Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4166-4173:


4166. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

legationibus adhibitus fuit, praesertim ad regem Poloniae et ad magnum Moscoviae ducem; quas quidem ille diligenter fideliterque obeundo meruit ut ab eodem Ferdinando multis officiis beneficiisque ornaretur. Zagrabiae diem supremum obiit, relictis piis quibusdam opusculis sua vernacula lingua, qua disertissimus habebatur. Ea sunt: Libri quatuor de imitatione Christi Thomae a Kempis, versu traducti et Viennae impressi typis Gregorii Gelthaar anno 1629; item Exercitium spirituale, ibidem apud Matthaeum Formicam 1633; item Hymni in praecipuis anni


4167. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]


Felix illa quidem tali celebrata poeta,
Aeternum formae te duce nomen habet. Hieronymus Papalis, patritius Spalatensis, habuit ingenium satis amoenum et ad poesim mirifice propensum, in qua addiscenda omnem industriam collocavit, ut brevi tum Latina, tum Italica ac vernacula lingua elegantissimos versus faceret. Reliquit varii generis carmina pure, dilucide, perspicue eleganterque composita, in cujus gratiam Marcus Marulus Francisci Petrarchae de Beata Virgine Maria cantilenam suo


4168. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

Japoniae. anno 1615. et 1616, prout refert Philippus Allegambe in catalogo scriptorum Societatis Jesu. Laurentius Cyprianus, cujus Cypriana familia, quae extincta est, Spalatensis civitatis nobilis imprimis et illustris, ex qua prodiere multi praestantes viri et de patria optime meriti, quorum unus fuit Laurentius, metropolitanae Spalatensis ecclesiae archidiaconus, ob eximias virtutes, quibus erat perornatus, magna in veneratione apud suos et exteros. Mortuus est in patria et sepultus in ambitu cathedralis ecclesiae


4169. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

et literarum otio impertiebat. Quietioris vitae gratia jam sexagenarius ad insulam Soltam duodecim millia passuum distantem a patria secesserat ibique in monasterio quodam divi Petri Vallis surdae sic appellatae per biennium moratus, deinde ob pyratarum formidinem in patriam reversus est, in qua mortalis esse desinit nonis Januarii anno Domini 1528 (a) . (a) Franciscus Natalis, perfamiliaris Marulo, scripsit, ut est apud Farlatum, tomo 3, pagina 435, nisi sit mendum, illum pie obiisse


4170. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

edidit.

Nicolaus de Albertis Spalatensis ab adolescentia liberalibus artibus instructus praestantissimum ingenium ad poesim Latinam contulit, in qua admodum excellens inventus est. Scripsit non parum multa carmina lingua Latina, quorum aliqua, quae sunt apud me, saepius perlegi ob eorum venustatem. Marci Maruli:
Quae mihi misisti, juvenum doctissime, scripta,
Haec


4171. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

Placidus Gregorianus Spalatensis, nobili genere natus, Petro Gregoriano patre, viro optimo, nec rudi nec indocto, quem Marcus Marulus ob praecipuam fidem sui testamenti executorem esse voluit, domi humanioribus literis satis instructus Patavium demigravit, ubi, qua erat docilitate ingenii, brevi utriusque juris interpretandi facultatem obtinuit, quo auctus honore Spalatum repetiit, ubi causas agens solertissimi advocati nomen adeptus est. Sed nec inter poetas tum Latina, tum Illyrica lingua loquentes postremum locum tenuit, ut ostendunt ejus carmina,


4172. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

judicium, ut, si probaverit, illas edere non formidet neque ullos invidorum morsus perhorrescat si uni ei, viro eruditissimo, placuerit. Extat ejus imago summi artificis coloribus depicta in aede Deiparae Virgini dicata quam in agro Spalatensi patres ordinis minorum de observantia habent, in qua et sepultus fuit cum sequenti inscriptione: A. S. D. MDXXVII.
Dalmata Thoma Niger Spalatensis et ordine praesul
Ex Scardonensi Traguriensis hic est,
Cui Leo tunc decimus, mox Clemens


4173. Dumanić, Marko;... . Synopsis virorum illustrium... [Paragraph | Section]

parentibus natus, a patribus societatis Jesu Laureti in collegio Illyrico optimis moribus et disciplinis institutus, sanctae Justinae Venetiarum parochus, doctrinae laude ac vitae integritate et innocentia fuit conspicuus. Multa composuit tum soluta oratione tum versibus, ex quibus elegiam qua continentur Cretae regni querelae edidit Venetiis anno 1666, typis Zachariae Conzatti; de bello Batavo et pace Noviomasi composita carmen ibidem anno 1680, typis Francisci Tramontini; in natali Leopoldi Jacobi Archiducis, Leopoldi Caesaris filii, idulium ibidem apud eumdem impressorem, anno


Bibliographia locorum inventorum

Dumanić, Marko; Bernardi, Jerolim (1628-1701; oko 1688-1773) [1701], Synopsis virorum illustrium Spalatensium, versio electronica (), verborum 6745, versus 158, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - catalogus virorum] [word count] [dumanicmsynopsis].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.