Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2024-2036:


2024. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

tacere; quam non pro dignitate carum dicere, semper senserunt atque monuerunt. Ut autem nunc ad Illustrissimam Magnificentiam vestram venirem, et meo scripto eam interpellarem, causa ea fuit. Cum nuper orationem Phillipi Callimachi, hominis eruditi sane, in qua ille ad praesidia paranda, pecuniamque conficiendam, atque contribuendam contra Turcarum vim et impetum, quo tum omnia sternerentur, huius regni clerum hortatus est, edidissem; et nostros eius ipsius, quod nobis cominus impede at periculi monuissem; Vir quidam, et religionis Christi, et salutis


2025. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

si casu ullo composuerit, si se, viresque suas inde avocaverit; nulla interposita vel minima hora, in nos nostrumque regnum impetum faciet. Non animus illi nostri invadendi, sed tempus deest. Quam nunc necessario pectore premit flammam; liberior paulo ab aliis bellis factus, in nos evomet. Et qua immanitate in privatorum, et ad se legatorum abutatur, in toto regno abuti contendet. Minimam ille occasionem magnam causam belli inferendi iudicat. Quo animo in nos sit, testatur indignissima caedes Iacobi Podlodonii, cuius sanguinem innocentis, et fidem, quam illi, ut legato


2026. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti, inermes et omni praesidio nudi tradamur. Sunt tibi opes amplissimae: est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum tuorum in hoc regnum difficillimis temporibus, maximis meritis comparata; qua nemo est in hoc regno, qui non movetur. Totus ordo equestris te sequetur: quidquid te velle ostenderis, se etiam velle testabitur, atque te ut ducem sequetur. Quod cum ita sit Illustrissime Comes, totum studium tuum, curas omnes, et cogitationes tuas, ad Reipublicae omniumque nostrum salutem


2027. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod etsi alios regni huius viros principes, non impares huic provinciae iudicaret; maiorem tamen ad eam rem vim, et ad praesidia regno ferenda facultatem, in familia vestra amplissima statuerit, quod eius authoritas atque opes illae essent, quae totum regnum facile in eam partem, in qua se commovisset, pertraheret, omniumque ordinum homines ad curam salutis publicae excitaret. Quam laudem atque existimatione haereditariam Illustrissime Comes, si tu negligas; et de tua gloria multum tibi detraxeris, et regni saluti defueris, et in res privatas nostras, non levem calamitatem


2028. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

vestram mitto, sedulo hortabitur: atque Ungariae pericula, miseramque servitutem, quam illi discordia civium attulit, ante oculos ponet: et quibus armis Turcarum imperator invictum illud regnum, et ceperit et everterit, et in servitutem redigerit, demonstrabit. Quem ut ea benignitate, qua omnes soles, ad te venientem recipias, et consilia sua regni huius conservandi explicantem, et casum Ungariae indignum, vitiaque quibus perierunt hominum illorum demonstrantem audias, meumque factum et consilium ad te scribendi, ut boni et aequi consulas, et in meliorem partem interpreteris, ac


2029. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 32 | Paragraph | Section]

superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non


2030. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 34 | Paragraph | Section]

vos alloqui consilium fuerit. Optimates igitur appello praesides legum: custodes aequitatis: defensores reipublicae: propugnatores libertatis; qui divisionem regni, descriptionem ordinum, equitum numerum, vectigalia, tributaque regni; quos socios respublica habeat, quos amicos, quos stipendiarios; qua quisque sit lege, conditione, foedere, qui exempla maiorum, quid quodque loco aut tempore sit factum, omnem denique statum Reipublicae probe sciant: qui ad tuendam dignitatem principis, ad defendenda iura populi, atque commoda, ad communem salutem conservandam, omnibus animi et ingenii nervis


2031. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

hic non solum inter optimates, sed etiam dux et princeps optimatum habebitur. Quod si quis impar est huic labori, si cui magis otium blanditur, si quem desidia invitat, somnolentia detinet, voluptates illiciunt, si propensior est in sua, quam in publica commoda; hunc ego, si qua mihi familiaritas cum illo intercederet, dehortarer a capessenda Republica ne temere sese in illud pistrinum intruderet, sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis


2032. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae, illecebrisque voluptatum, sed invehendis publicis utilitatibus, virtute propaganda, bonis ad honores extollendis, eorumque fama defendenda. Proinde hoc genus hominum, quod abhorret a labore, studiisque bonarum artium, ad desidiam non ad


2033. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

in luce ac celebritate hominum: caeterum sese abdat in tenebras et lustra ad oblivionem sui nominis sempiternam. Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad ipsum


2034. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 39 | Paragraph | Section]

patriae, quae vincit omnes alias charitates, nec debet apud gratos ea quicquam esse antiquius: cohortarer ad eius propugnationem: incitarem eorum animos, ut concurrerent alacres ad flammam communis incendii restinguendam: rogarem, ut in perpetuum dignitati consulerent, libertatemque tuerentur; qua amissa, omnes reliquae iucunditates intereunt: contenderem denique precibus, ut liberos ab aerumnis et servitute, pudicitiam uxorum a turpitudine, domos et sanctissima templa a conflagratione, universam patriam a vexatione, pernicie, ruina, excidio defenderent.


2035. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

alios eiectos, alios trucidatos a popularibus, ut ipse liberis diuturnius regnum relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile convellitur, in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem


2036. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 48 | Paragraph | Section]

statu rerum vestrarum, hac animorum affectione, praesertim, quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in vestram Rempublicam invehatur. Sunt autem propemodum infinitae causae mutationum, quibus otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.