Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 296-311:


296. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Senatus decretum ut Nicolaus Canalis imperator reuocetur, deinde omnibus suffragiis ad tale negotium idoneus imperator designatur Petrus, clarissima familia Mocenica ortus; quae gens a primordiis ipsius urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei


297. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque consalutati inuicem sunt, Nicolaus: Vides- inquit- optime imperator, uides magnitudinem classis, quam accitis undique nauibus comparaui, omnibusque ad oppugnandam urbem necessariis instruxi. Praeterea distributis partibus praefectis ac turmarum ducibus, qua quisque urbem oppugnaret ordines optime disposui. Quapropter magnam spem in manibus urbis recuperandae habes. Igitur trado tibi imperium: rem a me inceptam prosequere, absque dubio urbe potiturus . Mocenicus uero,


298. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Lemnum, inde, nactus Venetam triremem, Cretam se contulit. Dum legati proficiscuntur, dum de conditionibus agitur in mittendis etiam atque remittendis litteris, tota aestas effluxit. Qua, etsi imperator cupiditate arderet patrare aliquod egregium facinus, et se et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme,


299. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

portum tutissimum, cum tota classe se contulit. Ex opposito est Aeolia, regio opulentissima, habens oppidum maritimum Castri appellatum, situm in agro Pergameno. Pergamus fuit olim ciuitas in tota Asia celebrata, in qua primum usus chartae ex pellibus caprinis inuentus est: quamobrem et pergamenae dictae sunt. Huius urbis reges maiori parti Asiae imperitarunt, quorum ultimus Attalus Philopater Romanum populum heredem instituit. Nunc uix uestigia quidem tantae urbis


300. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

die ad quendam locum Cariae, qui nunc Tabia dicitur, summo diluculo uenit. Ibi coeuntia ex utroque latere maria magnam partem Cariae peninsulam efficiunt. Ager Alicarnasseorum olim erat, quae ciuitas fuit regia principum Cariae, in qua Artemisia regina Mausolo uiro suo monumentum mirae magnitudinis ac opere insigne construxit, quod et ex uiri nomine Mausoleum appellauit, et postea inter septem mirabilia mundi connumeratum est; ex quo etiam omnia monumenta praeclara Mausolea


301. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ostendens urbem opulentissimam auro, argento, pretiosaque supellectili refertam. Quam si caperent, diuites domum esse redituros affirmat. Omnes alacri animo orationem imperatoris accipiunt. Quibus dimissis, ipse cum legato Pontificis ac regio duce in naui se continet, inde, si qua necessaria postea forent, subministraturus. Equites ergo uelocissimo cursu omnia excurrunt, praedam hominum ac pecorum agunt, deinde ad collem sibi demonstratum se conferunt. Victor


302. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas, mulieres ac pueros ad


303. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse. At Balabanus (nomen id praefecto erat), conuocata haud parua manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt. Subsequuntur pedites, cruenta pugna


304. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

funibus et caeteris ad instruendam classem necessariis, et quae possent supra centum triremes optime instruere. Paratum se esse imperatori affirmat domum illam cum tota classe crematurum, modo necessaria ad rem peragendam sibi tribuantur. Opus sibi esse piscatoria naui cum sex comitibus, qua simulato mercatorio negotio castella Hellesponti, quae Dardanellos uocant, penetrare possit. Nam Othomanus, ubi maxime Hellespontus coit, duo munitissima castella ex utraque parte inuicem opposita aedificauit, ad quae multas bombardas mirae


305. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quae Dardanellos uocant, penetrare possit. Nam Othomanus, ubi maxime Hellespontus coit, duo munitissima castella ex utraque parte inuicem opposita aedificauit, ad quae multas bombardas mirae magnitudinis constituit, praefectisque castellorum mandauit, si qua nauis illis inuitis transire uellet, bombardis fractam submergerent. Igitur imperator collaudato adolescente promissis eum onerat, si ea quae animo conceperat exequeretur. Deinde ab eo quaesita mature expedit. Antonius paratis necessariis intra paucos dies munitiones


306. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uiuus capitur, uinctusque ad subassam perducitur. Subassa uero, tanti facinoris patratorem interficere non sui officii esse ratus, Antonium et comites ad Othomanum, principem suum, misit. Quem coram se adductum Othomanus interrogat qua sua iniuria, quoue hostium beneficio in se tantum facinus committere ausus erat. Tum Antonius intrepidus: Quasi uero nescias te omnes bonos, communem pestem omnium gentium, iure persequi debere! Tu enim omnes principes tibi conterminos nulla data occasione patriis regnis


307. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque si qua ad tutandum regnum necessaria forent prospecturus. Ubi ad reginam uenit, post gratulationem regina uolente puer ab imperatore et legatis ad sacrum fontem suscipitur, pueroque paternum nomen inditum est. Baptizato puero, a regina digreditur. Erat Cypri Andreas


308. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se opprimerent antequam ipsi suas opes firmassent, oratorem Venetias et ad imperatorem classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere


309. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re Senatus decretum, quo missus in patriam redire posset, expectabat, cum coniuratorum orator ad eum uenit: mandata exequitur. Imperator increpatum oratorem a se dimittit. Tum, non secus ac par est in tali re motus,


310. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Leonardus, cum e lacu in fluuium classem inducere uellet, offendit flumen piscatoriis structuris totum quasi de industria ad prohibendum aduentum classis impeditum. Hoc enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra progredi non ualentes, in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant. Hic quidam Turcus iactabundus


311. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Interim nouus imperator cum Lodouico Bembo, legato suo, graui morbo corripitur. Nam tota regio Bolianae adiacens insalubris atque pestifera est: paludes enim et stagnantes aquae, crassam nebulam exhalantes, aerem corrumpunt, qua peste tota paene classis correpta atque prostrata erat. Igitur Triadanus cum Bembo, legato suo, procurandae salutis gratia Catarum se conferunt. Mocenicus, et ipse non satis ualidus, finem oppugnationis cum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.