Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
First 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5869-5888:


5869. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse videare. Hanc ego excusationis latebram, in qua multi poëtae vel mediocres, vel etiam mali saepe numero delitescunt, mihi omnino praeclusam esse video; cui ad hanc Homericae Iliadis interpretationem rite conficiendam, ut cetera omnia defuerint, patronus certe non defuit. Eum enim huic operi meo in te patronum, eum


5870. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen omnis sedulitas, quantacunque fuerit, ac diligentia frustra erit, nisi interpres adhibuerit praeterea illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut ad judicium quod attinet, fidenter, et sine ullo erroris metu affirmare non


5871. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xx | Paragraph | Section]

praeterea ornamentum, omnem Latinae linguae concinnitatem, omnem aptae verborum collocationis venustatem aspernantur. Hi, si eos vertant scriptores, qui rerum, non verborum, gratia expetuntur, possunt profecto non solum ferri, sed etiam probari, et consequi primum hanc laudem, ut ejus linguae, ex qua verterint, periti, ejus, in quam verterint, non imperiti fuisse existimentur; deinde etiam illam, quae multo est major, ut putentur minime aberrasse a veritate, et rerum notitias, quae fere unae in hujusmodi scriptoribus quaeruntur, maxime sinceras, atque incorruptas suo illo simplici, quamvis


5872. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

potius, a quibus eas diligentissime servari oportebat, incuria, vel periere, vel, quod sperare fas est, alicubi abditae in pulvere, atque in tenebris delitescunt. Cujus tamen jacturae incommodum sarciunt aliqua ex parte pauca illa verba, quibus idem ipse Tullius exponit rationem, qua est usus in iis convertendis. Quae sane verba si rite intelligantur, omnem mihi videntur hujus rei doctrinam continere. Converti , inquit, non ut interpres, sed ut orator . Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas?


5873. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

duos summos oratores sic est interpretatus, ut eos ad summam dicendi laudem non serviliter subsequi, sed socialiter comitari videretur; ut non solum indicaret, quid illi admirabiliter Graece dixissent, sed etiam ostenderet, illa eadem quam aeque admirabiliter ipse Latine posset dicere. Id qua ratione assequi sit conatus operae pretium est considerare. Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente inspiciamus. Sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris . In sententiis nihil arbitrio loci


5874. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

de verbis numerandis, sed contraxisse interdum orationem, saepe autem produxisse, ita ut est visum, atque ut res postulabat; nec ob eam rem minori laude esse dignatos. Equidem Catulli elegiam de coma Berenices quum lego, eam sic probo, ut valde suspicer Graecum poëtam esse a Latino superatum. In qua tamen video summum interpretem hunc, quem dico, verborum ac versuum numerum, in quo minutuli interpretes magnopere occupantur, usque eo non curasse, ut illos versus, qui fere soli ex tota, quae intercidit, Callimachi elegia supersunt, atque apud Arati scholiasten leguntur, quatuor ille versibus


5875. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut multa in illis praetermiserit, multa addiderit, multa mutaverit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret. Haec igitur sit nobis veluti norma, qua oratoriam interpretationem dirigamus; hanc eandem sine ullo erroris metu ad poeticam interpretationem, ubi opus fuerit, transferamus. Est enim finitimus, ut ait idem Tullius, oratori poëta; in quo etiam venustiorem orationis cultum, et ornamenta floridiora, et numeros accuratiores esse decet.


5876. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

id, quod erit visum, addat, detrahat, mutet, faciat denique omnia quae velit, sed nihil velit non consentaneum rationi. Nam si ultra legem, ultra morem, ultra omne rationis praescriptum progredi coeperit, illa jam erit, non libertas, sed, inani specie, falsoque nomine libertatis abutens, licentia; qua nullum est in interprete vitium majus, et quo animi hominum magis offendantur. Utinam ego essem ejusmodi, ut moderatae illius libertatis exempla ex me peti possent. Ea certe passim in


5877. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

magnanimi, id est, ita acturum, ut illum in ira exercenda nusquam non magnanimum esse appareat. hoc enim suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa vox magnanimi non est supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco reticeri


5878. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

fugienda. nihil enim antecessit, ex quo possit id quod est anceps dignosci, atque id quod est obscurum illustrari. Jam si furor hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam dementiam, sive, ut Tullius definit, mentis ad omnia caecitatem qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin autem furor non proprie dicitur, quaero qua ratione aut ego, aut alius quisquam possit divinare, quem potissimum furorem poëta, vel interpres velit intelligi. nulla est enim animi cupiditas impotens et effraenata, quae non


5879. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

Jam si furor hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam dementiam, sive, ut Tullius definit, mentis ad omnia caecitatem qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin autem furor non proprie dicitur, quaero qua ratione aut ego, aut alius quisquam possit divinare, quem potissimum furorem poëta, vel interpres velit intelligi. nulla est enim animi cupiditas impotens et effraenata, quae non aliquam habeat cum furore similitudinem, atque ob eam rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod


5880. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

est, a verbo μαίνεσθαι non μῆνιν, sed μανίαν derivari. deinde, quaecunque esset hujus vocabuli origo, Latinae linguae rationem haberi oportebat, neque in re, de qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex


5881. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi regulam, ad quam referrem ea, quae ipse facerem; haec veluti mensuram, qua adhibita, intelligerem, concessa interpreti libertas quo impune progredi possit, quem ad finem, sine ulla reprehensione prudentium hoc in genere virorum, pervenire. Quem ego finem, errore atque inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut sciens et prudens non dico transilirem sed


5882. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

nondum tristes ruperunt stamina Parcae. 5
Quippe olim, atque adeo nuper, cum se Aulide Grajae
Densarent puppes Priamo, Phrygibusque ferentes
Exitium; ad fontem fierent cum sacra virenti
Sub platano, purae qua sese illimis agebat
Rivus aquae; monstrum confestim apparuit ingens, 10
Convertitque oculos ad se, tremefactaque corda.
Nanque draco horrendus, magni quem rector Olympi
Miserat in lucem, squama fulgente,


5883. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

Satis multa mihi videor dixisse, cur hoc genus interpretandi, quo me judicavi uti oportere, optimum debeat existimari. Reliquum est ut dicam aliquid de mea hoc in genere facultate, quod et partitio illa postulat, a qua sum exorsus, et vero supra ego me facturum esse promisi, parum fortasse considerate: sed initio videndum fuit, quid pollicerer; nunc, re promissa, fides aliquo modo liberanda est. Hoc ut paucis transigam, nec diu consistam in eo sermone, in quem veni oppido non libenter, sic equidem statuo:


5884. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

et vero supra ego me facturum esse promisi, parum fortasse considerate: sed initio videndum fuit, quid pollicerer; nunc, re promissa, fides aliquo modo liberanda est. Hoc ut paucis transigam, nec diu consistam in eo sermone, in quem veni oppido non libenter, sic equidem statuo: facultatem, qua de agimus, tribus rebus definiri; utriusque linguae, Graecae ac Latinae, et poëtici artificii scientia: haec quanta sint in interprete, tantam esse interpretandi optimo illo genere facultatem. Jam de me ipse quid dicam? hoc primum, quod mihi videor sine ullius offensione posse dicere: me in


5885. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlii | Paragraph | Section]

quia vos illic ad sacra fuistis
Exta deūm testes, praeter quam, quos mala fato
Parca tulit. meminisse potestis tempore ab illo,
Quo nos ad positam dīs immortalibus aram
Sacra parabamus, densis qua plurima ramis 10
Umbrabat platanus, subter quam frigida puro
Unda resultabat rivo; quo tempore visum
Est ingens nobis monstrum. draco terga cruentis
Distinctus maculis, arae sublapsus ab imo


5886. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te


5887. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum.


5888. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | SubSect | Section]

Dolendum quidem est, viros aliquot eruditissimos, qui superioribus saeculis ad hanc scriptionem animum appulerant, Philelphos scilicet, Politianos, Floridos, sive morte interceptos, sive aliis lucubrationibus distentos, incoeptum opus urgere, atque ad umbilicum perducere minime potuisse. Nam, qua erant ingenii praestantia, et graecarum latinarumque literarum scientia, fortasse difficilem hanc, quam animo praeceperant, metam feliciter attigissent. Philelphus quidem maximis a Nicolao V. propositis praemiis hanc provinciam incredibili ardore susceperat; Pontifex enim doctissimus idem ac


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.