Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 287-295:


287. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus ita prorsus in omne tempus perdidi ut magis ipse solatio egeam quam ut illud cuique uel praestare possim uel polliceri. Quod etiam si minime perdidissem, nunquam tamen dispicere possem qua oratione aut quibus rationibus etiam illi quidem, qui principes eloquentiae sunt habiti, hanc tam grauem sacrosancti senatus uestri iacturam et hunc publicum totius curiae luctum ulla ex parte leuari possent. Perdidistis enim, patres amplissimi,


288. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

animi ipsius laudes (ut fortunae corporisque quaelibet ingentia bona tanquam aliena relinquam): pietatem, magnitudinem animi, munificentiam, prudentiam, modestiam, atque iustitiam; quae quales in eo fuerint, breuiter explicare conabor. Qua igitur pietate primum erga deum fuerit quamque magnificus cultor ipsius, si aduixisset, futurus erat, in primo uitae suae limine clarissime demonstrauit. Annos natus duodecim, cum orbatam patre familiam tanta prudentia regeret ut nec mater, matronarum


289. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

persuasionibus, nullis denique minis euincere posset, diuinum, ut erat, in eo aliquod munus arbitratus, hortantibus fratribus diui eum Francisci sacris initiauit, seruatisque pro more religionis rite caerimoniis uestem Christi induit. Qua assumpta ita omnia tyrocinii rudimenta libens promptusque et perdiscebat et exsequebatur ut nemo dubitaret et prudentiam illi et uires ante aetatem non nisi diuinitus subministrari. Quas ob res omnibus carus, omnibus dilectus esse coepit, praecipue autem


290. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

antequam contigissent per quietem discebat, ita ut insomnia ipsius non uisa solum, sed certa uiderentur oracula. Quibus uarie sollicitatus coepit auunculum suum hortari, coepit importunius compellere Romam peteret atque in ea urbe uersari uellet, in qua a maximo omnium rectore deo futurus summus pontifex erat designatus; ubi et seipsum accepturum ab eo cardinalatus decus et alios uniuersos honores, quibus eum functum uidimus, mira asseueratione praedicebat. Cerno hic nonnullos praelatos et ex aliis


291. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

cum attestatione audiui singula haec, quae gessit, multis ante annis ab ipso praedicta fuisse. Itaque repugnantem magistrum et se tanto fastigio indignum reclamantem urgere non destitit donec multis et signis et prodigiis euictum propulit Romam proficisci, in qua constitutus minime conquieuit antequam demandatum ab altissimi prouidentia munus uiriliter absolueret et magistrum suum per uaria bonorum incrementa ad summum apostolatus culmen conscendisse uideret, pro quibus laboribus et pro tam diligenti


292. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

non quibus debemus, sed quibus possumus, laudibus persequamur . Itaque, ut propositus ordo postulat, nunc ipsius prudentiam contemplemur, quamuis eius excellentia iam per ea, quae narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime dilectum. Lex quippe amicitiae ita habet ut amicos inimicorum minime diligamus; hic tamen sua prudentia consecutus est


293. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

diligamus; hic tamen sua prudentia consecutus est ut aeque carus omnibus haberetur, nec ullus esset qui eius amicitiam ultro non expeteret, et adeptam studiis omnibus non coleret atque foueret. Ostendit id nouissima haec ipsius legatio in qua omnes Italiae populi singulique ipsorum principes summis decertarunt studiis quisnam eum amplioribus honoribus exciperet et prosequeretur, illeque se uicisse putabat qui plurima in eum ornamenta contulisset. In


294. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

studia conuerterat, fecissetque uotis satis ni eum nobis haec dira atque crudelis mors tam repente praeripuisset. Vincebat ingenio humana consilia, et tantum grauioribus reipublicae curis natus uidebatur; haec erat praecipua eius uoluptas, a qua nullis aliis oblectamentis poterat diuelli, huius delectabatur gustu, huius solius escis pascebatur. Omnium saluti die noctuque inseruiebat, et tamen a nonnullis negligentiae accusabatur, quem tanquam superbum difficilemque ingrati


295. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

uero maxime parcus, excepto hoc piissimo fratre comite Hieronymo; quem quoniam ab inclito duce Mediolani connubio filiae dignatum cernebat, uoluit fraterna munificentia illustrare. Qua in re tale temperamentum adhibuit ut id cum ingenti honore ac laude sedis apostolicae contingeret. Vrbem enim Imolam, quae iam praefecti eius culpa ad alios deuenerat, quadraginta milibus ducatorum de propriis facultatibus redemptam


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.