pateret hostibus euadendi. Videns autem Osor hostilibus se circumseptum cateruis, non potuit diuertere sed cohortatus suos, inter omnia Spalatensium ligna irruens, ulterius remigauit. Et dum iam constringi, dum teneri putatur, ipse, uelud anguilla lubrica, de manibus comprimentium


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sed si quem eorum in bello mori contingat, statim rapiunt et efferentes in occultissimo loco terre infodiunt complanantes tumulum et locum equorum pedibus conculcantes, ne quod sepulture appareat signum. Nulla pene rapidorum fluminum eis aqua obsistit, quominus equis transeant insidendo. Si qua uero immeabilis unda occurrit, continuo in modum lemborum ex uiminibus cistas intexunt superducentes crudas animalium cutes, quibus sarcinas inferentes intrant et transeunt absque metu. Tentoriis utuntur filtrinis et ex coriis factis. Equos ita bene habent edomitos, ut quotcumque unus habeat


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sanguinis uobis apropriare, sed tradite aduersarios ad manus nostras, ne forte inuoluamini uindicte eorum et pereatis frustra. Sed murorum custodes nil ad eorum uerba respondere sunt ausi. Mandauerat enim rex, ut nullum eis redderent uerbum. Tunc uniuersa multitudo eorum inde consurgens uia, qua uenerat, reuersa recessit. Sic ergo per totum fere Martium in Chroatie ac Dalmatie partibus commorantes, quinque aut sex uicibus ad ciuitates has descendebant et postea ad sua castra redibant. 6Igitur relinquentes Chroatie regionem transierunt per ducatum prouincie


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi superiores effecti, optinuerant contra ecclesiam suum placitum expleri, diuina ultio manifestata est. Etenim eodem die et eadem hora, qua dictus abbas de nauigio egressus pedem in monasterio posuit, castellanus, qui presidebat castro Clisie, cum suis ad Salonam descendens duos iuuenes nobiles Spalatenses sagittis traiectos in flumine suffocauit. Quod scelus seminarium extitit grauissime discordie inter Hungaros et Spalatinos


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

miserat, ut esset dux et signifer exercitus militaris. Quo uulnere pauefactus fecit se extra ciuitatem a militibus deportari. Quo uiso Iaderenses timor et ebetudo mentis cecidit super eos putantes banum esse mortuum nec sperabant absque Hungarorum adminiculo posse resistere uiolentie Venetorum. Qua de re statim relinquentes pugnam terga uertunt et quicquid poterant de domibus rapientes cucurrerunt ad portam et infringentes ianuas exierunt. Et quia magna erat oppresio multitudinis fugientium, ceperunt alii murum scandere et religatis ad propugnacula funibus dimittebant se certatim ex


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

subuertere hominum mentes sussurando ad aures, conuenticula de sanguinibus congregando. Plus morte timebant, ne is, qui eadem erat patria oriundus cum eis se yma tenentibus, ad tante conscenderet fastigium dignitatis. Postquam ergo furor cecus sue uesanie optinuisse arbitrabatur effectum, ne qua prioris electionis archidiacono restaret fiducia, conuenerunt omnes ad ecclesiam et capitulum importunis clamoribus infestantes, non sinebant celebrari diuina nec sumi corporis alimenta, instantes et garrientes, ut incontinenti secum electionem de altero celebrarent. Veritus autem


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uictorie hinc inde dubius oberrabat. Sed eo iam certamen erat deductum, ut Spalatensium preualentibus turmis excussa esset pugnantium aties de puppi hostilis galee et usque ad medium depulsa. Et cum prope iam esset, ut Spalatina iuuentus insiliret ad eos, ecce una ex liburnis Spalatensium, in qua melior pugnantium erat manus, fortiter remis impulsa percussit unam ex liburnis Traguriensium, que religata erat a latere maioris galee uenitque rostrum per mediam ratem inter remos. Tum hi, qui erant in Traguriensium ligno, insultu hostium tremefacti ascenderunt ad galee presidium et lignum,


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diripere Spalatensium fruges. Quod cum in ciuitate auditum fuisset, cucurrerunt aliqui indiscrete audacie iuuenes non ex ciuitatis mandato, sed stultitie calore succensi, quasi ad propulsandam iniuriam et uiolentiam uiolenter repellendam exierunt. Peruenientes ad ipsos ceperunt rixari cum eis, in qua rixa duo Hungari perempti sunt. 3Quod cum ad aures regine personuisset, irata est ualde statimque Tiniense deserens castrum, turbulenta nimis et minax, ad summendam de Spalatensibus uindictam totis uiribus properabat. Sed cum ipsi presensissent, quod regina pessimum gestaret


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.