Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2139-2178:


2139. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

quo non minorem esse laudem, immo vero et longe maiorem eorum qui se ad scribendas historias contulerunt, quam qui maximis pro patria se periculis obiecerunt, ac vitam denique ipsam profuderunt, facile licet animadvertere. alteri enim, dumtaxat ei, pro qua decertarunt, rei publicae profuerunt: alteros et omnibus quae tunc essent, et iis etiam quae postea fuere, aut quae umquam erunt, mirabilem attulisse fructum constat. Quod cum apud Graecos Thucydides, et Xenophon in primis animadverterent, Annibal


2140. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 241 | Paragraph | Section]

tam de iis qui carmine, quam qui soluta oratione scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii


2141. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 242 | Paragraph | Section]

neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo,


2142. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis refelli oporteat, invidiosum illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama


2143. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

historiae non recte instituit. cuius consilii non is, quem ipse putaverat, exitus est consecutus. factum est enim, non ut apertior fuerit temporum distributio ad anni partes facta; sed eiusmodi, quam animi minus facile assequerentur. qua in re licet illum iure mirari, qui non viderit futurum ut cum multae simul res multis in locis gererentur, brevibus quasi segmentis concisa narratio, praeclarum illud purumque lumen capere nequiret. quod ipsis ex rebus perspicue patet. in tertio enim


2144. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 246 | Paragraph | Section]

ipsa sibi commode perfecteve referre non possit. historicam enim narrationem perpetuo veluti filo ductam et colligatam oportet esse; praesertim ubi res exponuntur et multae, et eiusmodi quae cognosci ac percipi non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum


2145. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 247 | Paragraph | Section]

res Graecas ante Medicas, aut Medicas dumtaxat composuerunt: eas autem res, quas et Hellanicus in Attica historia persecutus est, neque copiose, neque temporibus satis accurate distinctis, explicavit: simul ob eam caussam, quod Atheniensium principatus qua ratione sit constitutus, harum rerum tractatione declarat. Satis igitur et hinc aperte colligitur, narrationem ab ipso non optime, id est, non ut natura postulat, esse digestam. Huc accedit, quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim


2146. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

conflictaretur, fiebat ut pacis utraque cupiditate teneretur. Iam de priori verba faciens, cum Athenienses, omni sua regione vastata, civitate vero propter pestilentiam exhausta, auxilium prorsus omne desperantes, Spartam legatos miserunt, qui pacem, qua maxime egebant, poscerent, non modo legatorum nomina praetermisit, sed illud simul, quam apud eos orationem habuerint, quique eorum petitioni adversantes effecerint ut foedus Lacedaemonii reicerent. quae leviter ac negligenter, quasi


2147. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus commemorare necesse fuit;


2148. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

Atheniensium equitum turma, una cum Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et


2149. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

illam tragoediam induxerit agentem; illis vero, qui et plures et fortiores erant, quorum opera factum est ut, qui bellum Atheniensibus intulerant, ii se ad illorum pedes abicerent, quique longe, ut hoc honore afficerentur, digniores erant: qua inquam ratione est adductus Thucydides, nullam ut his viris laudationem scriberet? Ac, ut omnes alias, et terrestres et navales pugnas praeteream, in quibus multi sunt interempti, quos quidem multo iustius funebribus illis laudationibus exornasset,


2150. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male, quod ad eam partem spectat quae res continet, composita arbitramur. nunc ad eam partem quae in elocutione est posita, aggrediamur: in qua quidem, qualis sit eius dicendi ratio, conspicitur. Thucydideae dictionis character, Thucydideae dictionis character, Quod ante quam


2151. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

ac nihil supervacaneum, nihil non utile, non necessarium habuerit, aut contra magnifica fuerit, et referta dignitatis et opificii rhetorici, varioque ornamentorum fuco depicta. maximae enim partis scripta ad nostra tempora non pervenerunt; aut si qua ad hanc diem servata sunt, non omnes esse illorum quibus tribuuntur, existimant: ut sunt illa quae Cadmo Milesio, quaeque Aristaeo Proconnesio et eiusmodi aliis adscribuntur. Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum fuerunt, atque ad


2152. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

vocatur. Colores autem quibus utitur, sunt acerbus, densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac formidolosus; atque in primis affectionibus movendis peraccommodatus. Talis quidem est Thucydides in suo illo charactere, et forma dicendi, qua ceteros anteivit. Cum autem et institutum eius et facultas una decurrunt, perfectam absolutamque; atque adeo divinam orationem efficit. cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent;


2153. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime deceant, secum afferens. Nam praeclara illa, rebusque in omnibus necessaria praecepta, quibus traditur qua ratione sit peregrinis ac novatis utendum, ac quatenus illa sint assumenda, non per omnes historiae partes servavit. Iam, cum haec veluti per capita attigerimus, superest ut iam ad ea demonstranda nostra delabatur oratio. Neque vero est consilium,


2154. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

se receperunt. pedites autem non iam diversi, sed uno eodemque impetu, ea quae iam evenerant, et luctu et gemitu prosequentes, partim ad subveniendum navibus, partim ad reliquam murorum partem tuendam contendunt. alii, quorum maxima erat pars, iam qua sibi salutem parent, pro se ipsis circumspectant. Fuit autem eo tempore tantus pavor, ut maior numquam exstiterit. ac tale quiddam perpessi sunt, quale ipsi fecerant ad Pylum, ubi Lacedaemonii, amissa classe, perierunt. nam cum Lacedaemonii naves


2155. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

Lacedaemonii naves amisissent, homines etiam ipsos, qui in insulam descenderant, una perdiderunt. ac tum quidem Athenienses, nisi quid inopinatum divinitus accideret, omnem in terra salutem desperabant. Post decertatam acerrime hanc navalem pugnam, in qua multae naves ex utraque parte, multi viri perierunt, Syracusani eorumque socii, victoria potiti, navium etiam fragmenta et caesorum corpora obtinuerunt; revectique ad urbem, trophaeum erexerunt. Haec quidem, hisque similia, digna mihi


2156. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

perfectissime adhibitas iudicavi; coniectura inde ducta, quod omnium hominum mentes hoc dicendi genus maxime afficit. neque vero expers illud rationis iudicium, quo iucunda molestave percipimus, hoc aversatur, neque alterum rationis particeps, qua, quid in quaque sit arte pulchrum, dignoscimus: neque est quisquam, aut ex iis qui non admodum sunt in civilibus orationibus exercitati, qui dicere possit quibus aut verbis aut figuris offendatur; aut ex iis qui sunt exquisiti, quique promiscue


2157. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 261 | Paragraph | Section]

praetextus habebatur suspectus . In his rursus illud incertum est, cui vocabulum χαλεπαίνων accommodari, aut de quo dici velit; ita illud ἀντιλέγων, ad quem referatur, et qua de re sit dictum. Deinde ait; ἐπιβουλεύσας δέ τις, τυχών τε ξυνετός, καὶ ὑπονοήσας ἔτι δεινότερος: προβουλεύσας δὲ


2158. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

qui gaudeant, incertum est. Nam, si haec de utrisque accipi vult, nullum illius verba habebunt sensum. neque enim improbis boni laetantur; neque ob imperitos mali erubescunt. Atque hic quidem obscurae ac perplexae dictionis est character et forma, in qua magna est toti sententiae tenebras offundens orationis perturbatio; quae quidem ad centum usque versus porrigitur. apponam autem et ea quae sequuntur; nihil iam de meo adiiciens:


2159. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

qui in civitatibus erant principes, honesto utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri, paucorum imperium, optimatum appellantes, praeferebant; cum populum quidem verbis pascerent, ipsi vero inter se contenderent. Et cum omni, qua posset, ratione, alter alterum superare contenderet, gravissima quaeque audebant, ac poenas atrociores irrogabant; non illas quidem ex modo iustitiae, aut ex utilitate civitatis; sed sua semper voluptate metientes. atque illam quidem voluptatem, sive


2160. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile dederim, nisi in


2161. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

quarum in verbis quoque vitia, de quibus antea dixi, plurima et maxima animadverto. siquidem insunt in illis plurima cuiusque linguae propria, et peregrina, ac facta vocabula: figurae vero perplexae, contortae, coactaeque non paucae. Quam vero haec, qua attuli, rationi sint consentanea, tu, et quilibet alius, qui haec ad rerum ipsarum examinationem accommodabit, iudicare poterit. Exempla vero ita mihi apponenda statui, ut, quae optima iudico, cum iis conferam quae neque quod ad ipsam dispositionem,


2162. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

Archidamus rex astitit, deos atque heroes indigenas his verbis contestatus: Dii, quicumque terram Plataeensem tenetis, vosque heroes; testes estote, iureiurando prius ab istis violato, non incipere a nobis iniuriam, quod in hanc terram venimus, in qua patres nostri, votis apud vos nuncupatis, Medos superaverunt, quamque vos propitii adiutricem Graecis in proelio praestitistis; neque nunc nos, si quid faciemus, iniuste facturos. nam multis eos iustisque rationibus adhortati, nihil profecimus.


2163. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

Hoc est; Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc salus est in extremum ad lucta discrimen, ne velitis evenire; neque iis similes esse, qui, cum adsit facultas, quatenus homini licet, evadendi,


2164. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 269 | Paragraph | Section]

iis similes esse, qui, cum adsit facultas, quatenus homini licet, evadendi, omni aperta spe destituti, ad obscura se conferunt, veluti ad divinationem, ad oracula, et siqua sunt huius generis, quae homines spe illectos perdunt . Haec sane nescio qua ratione quis ita laudet, ut ea ab Atheniensium ducibus dici oportuisse putet; homines nimirum, quam in deis spem collocant, ea persaepe frustrari, neque eos aut oraculis, aut vaticiniis opus habere, qui vitam piam ac iustam delegerint. Nam siqua alia


2165. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

ad id colloquium convenientibus aptum dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et illa altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem


2166. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de dialogis quidem hactenus. Ex concionibus vero illam magnopere sum admiratus, in primo libro Athenis a Pericle habitam, in qua agitur ne Lacedaemoniis Athenienses cedant: cuius hoc est initium: τῆς μὲν γνώμης, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ἀεὶ τῆς αὐτῆς ἔχομαι, μὴ εἴκειν Πελοποννησίοις.


2167. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

non cohaerentium et coactarum mutationes spectat, minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites:


2168. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum terrestri itinere vellet


2169. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

suspicio illam Niciae ducis concionem Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae ac dilucidae, et ad veras contentiones


2170. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

ipsa vero dictio minime aures offendit: compositio iucunda, figurae rebus in primis aptae. Atque haec quidem sunt e Thucydide ad imitationem assumenda, quae historiam scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro, qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent, persuasisset, non plane totam probo. neque vero illas quae tertio libro a Theone et Diodoto de Mytilenaeorum civitate sunt habitae; neque Hermocratis Syracusani ad


2171. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur, utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori


2172. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

dicebam, quae sua esset de Periclis virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in sententiis valde perplexa et intricata


2173. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

ὡς τυραννίδα γὰρ ἤδη ἔχετε αὐτήν, ἣν λαβεῖν μὲν ἄδικον δοκεῖ εἶναι, ἀφεῖναι δὲ ἐπικίνδυνον. Hoc est: Decet item vos publicae ob imperium dignitati, qua omnes laetamini, consulere, neque ullum laborem recusare. aut, si hoc non vultis, honores ne quaeratis; neque existimate una tantum de re, hoc est, de libertate in servitutem commutanda, sed de imperii privatione, deque periculo, ob offensas in


2174. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 277 | Paragraph | Section]

malevolentia facere videbimur, si quos in medium proferamus, qui rectam Thucydidis imitandi viam ignorarunt; eorumque scripta producamus, quibus illi magnopere gloriantur, ac magnas etiam divitias cumularunt, illustremque sunt gloriam consecuti. Sed, ne qua de nobis eiusmodi in animis hominum suspicio haereat, ab omni reprehensione abstinebimus, nulla omnino de cuiusquam erratis mentione facta. de iis tantum paucula cum dixerimus, quae ad eius imitationem recte sunt expressa, orationi nostrae finem


2175. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 278 | Paragraph | Section]

in publicis ac popularibus orationibus adhibuit. Ex multis autem pauca quaedam exempla proferam; quae tamen iis qui in eius scriptis versati sunt, satis esse queant. Est autem apud illum concio quaedam, cuius argumentum est de bello adversus regem; in qua hortatur Athenienses, ne temere illud suscipiant; quippe qui neque pares copias habeant, neque sociis fideliter ac firmiter periculum subituris uti possint. hortatur autem eos ut, comparato exercitu, Graecis ostendant, si quis adversus Graeciam


2176. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

praedicturum vobis bellum esse, ac denuntiaturum antequam inferat? praesertim dum ad illius fraudes ita connivetis, ut voluntario decipi videamini . In illa autem omnium iudicialium optima oratione, quae de Corona scripta est, de Philippi calliditate, qua civitates devicit, mentione illata, sic sententiam conformavit: καὶ οὐκέτι προστίθημι, ὅτι τῆς μὲν ὠμότητος, ἣν ἐν οἷς καθάπαξ τινῶν κατέστη κύριος ὁ


2177. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

ἐκεῖνος περιβαλλόμενος πρὸς ὑμᾶς ἐπλάττετο, ὑμεῖς καλῶς ποιοῦντες τοὺς καρποὺς ἐκομίσασθε. Hoc est; Sed nihil praeterea addo de crudelitate, qua Philippus contra eos quos umquam superavit, usus est, quamque alii etiam experti sunt; humanitatis autem, quam ille apud vos simulabat, qua reliquas sibi res subiecit, vos, quod faustum felixque sit, fructum tulistis . Praeterea ubi eos qui res


2178. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

καρποὺς ἐκομίσασθε. Hoc est; Sed nihil praeterea addo de crudelitate, qua Philippus contra eos quos umquam superavit, usus est, quamque alii etiam experti sunt; humanitatis autem, quam ille apud vos simulabat, qua reliquas sibi res subiecit, vos, quod faustum felixque sit, fructum tulistis . Praeterea ubi eos qui res Philippo prodidissent, omnium Graeciae calamitatum auctores fuisse ostendit; haec ad verbum scribens ‘καίτοι νὴ


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.