Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4897-4978:


4897. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

politica confectas scimus, quot servatos exercitus, quot dissipatas perduelliones, quot urbes in fide servatas! Atqui haec publicae sunt actiones; nec de nomine tecum certare velim, politica an stratagemate ista confecta dicas; id constat eadem mentis sagacitate inventioneque, qua quis privato conflat odium (quae actio vel secundum te politicae est), eadem, inquam, inventione hosti quoque conflari odium quo urbs in fide servetur, quod inter actiones publicas iure refertur. Meam itaque de politica opinionem accipe et, si potes, acquiesce: nihil


4898. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ego omnem actionem politicam appello quam quis cum quadam mentis solertia fecit. Itaque actiones prudentes sunt omnes quae rationibus respondent, politicae, quae insuper cum quadam inventione fiunt. Excludo fraudes, volo ut res et licite et ingeniose fiat. Hoc ea qua potui brevitate contra Alonici sententiam disserui: ex quo appareat nec politicam virtuti repugnare nec eam Epicuri dogmati cohaerere et prudentiam ipsam politicam esse. Insuper suis, quas a studii inordinatione auctorumque inopia duxerat, rationibus his satisfactum est.


4899. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

dolo dominationem sibi retinuerit Augustus et secutus eius vestigia Cosmus, quam quisquam privatorum aut invidiam alteri aut sibi amorem conciliarit. Illos autem, quos de politica conscripsit Aristoteles, libros nonnihil ab ea, de qua sermo habetur, politica differre concedo; quippe illic theorice res agitur, politica ad particularia descendit, qualia multa in suis libris Cicero, plura Livius, plurima Tacitus tradidere, ut et de eo convincatur Alonicus quod nullos esse politicae auctores contendit. Sed


4900. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut ecclesiasticus aut saecularis. Primi, quod relictis his negotiorum turbis vitam sectati sunt solitariam, haud nobis curae futuri sunt ad suas illos regulas relegantibus, quae omnem ipsorum vitam


4901. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Atque haec quidem ita iam tum evenere; nunc nihil dubii superest quin apertam illam vivendi rationem qui iniisset non apud nostrates tantum, ubi plurimum popularis invidia viget, sed ubique gentium seu regnantium odio seu aemulorum artibus dicto citius interiret. Qua de causa nos quoque eam vivendi normam, ut nobis prorsus incongruam et horum potissimum temporum rationi minime accommodatam, praetereamus; posteriorem, quae sua ad tempus consilia dirigit, persequamur. Cuius quidem similiter duplex est modus: nam vel ita vivendum


4902. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut sint in eo omnia contendat qualia ipse in aliis conspicatur. Unde consequitur ipsum ne convivia quidem plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne quid novitatis appareat; quod cur cavendum sit, ex iis quae supra diximus, cum de gentis moribus tractaremus, apparet. Aliud quod hoc in genere dici commode posset, nihil superest; aut enim mox, dum de familia nobis sermo futurus est,


4903. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

viri, ut facilius id assequantur, in levioribus quibusdam mulieri concedere, quae tamen suae in uxorem auctoritati nihil officiant. Id tantum monere me omnino oportet ut, quantum industria nostra valebit, excolere illam et ea, si fieri possit, politia imbuere non desistamus qua exteras feminas sublime nimium fulgere conspicimus. Sit aliquis vestitus splendor, sit in exteris excipiendis tractandisque permissa comitas, quae tamen sermonibus ansam nequaquam praebeat. Si verbosa sit, modestiam; si subrustica, elegantiam docebimus. Nunquam illi


4904. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit didicisse. Vetus gentilium nostrorum simplicitas et priscus candor dudum iam exolevit, nunc non quid solum, sed et coram quibus dicas faciasve circumspiciendum est. Itaque id quidem omni, qua fieri potest, ratione cavendum est ne a subditi in quodam officio desciscamus; at vero id non minus opinione mea vitandum est ne, dum obligationi subditi non deesse plus nimio contendimus, cives nos esse obliviscamur, dumque principi gratificari nimium sollicite volumus,


4905. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

pretium ferant; cum, quacunque demum patriae ruina principi assentati sint, nunquam ad intimam eius amicitiam aut amplos quosdam honores pertigerint. Desipimus, cives, profecto desipimus, si tam parvi patriam aestimamus, ut pro blando quopiam principis verbo aut levi nescio qua dignitate prodere ipsam pensi non habeamus! Id igitur si boni viri, si cives non ingrati haberi volumus, fugiendum est; id autem consulto quis fecerit si bonis artibus per optimatum, potissimum qui Viennae agunt, gratiam principis favorem mereri possit; quo


4906. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus. Haec de modo in Croatia vivendi, qua potui brevitate, in medium attuli; ex quibus id universim colligas tria potissimum esse quae in Croatia sint exstirpanda: ebrietas, absentum inter cenandum calumniatio, malaque iuventutis disciplina. Dein id quoque inde consequitur communem, quidquid effici velis,


4907. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

novitate serere, popularem in verbis factisque esse, cuncta boni subditi in principem officia implere, patrium nullatenus morem fastidire. Haec totius vim continent orationis; illa enim omnis inde processit, in iisque versata est. Restat precari ut eadem benevolentia, qua me dicere permisistis, finientem quoque sustineatis." Assurexerat discessuros nos ilico existimans, cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum brevissime exsequar. Ecclesiasticus igitur, dum in collegiis studiorum causa versatur, haec habet


4908. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

discessuros nos ilico existimans, cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum brevissime exsequar. Ecclesiasticus igitur, dum in collegiis studiorum causa versatur, haec habet observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est


4909. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum brevissime exsequar. Ecclesiasticus igitur, dum in collegiis studiorum causa versatur, haec habet observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte occultet; si favorem habeat superioris, eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere


4910. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

posse. Attonitus ego scrutabar vias, rimabar modum, indagabam consilia quibus stupenda haec rerum conversio procurari perficique potuerit. Verum dum parte ex una praecipitii, in cuius margine iam versabamur, profunditatem, parte vero ex alia facilitatem illam reputavi qua commutatio haec absque ulla reipublicae perturbatione et per ipsum illum principem peracta est qui vesanis adulatorum consiliis in transversum actus eversi patrii systematis auctor fuit, videbar mihi certe videre id nullo humano consilio, sed insigni divinae providentiae


4911. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in patria iam libera re ipsa constitui, dum meam singulique civis proprietatem, ut nunc res sunt, salvam esse, dum denique me in medio inclitae universitatis versari eoque potissimum fine versari sentio, ut communibus provideamus consiliis qua maxime congrua ratione ea omnia, quae inde ab obitu Augustae Theresiae innovata sunt, ad priorem legalem statum reponi possint? Solacii huius magnitudinem sola illa consideratio tantisper diminuit quod videam nostram posterorumque felicitatem sola hac


4912. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae legibus constituta sunt, in effectum non perduxerit, partim quaedam legibus etiam adversa statuerit; urbariorum certe regulationem, studiorum educationisque systema, vectigal tricesimale, pretium salis, monetae evaluationem, sanctiones poenales, ipsam usque adeo militiae, qua parte Hungariam respicit, coordinationem et sescenta eiusmodi alia ad potestatem legislativam pertinere nemo ignorat, et tamen potestas executiva omnia haec iam ante Iosephum II proprio nutu et ordinavit, et peregit. Et ne ea tantum, quae nobis


4913. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

voluerit, ut hi ne legatos quidem suos in posterum ad diaetam mittere potuissent? Verum funestos pravi huius consilii effectus providentia eius temporis statuum regni huius facile pervidit, constantia consilium ipsum irritum reddidit, una nos posterosque nostros edocuit, qua potissimum via eiusmodi exitium in perpetuum antevertere possimus. Omnia haec pluraque eiusmodi alia ante Iosephi II regnum evenerunt; omnia luculenter ostendunt nos iam antea e cardine systematis nostri, genuino nempe potestatis legislativae exercitio, emotos


4914. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

differre, et nomine provisionalium ordinationum ipse leges ferre gestiat; denique ut potestatem legislativam ad ea solum, quae ex arbitrio suo pro fundamentalibus statuit, restringere conetur. Neque tamen haec semper potestati executivae, verum plerumque iis, quibus illa qua primis instrumentis nititur, adscribi possunt: quo enim magis absolutam princeps nanciscitur potestatem, eo minus ad eam exercendam solus sufficit, sed varias eius partes variis individuis concredere debet. Hi cum particulari, quae ipsis obtingit, provinciae se plene


4915. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Nunc recta ordinis ratio exigit ut ante omnia, quae ad reponendam in pristinum statum administrationem publicam pertinent, conficiantur. Provide quidem inclita universitas pleraque hanc in rem iam decrevit. Cum tamen restent adhuc nonnulla: cum congregatio illa, e qua haec emanarunt, per illegalem et potestatem et praesidem indicta fuerit: cum denique interimalis illa et ex necessitate facta moderni magistratus per inclitam universitatem confirmatio vitium, quo laborat, penitus abstergere non potuerit – iuvabit legalem ante omnia


4916. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

temporibus, gravissimis licet bellorum saepe varia, pro rerum humanarum vicissitudine, fortuna gestorum procellis distenta, curam tamen omnem explendo huic, a quo praecipuam subjectorum sibi populorum felicitatem pendere non dubitavit, officio consecrarit. Vidit illa pro ea, qua pollet, mentis acie, institutionem juventutis haud secius corrigi posse quam si ipsum studiorum systema emendetur, id vero ut perficiatur, ipsum caput studiorum seu Universitatem Viennensem in meliorem ordinem esse redigendam. Grande hoc tantisque per ipsam


4917. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

earum litteris nomen obversari. Et profecto debemus manibus illius viri haec justa, ut, quoties de studiorum ratione apud nos sermo instituitur, nostram honorifica adminus compellatione in eum gratitudinem contestemur. Illius laboribus eam, qua modo nitet, faciem Universitas Viennensis accepit, ille ea artium scientiarumque jecit fundamenta, ut solidior doctrina liberaliumque artium perfectio jam in plerasque etiam provincias sit propagata, illius conatibus Patria haec… sed hanc nobis fata felicitatem


4918. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

totidem perennia Regalis Augustae nostrae in juventutis institutionem intensae sollicitudinis monumenta. Sed haec communia fuere illius in omnes sibi subditas gentes studia, id enimvero peculiare est maternae Suae in gentem Hungaram propensionis argumentum, quod eandem, qua adhuc carebat, Universitate exornavit, ut adeo ad perficiendum omni ex parte restaurationis studiorum opus nil defuerit aliud quam ut eadem e latebris in lucem protraherentur et ad supremam Regiam revocarentur inspectionem. Verum consilio huic eotum ipsa


4919. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quidquid eo refertur velut privatum diuturna adeo possessione legitimatum peculium suum consideraret. Atque inde factum licet existimare, quod, cum ordo hic, citra aliquam quaesiti juris laesionem, privativa hac praerogativa exui haud potuerit, studia autem ipsa ad eam, sine qua nec floruerunt nec unquam florere poterunt, libertatem haud potuerint revocari. Verum vix ordo hic per varium causarum concursum suppressus fuit, cum Augusta firmum studia in suam asserendi libertatem animum manifestavit, dum, concredita Dioecesanis usque ad elaborationem


4920. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

elaborationem systematis scholarum directione, deinceps Cathedras omnes in Academiis per concursum absque ullo status et conditionis discrimine dignioribus conferendas pronunciavit. Hoc veluti fundamento jacto ipsum restaurationis studiorum perarduum sane opus aggressa, illi, qua Hungariam respicit, elucubrando talem delegit virum, quem honoris causa compellare nota ipsius modestia prohibet, vos tamen ipsi suapte intelligitis. Et vero non eget ille laudis suae monumento, dum opus ipsum loquitur luculento utique serae etiam posteritatis encomio


4921. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

componant. Quod supremum est, de eo vos non tam hortor, quam exoro, ut id firmiter in animum vestrum inducatis, maximum magisterii arcanum in eo versari, ne discipulis fastidium studii ingeneretur, verum ea potius a teneris unguiculis sciendi sitis in iis excitetur, sine qua nemo aliquem in litteris progressum fecit. Id autem haud secus facilius praestabitis quam si explorato probe genio animoque discipulorum tam incitamenta, quam modum eadem proponendi cujusque indoli accommodaveritis. Unum adhuc est, de quo vos in particulari


4922. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut praescribenda per suam Majestatem docendi methodus per omnes quam exactissime observetur, ut suo quisque Professorum numere diligenter perfungatur, ut internus ordo disciplinaque in Academia consistat. Tibi clarissimos hos viros enixe commendo. Complectere eos ea, qua par est, caritate, adjuva consilio, sustine auctoritate. Vis prosperum habere dircetionis tuae successum? Amore regito. Tibi, Reverendissime et clarissime scholarum Inspector Regie, rus, municipia et civitates obtigerunt, id est tuae pars maxima populi concredita est


4923. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

illustri Coetui vestro adscribi ipse quoque sollicitus collaborassem. Nunc quoniam Sors et Augusta secus disposuere, ego me ipsum non tam praepositum vobis, quam socium explendae Clementissimae Dominae intentionis considero meque ea solum parte vobis ducem profiteor, qua propiori gradu ad accipienda Altissima iussa sum collocatus. Nolite quaeso vos in me alium quam vestrum litterarumque amicum reputare. Ita enim tuto velim existimetis, quidquid mihi virium, quidquid facultatum Deus et natura concessit, id


4924. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Studiorum Director clarissimos DD. professores sic allocutus fuit: 2. "Post instauratam materna Augustae clementia Regiam hanc Academiam verba ego consiliaque vobiscum, Reverendissime Domine Director, Reverendissimi et Clarissimi Domini professores extemplo contuli qua potissimum ratione meliori iuventutis institutioni interea etiam, donec novi studiorum plani nobis copia facta fuerit, prospici possit; optassem admodum ut altero hoc, quod coegimus, concilio iam de ipsa exsequendi novi plani modalitate verba facere sicque certo iam tramite


4925. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

potuissemus. Nunc cum plani huius submissionem seu ipsa operis moles, seu vero altiores curae prohibuerint, nil aliud nobis reliquum est quam ut pro veteri instituto eam etiam quae adhuc vobis superest anni scholastici partem decurratis. Interea cum sibi constare velit Augusta qua ratione primum etiam scholasticum semestre per vos iuventutemque scholasticam transactum sit, quamquam vos quidem, clarissimi professores, de iuventute scholastica ad Reverendisimum Directorem, ille vero de vobis ad me iam retulerit, antequam tamen de utroque hoc meam


4926. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nimirum ut vestram dicendi explicandique rationem ad mediocrium usque discipulorum captum demittatis, ut attentionem iuvenum saepius omnique meliori ratione excitare studeatis, denique ut non tam id spectetis quam copiose ornateque vos materiam persequi valeatis, verum potius qua ratione materias etiam difficilioris perceptionis ita proponere possitis ut eaedem captum mediocrium etiam discipulorum non excedant. Studium operamque hanc, viri clarissimi, eo impensius a vobis flagito quo magis me miseret scholasticae iuventutis cuius magna pars ob hanc


4927. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ne hac quidem ad altiora studia progressus retardatione emendati acceptis inhabilitatis ad studia testibus litteris dimittantur in alio vitae genere degendae aetatis remedia quaesituri, nobiles autem tolerentur, praesertim illi qui patrimonialem habent vitae sufficientiam. Qua occasione duplex quoque exclusionis propter graviora delicta alioquin in Consessu semper Academico antea examinanda distincta fuit classis, generalis nempe et localis; prioris nomine illa veniret qua propter inveteratam malitiam ex una academia aut gymnasio exclusus omnibus


4928. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tolerentur, praesertim illi qui patrimonialem habent vitae sufficientiam. Qua occasione duplex quoque exclusionis propter graviora delicta alioquin in Consessu semper Academico antea examinanda distincta fuit classis, generalis nempe et localis; prioris nomine illa veniret qua propter inveteratam malitiam ex una academia aut gymnasio exclusus omnibus hoc ipso academiis et gymnasiis districtus huius arceretur; alterius seu localis is esset effectus ut, cum certum sit malos in aliquo loco socios ad individui


4929. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

favore gaudere deberet, quam ille, qui tentam antea per rusticum excolendam suscipit; et alioquin in posteriori etiam casu illam unius anni a Contributione immunitatem reliquis suis concontribuentibus satis compensat per illam reliquorum onerum publicorum partem, in qua eos elapso triennio alleviat. Quare cum haec ad apicem combinari non possint, Deputatio universim statuendum censebat ut ejusmodi neo-coloni a Contributione unius, a reliquis vero publicis oneribus triennii immunitas concedatur.


4930. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Articulus II. De Judaeis et Zingaris, ad fixum alimentationis statum reducendis. § 4. Judaei in Regno jam illocati ad omnem, qua vitam suam sustentare possunt, professionem exercendam capaces declarantur, et ideo in omnibus etiam contuberniis ad tyrocinium suscipi debent. Motivum. Omne individuum, quod non habet certum alimentationis statum,


4931. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

debeant. Solius autem musicae exercitium pro fixo alimentationis statu Zingaris non reputetur. Motivum. Primo membro vetus praejudicium magis adhuc quam de Judaeis adversabitur. Verum interest publici ut illud in hac, in qua vivimus, saeculi luce exstirpetur. Alterius membri ratio est, quia plane musicae exercitium plurimam multis Zingaris vagabundam vitam ducendi compluraque hac occasione furta committendi occasionem praebet. Sicut itaque justum est ut hanc festis aut, si per Dominia


4932. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

vicinia Germanicarum provinciarum notabile jam capiat incrementum, provisionem hanc tempestive faciendam esse Deputatio existimabat. Verum divisio haec haud secus institui potest, quam si praevie clavis elaboretur: a qua proportione communia pascua, primum inter dominum et communitatem, dein inter communitatem ipsam dividi debeat? Relate ad posterius, quottalitas sessionis clavim paratam praebet: quoad primum praevidit Deputatio difficultates, quae in stabilienda hac clavi se


4933. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 31. Et ut id facilius effici possit, declaratur quod lithantraces etiam illi, qui fundendo metallo idonei sint, sub categoriam metallorum non cadant, adeoque nec obligationi urburae subsint, sed qua ordinarium fossile ad liberam privatorum industriam referantur. Motivum. Optima tantum lithantracum species liquando metallo idonea est; de hac mota fuit in via politica, sub Augusta Maria Theresia, ut in


4934. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

fixit, versatum in manipulatione hac individuum conducere, eidemque moderatam e cassa domestica remunerationem tamdiu dependere, donec illud plebem in modo fermentationis tabacae et classificationis foliorum subinstruxerit. Qua occasione ut plebs ad vitandos reliquos etiam, qui hactenus irrepserunt, culturae defectus disponatur, localis magistratus omnem conatum impendet. Caeterum Americanae et Levantinae seu Turcicae tabacae seminis libera ab omni portorio


4935. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Legislatio Hungarica in ipsum Abaldo Viennense nullam Jurisdictionem habet, adeoque commercium cum tabaca Hungarica eidem interdicere non potest. Potest tamen impedire, ne illli major ultra propriam necessitatem tabacae quantitas suppeditetur; quod qua ratione effici posse Deputatio haec existimet, in propositionibus declarabit. § 39. Caeterum tabacae Hungaricae eductio non tantum per littorale, sed per omnes etiam alios passus libera semper


4936. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 42. Caprae in iis tantum locis, ubi silvarum succrescentiam impediunt, exstirpentur. Motivum. Causam ferendae huic legi praebet illa Augusti condam Josephi II. ordinatio, qua illas indiscriminatim jusserat exstirpari. Jam vero ostensum est, in Elaborato status actualis §-pho 37. cutes caprarum, ad elaborandas pelles Sattyan dictas necessarias esse, pro quibus notabilis adhuc, ut ejusdem


4937. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

publicum, quia per id, quod secretum suum administrationi publicae detegat, jam securum reddit statum, quod utile ejusmodi inventum non intercidet. In secundo casu, debet illi privilegium concedi, quia secus ille omni lucro frustraretur, quod tamen ut ipsi qua inventori assecuretur justum est; ut primum enim manipulationem suam inciperet exercere, cum illa facilis sit imitationis, statim illam alii etiam arriperent, sicque potissimam utilitatis partem inventori praeriperent. Eveniret autem id potissimum in machinis, quae


4938. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

inferre expediat; necessarium itaque videbatur Deputationi, ut correctio formulae hujus per Consilium Locumtenentiale suscipiatur. Influxum Camerae ne hac quidem parte necessarium esse Deputatio existimavit, quia ad hanc res tricesimalis ea solum parte, qua illa proventum principis respicit, pertinere videtur; hujus autem statum Camera e rationibus tricesimatorum alioquin cognoscere potest. Tabellae istae unice cursum commercii, cujus directio ad Consilium pertinet, remonstrant.


4939. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaricarum in nullam aliam extraneam cassam influere possunt, et ideo limitaneae, quae cum Germanicis adhuc unitae manent, tricesimae separentur, ita ut illae Germanica, hae vero Hungarica portoria seorsim incassent. Motiva. Qua occasione, quo ex motivo Augustus Josephus II. complures limitaneas Hungaricas tricesimas cum Germanicis conjunxerit, in Elaborato status actualis §-pho 60. ostensum est. Si haec tricesimarum conjunctio ita aequabiliter instituta fuisset, ut una


4940. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

integrantem, adeoque sicut unus comitatus ab alio, ita et hic a reliquo Regno per lineam tricesimalem intercludi non potest. Transilvaniam ejusdem originis, ejusdem linguae populus maxima in parte habitat. Primae et secundae epochae reges Hungariae hanc etiam, qua partem Regni integrantem possidebant, communem illa cum Hungaria in diaetis legislationem habuit. Eadem onera portabat, iisdem beneficiis perfruebatur. Supremi tantum magistratus diversa nomenclatione, et domesticis quibusvis statutis distinguebatur; postea accepit


4941. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

diversa nomenclatione, et domesticis quibusvis statutis distinguebatur; postea accepit quidem distinctos Turcarum Imperatori plerumque obnoxios principes, distinctam etiam legislationem: ad Augustam tamen Domum Austriacam jure Regis Hungariae rediit. Etiamsi qua pars integrans Regni non reputetur, debet adminus qua pars adnexa considerari, nullae tricesimae vigent: ita hae nec inter Transilvaniam et Hungariam instaurari posse videntur.


4942. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

postea accepit quidem distinctos Turcarum Imperatori plerumque obnoxios principes, distinctam etiam legislationem: ad Augustam tamen Domum Austriacam jure Regis Hungariae rediit. Etiamsi qua pars integrans Regni non reputetur, debet adminus qua pars adnexa considerari, nullae tricesimae vigent: ita hae nec inter Transilvaniam et Hungariam instaurari posse videntur. Articulus XXI. De mediterraneis


4943. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

ostensum sit quod nec fertilitas Hungariae, nec activa ejus commercii bilanx, nec onera Germanicarum Provinciarum Hungaricum Germanico commercio subordinari exposcat, restat ut paucis edoceatur quod id salva Regni Constitutione nec fieri possit. Hungaria qua Regnum liberum eidem, qui Germanicis Provinciis imperat, Principi sponte, sed ita se subjecit, ut nullam ab ipsis Germanicis Provinciis, id est ab eorum dicasteriis aut tribunalibus, dependentiam unquam agnoverit. Cum Augustus Josephus II. in sequelam praeconceptae


4944. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Motivum. Apparuit ex Elaborati Status Actualis §§-phis 55. 57. et 59. quod artefacta Hungarica jam per Germanicum anni 1775. vectigal pro exoticis declarata, et qua talia per subsequa etiam annorum 1784. et 1788. Germanica vectigalia considerata fuerint, eo solo discrimine, quod haec dimidium tantum defixi pro exotico ejusdem speciei artefacto portorii persolvere debuerint; apparuit etiam


4945. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

rationibus totius Monarchiae si loco ejus, ut Hungarica artefacta in Germanicis Provinciis et vicissim dimidium exotici portorii persolvant, moderata potius reciproca portoria pro utriusque ordinis artefactis defigerentur. Sed cum id, qua parte Germanicas Provincias respicit, constituere activitatem legislationis Hungaricae excedat, Deputatio interea reciprocum tantum proponendum esse demisse existimavit. § 77. Capti


4946. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

producto considerentur, et horum libera absque omni portorio inductio e locis etiam illis, quae per lineam Tricesimalem praeclusa sunt, admittatur. Motivum. Piscatura maritima est seminarium necessariorum pro navigatione, sine qua omne commercium languet, nautarum; et ideo commerciales populi nihil eorum praetermittunt, quod ad illam animandam conferre potest. Libera captorum per domesticos piscatores piscium inductio hanc animare debet, quia per id


4947. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | SubSect | Section]

perferendam esse existimavit. § 84. Materialia tamen illa, quibus Hungaricae fabricae egent, graviori tantisper portorio etiam in eductione ad Germanicas Provincias subjiciantur, et quidem ab ea proportione, qua alii Germanici articuli pro ejatibus fabricis necessarii in exitu ad Hungariam gravabuntur. Motivum. Ostendimus in Elaborato Status actualis §-pho 59. quod per postremum 1788. vectigal Germanicum materialia illa,


4948. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

unius floreni 18 xrorum vectigal imposuerit. Jam vero frustra audietur Consilium, si Camera omnem talem mutationem per officia tricesimalia statim publicare possit; cum enim huic promotio commercii ex officio non incumbat, illa tricesimas tantum qua canalem regis proventus considerare, et modo hic augeatur, in adoptanda ejusmodi mutatione facilis esse solet, et respective etiam debet. Quamprimum autem mutatio ejusmodi tricesimalibus officiis intimatur, haec illam utique statim ad effectum deducent; et cum


4949. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dependere deberet, in vectigali vero Hungarico Germanica producta, ut §-pho 93. proposuimus, eidem oneri reciproce subjicerentur. Complanatis his punctis excutiendi venirent illi articuli in quibus mutua compensatio locum habere potest. Qua quidem in re generale fortasse illud principium posset adoptari ut, cum Hungaria naturae productis, Germanicae vero Provinciae artefactis praevaleant, in vectigali Hungarico tales Germanicis artefactis favores concedantur, qui


4950. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quae ex aliquo emporio in capitales ductus vergunt, uti et postales, et militares, vias, plures jam quaestiones exoriri possunt, veluti an emanaturum inde beneficium necessarias in ejusmodi labores impensas compensaturum sit? Qua viam ejusmodi ducere expediat? et similia. Haec decidere utique ad executivam pertinet potestatem; haec autem, ut id praestet, circumstantialem de singula ejusmodi via informationem capere debet. Norma etiam constructionis viarum non eadem ubique esse


4951. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

privata per propositos paulo ante modos cessent, proventus stabiliendorum publicorum teloniorum conservationi viarum illarum sufficere possint. Idem eveniet in aliquibus collateralibus, quae simul commerciales, simul postales sunt, viis, adeoque plebs, qua hae viae concernebant, onere hoc ultro exsolvetur. Verum erunt aliquae viae, in quibus citra commercii impedimentum nec tot telonia, nec tales tariffae stabiliri poterunt ut eorum proventus oneri huic sufficiant; justitia autem non admittit, ut una pars


4952. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

haec ad formandos potius eos, qui officia in re navali jam obibant, quam ad formandos pro instituto hoc alumnos deserviverit. Interest itaque ut non sola nautices, sed omnes una subsidiariae ejus cathedrae in Littorali Hungarico stabiliantur. Quod qua ratione effici possit? ad objectum Deputationis litterariae refertur. Forte tamen et hoc objectum in mixto cum Deputatione hac consessu pertractari deberet. § 114. Omnia ad


4953. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

eidem necdum convenire potest. Articulus XXXIV. De sufferendis actualis navigationis impedimentis. § 117. Cum per totum, qua is Hungariam praetermeat, Danubium; per Tibiscum vero, inde Szegedino; item per Savum, inde Rugvicza; Colapim autem inde Carlostadio tam secunda, quam adversa aqua navigatio jam vigeat,


4954. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

foveant. Motiva. Jusserat sub recenter defunctus Augustus Leopoldus II. ut deputatio haec planum etiam organisandi Departamenti Hydraulici elaboret. Nos totam hanc organisationem, qua parte illa legislationem respicit, in his concentrari, reliqua ad potestatem executivam pertinere, sicque imposito nobis officio nos defunctos esse demisse existimamus, superest tantum ut motiva propositae per nos organisationis demisse depromamus.


4955. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mechanicarum scientiarum capaciora successive individua proditura non dubitet, tarde tamen, aut vix unquam tantus erit horum numerus, ut singulus comitatus talibus, qui nulla amplius directione egeant, subjectis provideri possit. Accedit quod ab eadem proportione, qua capaciora sensim individua prodibunt, labores etiam hydraulicos cum progressu temporis accumulandos esse facile praevideri possit, adeoque insufficientia Departamenti Hydraulici pro omnibus his laboribus immediate dirigendis porro etiam subsistet.


4956. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

consilium susceptum, operaturis in necessaria pro hoc opere mappa geometris uniformis instructio extradita; districtualibus geometris immediata, departamento vero hydraulico superior directio concredita; ipsa denique norma, qua locales geometrae interventuras nefors in his fluviis mutationes de tempore in tempus referre possint, praescripta fuerit. Ad consummationem mappae hujus forte non multum amplius desideratur; hoc vero absoluto, aliorum


4957. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

regulationem, et vastiorum stagnorum exsiccationem, et canalium communicationis erectionem, et viarum e locis emporialibus ad propinquiores navigationis stationes ducentium instaurationem exhauriat. Et cum omnes hi labores ad semel suscipi non possint, ipsum etiam qua serie peragendorum horum laborum ordinem determinabit. In determinandis laboribus semper ad id reflectet: an procuranda per eos utilitas publica necessariis in eos expensis correspondeat? Eorum vero, quos omnino suscipiendos esse determinaverit, accurata, quoad res


4958. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

subsistentis ejusmodi usus, lex autem ad hoc, ut aliqua civitatis determinatio vim obligatorii statuti obtineat, requirit ut illa unanimi Magistratus et Electae Communitatis consensu perferatur, et tamquam formale statutum Principi submissa, qua tale consueta in ejusmodi casibus styli formalitate confirmetur, id quod de restrictione numeri mercatorum et facultate jus quaestus vendendi vix aliqua civitas remonstrabit. Sed etsi id nefors remonstraret, statutum hoc in ipsa sui


4959. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

in civitatibus, quam et per privatorum bona liber est. Ne tamen sub hoc praetextu suspecti, aut reipsa perniciosi homines per Regnum oberrare possint, omnis, qui quaestum hunc exercere vult, primum de integritate vitae suae testimonium a jurisdictione, in qua degit, excipere, deinde hanc seu Vice-Comiti, seu judici civitatis exhibere, et ab alterutro horum scriptam quaestum hunc exercendi facultatem impetrare debet. Testimoniales autem et scripta ejusmodi facultas semper gratis expediatur neque


4960. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illud non cadit sub limitationem. Tota itaque res ad usum recidere videtur. Sed ne hic quidem hactenus uniformis fuit; alii enim comitatus plura, alii pauciora objecta ad limitationem revocabant. Ita e victualibus alicubi plane vitulina limitabatur, qua certe rustici, adeoque major populi pars, non utuntur. Ex opificiis alicubi maxime vulgaria sartorum, etiam sutorum, cothurnariorum et pellionum artefacta limitationi subjiciuntur; alibi tantum


4961. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

publicam repartitur, domesticam vero ipse imponit. Ipsam denique politiam quoad omnia sui objecta in gremio sui dirigit. Nullus itaque titulus, nulla ratio, nullum motivum superest, quo limitatio a Magistratibus Civicis legitime avelli potuerit. Seu enim qua pars politiae, seu vero qua actus territorialis jurisdictionis consideretur, in utroque casu natura sua ad activitatem Civici Magistratus spectat. Exiguorum a proportione, qui illic habitant nobilium, consideratio id exigere non potuit. Civitatem enim in substantia


4962. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

domesticam vero ipse imponit. Ipsam denique politiam quoad omnia sui objecta in gremio sui dirigit. Nullus itaque titulus, nulla ratio, nullum motivum superest, quo limitatio a Magistratibus Civicis legitime avelli potuerit. Seu enim qua pars politiae, seu vero qua actus territorialis jurisdictionis consideretur, in utroque casu natura sua ad activitatem Civici Magistratus spectat. Exiguorum a proportione, qui illic habitant nobilium, consideratio id exigere non potuit. Civitatem enim in substantia cives efficiunt; nobilium,


4963. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

convertebantur, et distinctam habuerunt administrationem. Sed et res ipsa id exigere videtur. Nisi enim id constituatur, erit perpetua inter commerciales et alias eventuales necessitates lucta. Quando, et qua parte una alteri cedere debeat, aut per legislationem de casu ad casum definiri, aut mero administrationis publicae arbitrio committi deberet. Primum utilissimis et urgentibus hydraulicis operibus moram saepius injiceret, quia legislatio,


4964. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ejusmodi decidat, non semper in promtu est; alterum variis de causis vix expedire videtur. Quod summum est, proposuimus supra §-pho 128. ut non tantum planum regulandae et capitalis et collateralis navigationis, sed et ipse qua serie suscipiendorum laborum ordo, singulique laboris sumtuum schemata seorsim elaborentur, et postquam hic per legislationem definitus fuerit, labores eadem serie suscipiantur; ut id perfici, optatumque successum habere possit, Deputatio illa, quae hunc laborum


4965. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ita legislatio involabit in sacrum jus proprietatis, quia multi schedarum possessores gravia damna subibunt; labefactabitur nationale creditum, opificia, artes, commercium ipsum gravem patientur succussionem, malumque hoc a proportione illa, qua major fuerit ejusmodi schedarum numerus, tristiores etiam effectus producet. Ex omnibus his apparet in linea bancali id jam vim axiomatis obtinuisse, quod schedis bancalibus optatus cursus non secus procurari possit, quam si praevie realis et


4966. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

numerus, tristiores etiam effectus producet. Ex omnibus his apparet in linea bancali id jam vim axiomatis obtinuisse, quod schedis bancalibus optatus cursus non secus procurari possit, quam si praevie realis et proportionata cassa stabiliatur, e qua earum redemtio de casu in casum fieri queat. In Hungaria nec taxa indigenatus, veluti nec minutis Regni necessitatibus sufficiens, nec contributio, nec auctio pretii salis, velut in alios fines jam destinata,


4967. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

pro eventuali cassa extraneorum beneficiatorum taxae fundo substitit. Interea excitato in vicinis Germanicis Provinciis commercio industria haec sensim in Hungariam etiam penetrare, mercatores frequentius commeare, et aliqui eorum majores etiam fluvios, qua parte suapte patebant, navigando tentare coeperunt. Sensit Augusta Maria Theresia adesse jam momentum, quo pullulantem industriam per publicam administrationem adjuvari, foveri, augeri intersit, curasque suas ad promovendam fluvialem navigationem


4968. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eventuali cassa Fundus Commercialis enatus est. Verum cum commercium sola navigatione non absolvatur, sed insuper vias facile permeabiles requirat, ad utrumque autem hoc ne duo quidem illi fundi suffecerint, enatus est sensim usus ille, ut et hydraulici labores, qua parte materiales sunt, et viae operis publicis perficiantur. Augustus Josephus II. principio incameraverat quidem fundum salis, sed non multo post de rei aequitate informatus, eundem non modo pristinae iterum destinationi restituit, sed 8 insuper x-ris in


4969. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

societas prohibetur, et utprimum vel id evenerit, quod aliquis domesticus quaestor cum Turcico subdito quaestus societatem habeat, omnes hujus merces, quae sub objectum societatis cadunt, eadem qua supra ratione confiscentur. Imo si quod dominium quaestum ejusmodi fovere et protegere compertum fuerit, illud actore fisco comitatensi in 200 aureis pariter ad Cassam Commercialem applicandis coram Vice-Comite convincatur. § 3. Articulis puri


4970. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aliquam referantur, si cui taxa haec onerosa videatur, ab impetratione ejusmodi facile abstinere potest. Jam vero si Princeps competentem aerario suo taxam relaxet, impetrans quottam fundi publici tanto facilius praestare potest. Et cum hanc ingenuus animus non qua onus invito sibi impositum, sed qua spontaneum bono patriae suae factum oblatum considerare supponatur, nihil obstat, quo minus quotta haec in illum etiam casum, quo Princeps taxam suam remittat, stabiliatur.


4971. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ab impetratione ejusmodi facile abstinere potest. Jam vero si Princeps competentem aerario suo taxam relaxet, impetrans quottam fundi publici tanto facilius praestare potest. Et cum hanc ingenuus animus non qua onus invito sibi impositum, sed qua spontaneum bono patriae suae factum oblatum considerare supponatur, nihil obstat, quo minus quotta haec in illum etiam casum, quo Princeps taxam suam remittat, stabiliatur. Caeterum perceptionis et transpositionis pecuniarum harum


4972. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

has, prout novae circumstantiae emergunt, mutare, et novis circumstantiis, novas semper leges aptare debet. Et ideo Deputatio haec, antequam ad legum projecta descendat, actualem commercii, omniumque in hoc influentium objectorum statum, ea qua potuit exactitudine elaboratum, ob oculos ponendum existimavit. Futuris Legislationibus sufficiet mutationes, quae interea in statu commercii intercedent, observare, novasque, quas dictura est, leges illi gradui accomodare, quam eotum commercium Hungaricum


4973. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Conflata hac summa, emittantur sub fidejussione Statuum schedae bancales ad vires 8 millionum. 4-to. Operatio haec singulo decennio usque ad quartam vicem repetatur. Et ita futurum statuit, ut singulus nobilis nonnisi per 40 annos proventus unius anni, qua parte 1000 florenos superant, conferre; in interusurio nonnisi 3 1/2 pro 100 jacturam pati debeat, et tamen omnibus commercialibus necessitatibus abunde suffectura 32 millionum summa conflari possit. Detracto enim, quod creditoribus dependi deberet, interusurio, et


4974. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

emolumenti redundare potest, quanto minus ac usuale sit, interusurium dependit; sicut e converso, qui cassae publicae erga minus, quam sit usuale, interusurium pecunias credit, in re ipsa totam illam summae partem, pro qua nihil ex usuali interusurio obtingit, cassae huic donat. Sed etsi purum in septem unius quartae proventuum decimis gratuitum oblatum assumamus, adhuc non expediret projectatum conflandi hujus oblati modum adoptare. Pro hac


4975. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

harum quantitatem proponit; id autem, ut infra ostendetur, justam proportionem jam excedit; deinde ille nimis magnam facta ad jam currentes schedas regias reflexione copiam, nempe octo milliones ad semel emittendos suadet. Denique ut primum realem cassam ea, qua ille proponit, modalitate conflari non posse apparet, jam schedae etiam bancales ex allatis §-pho 149. motivis in nullam venire possunt considerationem. § 160. Tandem proponit quartus purum


4976. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

excudentur ejusmodi schedae ad valorem 200 000 florenorum, id est ad vires obventuri a capitali illo interusurii, et hae cum interusurio 4 millionum, currente salis fundo, et propositis per Deputationem fundis, annuum prope 700 000 fl. proventum efficient, cum qua summa notabiles certe commerciales necessitates pro uno anno expleri possunt. Ubi excusae primo anno schedae consumtae fuerint, excudentur aliae, iterum tantum ad vires 200 000 florenorum, donec observatum fuerit difficiliorem jam evadere earum erogationem;


4977. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

pecuniae diminui contingat, aut malevolis de insecuritate Cassae Commercialis rumoribus eadem apud publicum in discreditum ponatur, tunc casus notabilis redemtionis reipsa emergere potest. In primo casu schedae nonnisi ab ea proportione, qua pecuniae circulatio minuetur, ad cassam refluent, adeoque haec beneficium residuae quantitatis, nisi extraordinarius pestis, aut infelicis belli casus commercium omne prosternat, ultro retinebit. In posteriori, cum realis in elocato


4978. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

schedarum harum nihilo deteriorem subibunt conditionem, quam si pecunias has privato alicui credidissent. Interea cum extraordinaria ejusmodi calamitas, benignitate Numinis, nonnisi raro et per longiora intervalla evenire soleat, cassa totam illam summam, pro qua hactenus schedas erogavit, lucri faciet. Vel denique in optimo casu schedae hae non tantum per decem, intra quos ex iis 4 milliones conflabuntur, sed per plures etiam annos facilem cursum retinebunt. Et tunc Cassa Commercialis, calculatis ut supra ejus fundis,


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.