Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
First 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6461-6553:


6461. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

provinciae Pelagii et sic semper firmiores et potentiores evaserunt Gothi in Hispania; sic Sanctius 1‑us dux Aragoniam eripiunt Saracenis. 7 Sanctius 3‑us Ripargossam et Suprargiam revindicavit; etiam Castiliam acquisivit per nuptias cum Nunnia initas, qua erat principissa Castiliae; hic jam tam potens fuit, ut ejicere potuissent eius haeredes Saracenos ex universa Hispania; sed per divisionem provinciarum inter plures liberos vires suas imminuit; qui tamen erat error communis populorum et gentium medii aevi; pessimum


6462. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quod decretum etiam cum maxima severitate executioni datum est; Iudaeorum ergo magna copia emigravit ex Hispania, et partim in Africam partim in Portugalliam se receperunt; idem etiam cum Saracenis contigit et quidem ad 17,000 familiarum, proin cum maximo totius regni dispendio, qua ingentem vastitatem reliquerunt hi homines, qui etiam seduli opifices magnique artifices erant in Hispania, proin et opulenti erant, ingentem quantitatem pecuniarum et thesauri secum etulerunt ex regno. 16 Non tamen omnes emigrare


6463. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pax composita est; et ab eo tempore usque saec. praesens permansit Neapolis penes Hispaniam. 11.1 Etiam partem nobilissimam regni Navarrae adjecit Hispaniae Ferdinandus. 2 Mortua Isabella, ex qua tantum duas filias supstites habuit Ioannam et Catharinam, quae Henrico 8‑o regi Angliae fuit nupta, ceteris omnibus mortuis masculis, sperabat masculos ex Germania Foxana; sperabat etiam secus successionem Iohanna senior filia, quae archiduci Austriae fuit nupta, nempe


6464. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

etiam Ferdinandus comparuit, sed status Philippo concesserunt ibique rex electus est nomine uxoris suae Iohannae; Philippus post septem menses regiminis in Castilia in 28 anno mortus est; habuit jam duos filios, Carolum et Ferdinandum; haereditas ergo Iohannae spectabat ad Carolum qua seniorem; fuit ergo lis de administratore; adfuit Ferdinandus Catolicus ut pater Iohannae, et Maximilianus imperator, ut pater filii defuncti; res sic agitata est ut Ferdinando deferetur administratio agente maxime cardinali Ximene; administravitque usque mortem suam Ferdinandus.


6465. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quidpiam provincias; parabat ergo bellum contra Venetos, sed necesse fuit fautores Venetorum in partem suam attrahere; hinc cum Ferdinando Catolico, cum Iulio 2‑o Pontifice et Maximiliano Imperatore , et hoc foedus Liga Cameracaensis nuncupatur in Italia, ab urbe Cameraco in qua coaluit haec Liga; respublica fracta undequaque fuit armis; tandem ne ipsas Venetias expugnet Ludovicus, studuit ab hac Liga avertere pontificem et Ferdinandum, quod opibus suis et vi auri etiam effecerunt; Ferdinando scilicet remiserunt debita, quae praedecessores eius reges


6466. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sitam, urbem sat splendidam palatiis imperatoris et templo idolo Viczli puczli dedicato. 14 Motezuma ergo homagium praestare debuit, et tributum ad 600,000 marcarum auri deposuit; cum haec contingerent, commendans Cubae Delasquaesius invidens famae Cortezii eum qua commendans eius revocavit [eum]; cum non veniret, exercitum ei opposuit in insula Mexico, sed Cortesius vicit Delasquaesium; donec exterius pugnatum esset, in urbe contra 80 Hispanos, quos Cortezius in urbe reliquit, exarsit seditio, sed etiam ob iniquitatem Hispanorum, qui plus


6467. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

tamen amititia non nisi 4 annis duravit; elapsis enim 4 annis exarsit iterum bellum ob ducatum Mediolanensem, quem Carolus promisit Francisco, non tamen illi dedit. 4 Anno 1541. rursus novam expeditionem in Africam suscepit contra Algirios; haec male successit, qua inconsiderate suscepta fuit, in finem vergente autumnno jam, ubi obstantibus nebulis pluviis, procellis, destructa classe, sua re infecta redire coactus sit. 5 1543. erupit bellum inter Gallos et Carolum; duo enim conspicui Galliae viri per Italiam iter


6468. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

per Gallos, sed rursus tertio Carolus ejecit Gallos et sequestravit rempublicam; ante finem huius belli Carolus 1554. consiliavit matrimonium inter filium suum Phylippum et reginam Angliae Mariam. 9 Philippus habuit primo Mariam regis Portugalliae filiam, ex qua Carolum filium habuit jam juniorem his temporibus; Carolus imperator enim voluit in haeredibus et nepotibus suis Angliam cum Hispania . 20.1 Post hoc matrimonium sequenti anno nausea quasi tantorum negotiorum et bellorum affectus, ut se pietati


6469. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

bellum intulit quod, etsi non omni vi et fortitudine geri potuisset, ob debilitatam tantis bellis Galliam, tamen res non contemnendas fecit, praesertim in Belgio Hispanico. 3 Hinc post duos annos pax confecta est, annuentibus libenter Hispanis, anno 1598‑o; qua pace Phylippus Henricum regem Galliae agnovit et utraque ex parte omnia ad statum priorem restituta sunt; Philippus eodem anno mortuus est, aetatis 72 anno. 4 Haereditatem tamen Burgundicam seu Belgicam ante mortem suam donavit Isabellae filiae suae; sperabat


6470. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

favitque protestantibus, hinc Hispani eius electoratum invaserunt expugnataque urbe Treviriensi ipsum quoque electorem ceperunt; in huius ergo restitutionem in integrum movit bellum Ludovicus 13‑us; hoc bellum usque 1648. annum protractum est, seu usque pacem Vestphallicam, qua bellum 30 annorum Germaniae terminatum est; hac pace bellum Gallorum cum Germanis terminatum est, sed cum Hispanis adhuc 25 annis bellarunt Galli. 30.1 His bellis continuis cum exteris accessit etiam bellum internum


6471. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

imo 1663. ad Almaxial ingentem cladem acceperunt Hispani a Portugallis et 1655. etiam unam ad Montesclaros; eodem anno decessit Phylippus 4., post 40 annorum sat infelix imperium. 34.1 Successit ei Carolus II, filius quadriennis sub tutela matris sui, sub qua imperium capessivit, nempe sub Maria Anna Filippi 4‑i vidua; ut tamen melius negotia irent tutrici ex certo numero procerum consilium status adjunxerunt ad graviora negotia pertractanda; huic consilio interfuit etiam Ioannes Austriacus junior filius Phylippi 4‑i; hic multas


6472. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

filium seniorem, hi tamen duo renunciarunt juri suo; primis annis sat ancipiti fortuna bellum gestum est, Galli tamen ex Catalaunia ejecti sunt, in urbe Barcillonensi Carolus se curavit inaugurari sub nomine Caroli 3‑ii, et sic jam praecipuum belli theatrum fuit Hispania, in qua etiam paulo post ad Almanaram in Valentia decretalem victoriam retulerunt de Gallis et Hispanis, et sic Arragoniam, Neucastilium, Catalauniam et Asturiam 37.8 Asturiam pro Arragoniam


6473. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Portugalliae provincias ad finem saec. XI eripuit Mauris, excepta Algardia, quam nepos eius sibi subjecit; provincias has Lusitanicas reges Castiliae per proreges administrabant. 8 Tempore Alfonsi 6‑i praefuit Henricus, dux Burgundiae dictus, his provinciis qua gubernator, et hic est quasi fundator hodierni regni Portugallici; aliqui hunc putant esse Lotharingicae originis, alii stirpis Burgundicae, ex stirpe scilicet juniore; Hugo Capetus fuit fundator novae stirpis regnantis apud Gallos, habuit filium Robertum, ex hoc natus est


6474. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

regnum suum subjicere velit Pontifici ut feudum velitque tributum solvere; Innocentius ergo reclamantibus Castilianis ei titulum regium tribuit; promissionem suam defuncto Innocentio sub Alexandro 3‑o renovavit et consummavit; hic Pontifex misit ipsi coronam cum bulla solemni, qua etiam anno 1143. Lamaci in comitiis coronatus est; bellum quidem gestum est cum Castilianis, sed favente fortuna semper Lusitanis. 5 Tardius coronatio una cum solutione tributi neglecta est a Portugalis.


6475. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum ipsis egit, et nisi tunc dissolvit ordinem cum 1312. Viennae Gallorum per Pontificem exstinctus fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua hodie universitas facta est. 7 In agricultura multum quoque collaboravit, et navigatio per maria ipsius sub regimine incoata est; prius enim tantum littoribus contenti altum maris non petebant ob navium defectum; classis ergo Portugallica prima egressa est in


6476. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

gratitudinis ob servatum regnum a jugo Castilianorum; bellum tamen cum Castilianis usque '399. protractum est; eo anno pax quidem coaluit, sed etiam post eam renovatum est bellum et duravit usque 1411, et tunc finalis pax coaluit cum Ioanne 2‑o rege Castiliae et Iohanne Notho, qua pace Castiliani in perpetuum renunciarunt suo juri in Portugalliam; hic Iohannes multum contulit ad fortunam suorum, navigationem valde fovit, ipse indicavit navigantibus viam in Indias orientales, quamquam sub eo adhuc non detegerunt eam !; 1415. occupata fuit in


6477. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

duxit Alfonsi filii Iohannis 2‑i relictam viduam Isabellam, sed ea in primo puerperio mortua fuit, et etiam eius filius Michael paulo post mortus est; duxit ergo filiam tertio natam Mariam Ferdinandi Chatolici; etiam hac mortua duxit Eleonoram Phylippi Pulcri Austriaci filiam, ex qua dein successores habuit. 5 Studium eius omne in commercio situm erat. 6 Cum maximo successu Emanuel hic Iudaeos et Saracenos persequendos suscepit, et ad sacra Christiana coegit '498. partim zelo religionis impulsus, partim hortatu uxoris


6478. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

vel temeritate Portugallorum, sufficit quod Portugalli se immiserint ad ignotas terras sibi; non procul ab urbe Alcassar Quivir, ad fluvium Luco, hic ipsum praestolabatur Molucus et eum ad proelium provocavit, cruenta ergo intercessit pugna, in qua totus fere exercitus Portugallorum deletus est, et ipse Sebastianus occubuit (comparuit quidem '99‑o eius saeculi homo, qui se Sebastianum dixit, sed auditus non est); ipsi etiam Mahomed et Molucus in hoc bello occubuerunt, Molucus quidem ex morbo sub ipsa pugna; tristissimus


6479. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fuit filius Ludovici ducis de Beja, qui fuit filius Emanuelis M. et Violantae de Gonetz; hic Antonius dixit se esse legitimum filium Ludovici, sed multi negabant eum legitimum filium, hinc etiam dictus est Antonius Nothus; de Crato dictus est, quia Crato est civitas Portugalliae, in qua ordinis Melitensis equites habuerunt magnum prioratum, qui iis temporibus erat Antonius Nothus. 9.1 3‑ius erat dux Parmensis, nempe Rainutius Parmese, qui erat filius Alexandri ducis Parmese et Mariae quae erat senior neptis Emanuelis M.


6480. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sibi subjugare; harum enim sterilium provinciarum ramus sustentationis fuit piscatio, et navigatio, illi permultum ergo lucrati sunt ex commercio Portugalliae; vecturas enim suas praestabant Portugallis ad Indias orientales, dein etiam mercaturam cum Portugallis faciebant, ex qua multum lucrati sunt, sicque opes suas auxerunt; Phylippus ergo rex Portugalliae effectus hunc ramum sustentationis foederatis rescidit, prohibuit Portugallis omnem communionem cum Hollandis, omne commercium; enorme flagellum fuit hoc pro foederatis; in desperationem ergo acti id


6481. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Ost indische Compagnie, quae ad tantas excrevit divitias, ut cuicumque regno comparari possint; animati per Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3. pacem facere coactus est anno 1604. et '5‑o, qua tamen Phylippus nihil ex amissis recuperavit, et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621.; terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum est ex parte Hollandorum; Phylippus


6482. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

suspectos reddere missionarios Portugallos et cum ipsis etiam aliqua ratione religionem Christianam; dixerunt enim missionarios et Portugallos velle Romani Pontifici subjicere imperium Japonense; auxit effectum huius astutiae intercepta unius missionarii epistula ad Pontificem, in qua dicitur multos jam fideles obnoxios esse sedi Romanae; hinc 1638. attrocissimam persequtionem susceperunt in Portugallos, ita ut facile 70,000 hominum trucidata sint, etiam baptisati Japonenses; et sic grati Japonenses commercium cum Belgis inceperunt et actu tantum Belgis patet


6483. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est; successit ei filius Iohannes 5‑tus; hic fuit filius senior Petri ex secundo matrimonio cum Maria Sophia ex domo Palatino Neoburgica; adivit regnum flagrante bello, quod usque annum '713. protractum et utiliter pro Portugallis gestum est; pace Ultrajectensi pax reposita, qua pace Portugallis territorium S. Sacramenti et fluvius Amazonum, quem Ludovicus 14. praetendit, assertus est Portugallis, ceterorum juribus annihilatis. 17.1 Bello liberatus Iohannes curas suas convertit ad negotia domestica, agriculturam,


6484. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

severitate jura majestatica sua, praesertim circa sacra versantia, erexit et confirmavit, quod Romanus Pontifex nullo modo ferre voluit; edidit ergo bullam anno '65. in favorem Iesuitarum, recte tunc, cum Hispania et Portugallia eum urgeret ! ad sufferendum hunc ordinem; qua bulla sollemni ordinem hunc tamquam ecclesiae summe necessarium in perpetuum confirmavit; Iosephus vero sub poena capitis prohibuit episcopis publicationem hujus bullae; episcopus Michael dela Annunciata, episcopus Coimbriae, fautor Pontificis, curavit prohiberi sub poena


6485. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

feudale in Germania et Francia, partim cum consensu regum, partim iis invitis, et hinc factum est ut Germania in complures ducatus, comitatus, principatus divisa fuerit, uti eam et hodie videmus divisam. 4 Idem [accidit] etiam in Belgio accidit; ea ratione qua Germania divisum est in plures dinastias, comitatus, principatus, ex quibus dein 17 provinciae enatae sunt. 3.1 Statuum tamen, seu subditorum magna mansit semper in Belgio auctoritas; ut enim concilient sibi tales


6486. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

2-a Iulii, comites Egmontanum et Hornanum, cum aliis multis ultimo supplicio affici curavit; Albanus ergo fregit comitem Nassoviensem ob praevalescentem copiam hominum die 21-a Iulii; medio tempore dux Aransionensis cum parte copiarum suarum ingressus est in Flandriam, in qua tamen partim ex defectu pecuniarum, partim causae suae diffidens ob fractum totaliter exercitum fratris sui dimmisso toto exercitu suo fuga se salvavit ad Germaniae principes; Albanus ergo sufflatus hac fortuna solemnem statuam erigi curavit in memoriam pugnae suae felicis


6487. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

egerunt apud eum, pax restituta fuisset; Philippus finxit ad speciem se consentire in hanc pacificationem, occulte tamen decrevit hoc foedus dilacerandum. 4 Misit ergo Philippus fratrem suum naturalem Iohannem Austriacum cum plena potestate rerum gerendarum, qua gubernatorem; non deerant aliqui, maxime in Hollandia et Zeelandia, qui suadebant non esse fidendum Philippo et eius gubernatori Iohanni, caeterae vero provinciae conjunctae cum Hollandis inclinabant in Iohannem; tandem etiam Hollandi et Zelandi retracti sunt ad partes Iohannis


6488. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

provinciarum evasit, et omnes Mauritii dignitates et honores inter copias obtinuit; hic Hispanos ex Sudfania et Transisalana provincia extrusit circa '29. annum, etiam munitam urbem Silvanducis cepit; anno 1629. Belgae classem argentariam Hispanorum interceperunt, nempe eam classem, qua quotannis argentum et aurum ex America in Hispaniam advehunt; Belgarum dux fuit Petrus Hein, qui insidiatus diu huic classi, tandem eam feliciter cepit, et haec adquisitio non fuit reipublicae totius, sed tantum societatis Indiarum; nam Heinnius fuit societatis commercialis dux


6489. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quidpiam utilitatis aut honoris referrent. 3 Anno '61. contra pyratas expeditionem susceperunt Belgae sub ductu admiralis Ruiter, qui intra duorum annorum decursum eos fregit; eodem anno '61. pactio pacis confecta est cum Portugallis intercedentibus Anglis; qua Portugalli omnibus juribus suis renunciarunt Belgisque cesserunt omnes occupationes suas; cum tamen ad ratificationem huius pacis deventum esset, rursus enatis difficultatibus enatum est bellum rursus, quod usque '69. annum duravit; eo tamen anno pax finalis composita est,


6490. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

principes Germaniae abstraxit a foedere Gallico, nempe archiepiscopum Coloniensem et episcopum Monasteriensem, metu proscriptionis, et sic '75. anno liberati sunt Belgae a caeteris hostibus, et cum solo Ludovico 14-o negotium habuerunt; tandem '78. etiam cum eo pax composita est, qua Belgae in integrum restituti sunt. 16.1 Occasione huius belli, quod solummodo in sui conservationem gestum est, ingentia damna habebant Belgae, tam quoad perditionem civium, tam quoad commercium, quae naves praedatoriae iis inferebant.


6491. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

administravit; exorto anno '60. inter Borussum et Austriacos bello se non miscuerunt, sed principio suo constanter inhaerebant, et totos se commercio dabant. Anno '63. Vilhelmus 5. 16 annorum agens inductus est in conventum statuum; anno '66. qua 18 perfecte annorum majorennis declaratus est, duci Brunsvicensi titulum conspicuum mareschalli dederunt; paulo post uxorem duxit Vilhelmus Fridericam Sophiam, moderni regis Borussiae Vilhelmi sororem, defunctus rex Borussiae Fridericus cessit ei titulo dotis dominium Mondsfort,


6492. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ipse occubuit in hoc bello; inter haec Vilhelmus 2-us dux Normanniae opportunitate uti coepit, collectis in Francia armatis venit contra usurpatorem Haraldum, in provincia Sussexia exscendens multos nactus est adhaerentes, enata est pugna internecina 1066. ad urbem Hasting, in qua Vilhelmus victor evasit, Haraldus sagitta sauciatus post aliquot horas mortuus est; dispersis ergo copiis eius arbiter rerum evasit Vilhelmus, sibique regnum reservavit nomine Vilhelmi 1-i Conquestoris. 3 Et hic induxit novam


6493. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hic induxit novam in Anglia stirpem regnantem, nempe Normannicam (Normanni erant populus septemtrionalis ex Nord et Mann nomenclaturam nacti, erant populus barbarus, idolatriae deditus, in Franciam regnante Carolo Simplici magnantes ! irruptiones fecerunt duce Rollone, ex qua amplius ejici non poterant per Francos cumque iis foedus inire coacti sunt, et provinciam, quam occuparunt, Normanniam compellarunt eisque reliquerunt, imo filiam Geysam Carolus Rolloni desponsavit; ex hoc ergo Rollone descendit Vilhelmus hic ex parte mascula, ex femineo vero


6494. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Ludovici 6-ti regis Galliae Constantiam, quam etiam obtinuit; turbas tamen perpetuas habuit; primi erant Scotae, qui eum infestarunt; accessit dein bellum, quod Mathilda ei intulit ex Normannia, cui ingens copia Anglorum adhaesit; ad Lincolnam ergo pugna decretoria habita est, in qua fortuna favebat Mathildae; captus enim est Stephanus, et exercitus eius fugatus, sicque inducta est solemniter Mathilda Londinum; petierunt status, ut Eduardi leges communes restituat libertatemque omnibus priorem concedat, verum illa adhaesit; interim profugit Stephanus


6495. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Valensem populum subegit, legibusque Angliae subegit, defecit enim stirps ducum Valliae anno '284. enatisque domi turbis Eduardus in rem suam usus turbis eorum eos subjugavit; et ab eo tempore primogenitus, seu haeres coronae gaudet titulo principis Valliae; anno '290. incertum ex qua causa ex omnibus provinciis suis ejecit Iudaeos. 2 Suscepit etiam expeditionem in Scotiam, eamque jure clientelari subjugavit; in Scotia enim extincta est stirps regnans, aderant tamen familiae duae, quae cognationis vinculum allegabant, nempe familia Baleol


6496. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

erant, Eduardus ex linea seniore, Philippus vero ex juniore; Eduardo videbatur obstare Lex Salica, sed ille dicebat se non esse feminam, sed tantum jure feminae quarere successionem, proin legem eam non posse habere locum; interim Philippus eo negotium perduxit, ut statueretur lex qua non tantum feminae, sed etiam omnes ii viri, qui jure feminarum successionem quaerunt, excludantur; vi huius legis Philippus rex renunciatus est ex stirpe Valesiae Eduardusque exclusus; Eduardus juvenis initio consensit, imo ipse in Franciam discedens Philippo 6-o intuitu feudi


6497. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eo discessit, ut per ablegatos Carolo 6-o regi Franciae nunciaret, ut decedat regno suo, quod jure proaviae suae Isabellae ipsi competit, verum repulsam passus bellum Gallis indixit; eo tempore bello intestino impliciti erant Galli; nam Carolus 6. successit patri suo Carolo 5-o qua minorennis, sub tutela ergo aggressus est imperium, propter hanc tutelam jam enatae sunt lites et turbae inter proceres, cum vero ipse regnare coepisset, Carolus 6. mente captus est delirareque coepit, indiguit ergo administratore, hinc inter Ludovicum ducem Aureli fratrem Caroli


6498. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

deventum est non nunquam. 2 Decessit quidem inter haec Philippus, sed Ioannes Intrepidus filius eius jus patris sui sustinuit; inter haec Henricus 5. magno cum exercitu in Normanniam irrupit, paulo post conspicuam victoriam retulit de Gallis ad Azincurt, in qua multa milia caesa et capta sunt Gallorum; victricia arma sua longe lateque protulit per totam Normanniam; negotia eius non parum adjuvit, quod Ioannes Burgundiae dux clam foedus cum Henrico iniverit eumque adjuverit, et sic usque '419. annum totam Normanniam subjecit; in ipsa


6499. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

complures conjurationes in eum factae sunt, imprimis comes Richmundiae, qui cum Buccincanio in Richardum conspiravit; profugit territus morte Buccincanii in Belgium, collectis ibi copiis venit in Angliam, ubi innumeros asseclas habuit; cruenta intercessit pugna inter hos duos, in qua Richardus lethali sauciatus vulnere decessit ad Bosfordium, totusque exercitus eius fractus est; omnibus ergo laetantibus Henricus comes Richmundiae nomine 7-i coronatus est; hic ex stirpe Tudorensi fuit, proin per eum nova stirps regnans inducta est, quae usque Elisabetham


6500. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

erga patrem suum; secundum eius factum fuit populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. 5 Circa haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit, huic Ligae Sanctae etiam Henricus 8. adstitit ob socerum suum Ferdinandum Chatolicum, et pontificem Iulium 2-um, nihil tamen memorabilis actum est per hoc bellum, anno dein '513. pacem plane inivit cum Gallis, quod maxime cardinali Volsejo, qui


6501. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed validum; Henricus ergo anno '35. sustulit appellationes ad sedem Romanam fieri consuetas, quae semper cum taxis conjunctae erant; interim ipsi status et ordines consentientibus episcopis se separarunt ab ecclesia Romana


6502. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ipsi status et ordines consentientibus episcopis se separarunt ab ecclesia Romana schismaque fecerunt, proin [Pontifici] omnia jura adempta sunt Pontifici regique delata sunt omnia ea jura, quae prius Pontifici competebant; hinc introducta fuit specialis juris jurandi formula, qua regis hanc potestatem recognoscit jurans; hoc Iuramentum Supremaciae dicitur; erant quidem multi, qui nolebant elicere hoc juramentum, hinc poena mortis statuta est in eos qui elicere nollent; Ioannes Fishus episcopus Roshesteriensis et Thomas Moore cancellarius regni huic


6503. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

a Gallis 800,000 aureorum; Henricus hic utut primis annis charum se omnibus reddiderit, tamen ultimis vitae annis se odiosum coepit reddere per severitatem suam, in crudelitate non nunquam exorbitantem; inivit in ordine 6 matrimonia; primum erat cum Chatharina Arragonica cum qua 20 annis vixit, et genuit Mariam cum ea; divortium cum ea fecit; haec usque '536-tum annum vixit. 4 2-a eius uxor fuit Anna Bolenna, haec filiam Elisabetham ei genuit, cum hac ab anno '32. usque '36. vixit, quo eam decapitari curavit, adulterii accusatam.


6504. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

hosti suae; enatis ergo per comitem Muray turbis in Scotia, eas Elisabetha fovit efficaciter; comes enim Iacobus Muray frater Mariae religioni Helveticae addictus fuit eamque conatus est promovere, Maria vero Chatolica erat; invidebat dein sorori suae conspicuam dignitatem, qua ipse privabatur; inter haec anno '560. mortuus est Franciscus rex Galliae Mariaque redivit ad Scotiam, et ab hoc tempore abstinuit a titulo reginae Angliae, ut sic Elisabetham sibi devincat; in Gallia circa haec tempora etiam turbae enatae erant


6505. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

regno se abdicare filioque suo Jacobo 2-o cedere regnum; Jacobus erat infans unius anni, eius tutor electus est Iacobus Muraviae comes; elapsa est quidem regina ex carceribus, fortunam suam ibi tentavit, sed victa rursus fuga se coacta est salvare ad Elisabetham cognatam suam, a qua sperabat meliorationem sortis suae, anno '68. 6 Enata est interim suspicio ipsa Anglia contra Mariam, quod illi contra Elisabetham quidpiam moliatur; habuit enim occultam correspondentiam cum Pontifice, cum Liga Sacra in


6506. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

admodum, non novit omni ex parte rationem status suorum temporum, hinc ut mollioris et effeminati animi homo incurrit odium suorum; hinc illud: rex erat Elisabeth, regnat regina Jacobus; praesertim cum primis statim regiminis annis praejudiciosam pacem cum Hispanis inivisset, qua se obligavit ad numquam ineundum foedus cum Belgis foederatis. 9 Hinc etiam conjuratio Pullveraria explicanda est, quae per Chatolicos contra regem et totum parlamentum directa fuit; conjurantes enim decreverunt supposito pulvere pyreo aedes


6507. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

vitio vertebant, cum per hoc fabricae, agricultura in ipsa Anglia deffecerit; ad haec tempora recidit institutio Mensae Argentariae Londinensis 1609. anno (Bancc); '611. anno Iacobus novam speciem nobilitatis, prius in Scotia usuatam tantum, induxit in Angliam, nempe barones, qua re se non parum exosum reddidit, secundum taxas enim vendidit hanc nobilitatem, interressentiae ! causa. 12 Commercium in Indias orientales promovit omni conatu; et hoc multum contulit ad alienandos animos subditorum a Jacobo, quod omnem favorem


6508. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

factio inter ipsos praesbiterianos, nempe Independentium factio, qui latebant diu inter praesbiterianos; invaluit haec secta ex nimia licentia credendi in Anglia; principium eorum erat aequalitas gratialis omnium hominum, praeseferebant pietatem aliquorum severitatemque morum, qua se ubique commendarunt et insinuabant; hi ergo decreverunt praesbiterianos ex curia superiore repellere; in curia inferiore jam dominabant, factionibus enim suis sciverunt se deputatos eligi facere sicque tonum pro arbitrio suo dabant; eorum intentio fuit regem perdere,


6509. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in regno, sanguinis temere in regno effusi per bella civilia, et proditionis patriae; Carolus provocans ad suam majestatem dixit se non respondere huic colluviei hominum illegitime congregatae; quarta vice adducto regi sententia mortis, ut convicto horum criminum, perlecta est, qua sessione numerus judicum ad '67. diminutus fuit, et quidem sententiae subscripserunt tantum 59; executio suscepta est in area Vitehaliae, ubi in pegmate capite plexus fuit per larvatum carnificem 30-a Jan. 1649. 28.1 Post eius mortem species


6510. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ibique praestolabatur Carolum eumque ad Vorcesteriam totaliter vicit quamquam numero militum longe inferior esset Carolo; ipse Carolus ab omnibus destitutus erravit aliquot diebus absque auxilio ita, ut in cavam quercum coactus sit se recipere, in qua 6 diebus latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum est Scotiam incorporare


6511. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Angliae sub nomine unius reipublicae. 30.1 Post haec cum Belgis foederatis in belli contentiones venit, ex eo quod spreverint legatos Cronvellii amicitiam eorum sollicitantes; interim Cronvellus victis Scotis et Hibernis tulit legem navigationis, qua interdicta fuit advectio mercium in Angliam exteris navibus; per hanc legem Belgis magnum illatum est damnum, praesertim cum naves praedatoriae ipsis multas naves arriperent; his constitutis putabat tempus adesse Cronvellus se in usum partae authoritatis collocare; nihil ei


6512. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

conjurationem fecerunt Galli et Jacobitae contra Vilhelmum, interim vigilantia Anglorum detectum est periculum, elusaque intentio conjuratorum, qui collecti, incarcerati sunt, et acerba executio suscepta est in eos. 3 Anno '97. pax confecta est Risvici, qua pace omnia partibus litigantibus restituta sunt et Ludovicus coactus est Vilhelmum legitimum M. Brittaniae regem recognoscere; sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices,


6513. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est; Angli acquisitiones pulcras fecerunt. 2 Anna haec negotium unionis duorum regnorum Angliae et Scotiae aggredi coepit et feliciter effectuavit; quae unio incorporativa in unam civitatem utrique nationi profuit, et in qua omnes eius praedecessores inutiliter desudarunt, anno '707-o; hoc enim anno tractatus jam anno '706. per commissarios elaboratus per parlamenta utrique et reginam roboratus est. 3 Hinc illud: Henricus Rosas, Jacobus Nomina, Anna autem regna copulavit.


6514. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

amoverit ex consilio qui erant de factione Vihgs, in ipsa electione membrorum parlamenti factio Toris regnabat, suppressis aliis. 5 Effectus huius mutationis fuit quod anno '711. Anna foedus iniverit cum Ludovico 14. contra Hispanos et domum Austriacam; qua aliantia factum est ut pax anno '713. confieri debuerit, et Ludovicus effectuaverit coeptum suum; ipsi quoque Angli praeter Columnas Herculis, insulam Minorcam, Terram novam, et sinum Hudsonis acceperunt a Hispanis portusque Dunquercensis demoliri statutum est; et Ludovicus


6515. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et '5-o evocarunt Roma Carolum Eduardum seniorem filium Jacobi, ipsumque statuerunt trono Anglico imponere, excitata ergo est conjuratio in Anglia per Jacobitas, cui multi adhaerebant, praecipue in Scotia grassabantur; ipsam enim capitalem urbem Edinburgum ceperunt Jacobitae, qua capta in Angliam discesserunt et fere ad viscera Angliae pervenit, nudata enim erant haec regna militibus; anno tamen '46. comparuit validus exercitus contra Eduardum, praesertim ex Germania, quo exercitu fractus est Eduardus et eodem anno ejectus est ex Anglia, et ex ipsa


6516. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

America. 15 Angli enim ingentes profusiones fecerunt in colonias suas; ut ergo aliquam partem profusarum pecuniarum suarum recipiant, coeperunt excogitare varios titulos, varias contributionum species; inducere ergo coeperunt cartam signatam (Stempel Papier), qua mirum in modum exacerbarunt Americanos, imo aequalitatem jurium cum populo metropolitano praetendebant, sessionemque et jus voti in parlamento petebant; surdis tamen auribus excepti sunt, sed carta signata cassata est; Societas Indiae orientalis Anglicana sponte sibi imposuit


6517. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim jam in promptu classem educendi contra Moscovitas, ut eas ad pacem cogat, servandi aequilibrii causa in Europa. 36.1 Exules ex familia Stuarda sunt hi: Jacobus 2. primus ejectus fuit. 2 Habuit 2-as conjuges; Mariam Hide, ex qua 2-as filias Mariam et Annam habuit, quae regnarunt in Anglia; altera uxor eius fuit Chatolica Beatrix dux Modinensis, ex qua natus est Jacobus 3, qui nomine praetendentis senioris venit; uxorem habuit Mariam Clementinam, Ludovici Sobiezki, Poloniae prinicipis, filiam; ex hoc


6518. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

36.1 Exules ex familia Stuarda sunt hi: Jacobus 2. primus ejectus fuit. 2 Habuit 2-as conjuges; Mariam Hide, ex qua 2-as filias Mariam et Annam habuit, quae regnarunt in Anglia; altera uxor eius fuit Chatolica Beatrix dux Modinensis, ex qua natus est Jacobus 3, qui nomine praetendentis senioris venit; uxorem habuit Mariam Clementinam, Ludovici Sobiezki, Poloniae prinicipis, filiam; ex hoc matrimonio natus est Carolus Eduardus, et Henricus Eduardus; Carolus praetendens junior dictus est, fecit enim excensionem in


6519. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

post mortem fratris omnium jurium fratris sui haeres manifestum publicavit Romae, quo se heredem declarat, sibique heredem substituit eum, qui gradu sanguinis esset ipsi proximus; hic vivit adhuc, ut senecio, et utitur pensione fratris sui; ex qua post eius mortem 3,000 recident ad comitissam Albaniae. Finis Statisticae Angliae. 1 Pars statisticae practica.


6520. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

politicae nos adjuvabunt in ferendo judicio de statu civitatum; medio earum discernemus quid bonum, quid malum sit, aut quid fieri hic vel ibi debeat, quid intermitti. 5 Per statum civitatis intelligimus complexum proprietatum, determinationum, quae civitati qua civitati competunt. Proin res indifferentes, quae influxum in finem civitatis non habent, huc non spectant. 6 Objecta ergo, quae nos interressabunt, sunt diversa: numerus incolarum, regiminis forma, religio, clima,


6521. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

linguam habeat cultam, ad regulas grammaticae exactam, maiorem culturae gradum supponere debemus apud eam quam apud talem, quae lingua aspera, inculta utitur; hinc florens lingua est indicium certum florentium artium et scientiarum. 2 Lingua alia est matrix, ex qua nempe originem sumunt aliae linguae, quae filiales dicuntur; affines linguae sunt quae ex eadem matre deductae sunt; sic Gallica, Hispanica, Italica sunt linguae affines, quia eiusdem matris Latinae sunt filiae. 8.1 Multum interest etiam numerum civium


6522. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum gradu proximus succedit, alia linealis, cum gradu proximus ex linea descendentium succedit. 7 Alia est agnatica, ubi soli mares succedunt; cognatica, ubi feminae ex linea recta praeferuntur maribus ex linea obliqua; mixta est, ubi hae duae sunt mixtae, in qua nempe et hereditas et electio locum habet. 8 Optinet etiam in successione senioratus, cum aetate senior succedit, sic in linea Keneti in Scotia haec obtinuit successio; optinet etiam maioratus, cum successio habetur linealis et unus in solidum succedit


6523. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

etiam clausula commissoria, ut nempe tantum eousque imperium habeat, donec leges fundamentales non violaverit imperans, ipso ergo facto violationis legum locum habet justa dethronisatio; cum tamen haec clausula multis abusibus locum praebuerit, substituta est ei clausula cassatoria, qua omne id irritum declaratur et nullum, quod contra leges fundamentales fit. 2 Cessat imperium personale per mortem et per abdicationem, quae tamen cum consensu populi fieri debet, quia posset aliquando civitati noxia esse talis abdicatio.


6524. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

5 Cuivis classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis. 23.1 Naves singulae habent suum ducem, qui capitanei (Schiffskapitän) dicuntur. Commando datur ex Admiralschiff per signa; haec navis, in qua ipse admiralis commendat, distinguitur a ceteris per Admirallflagge; capitanei mandata sua fistula tenui penetranti dant; vox enim eorum non exaudiretur. 2 Naves gentium distinguuntur per vexilla, Flagge,


6525. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et scientias speciales academiae et societates plurimum conferunt e. g. pro excolenda lingua patria etc. 10 Academiae artium liberalium ad eandem normam instruuntur. 11 Ad omnes scientias et artes plurimum confert typographia, qua mediante libros charta levi pretio habemus, et scientiae facile propagantur. 12 Ipsa bibliopolia multum conferunt ad propagandas scientias. 36.1 Ad negotia regni moderanda cum ipse imperans non sufficiat, necesse est adhibere


6526. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facile ad amicitiam condescendunt; miles Anglicanus bene ali cogit neque paucis contentatur; in omnibus passionibus vehementes, in ira furiosi plane; apud plebem mores crudiores deprehenduntur. 6 Ex ipsa melancholia apud multos enascitur anxietas animi, ex qua in hypochondriam labuntur, quae per autochiriam plerumque terminatur, accedit huc etiam libertas cogitandi circa religionem. 7 Theatris, saltibus publicis recreantur, item et socialitatibus, Gesselschaft, quod nomine Club ipsis venit, faciles sunt etiam


6527. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

restitutionem. 5--o) Huc pertinet Jusjurandum quod Test appellatur et a Carolo 2--o anno 1673. inductum est; hoc excluduntur omnes a muneribus qui ecclesiae episcopali addicti non sunt. 6--o) Constitutio, quae Habeas Corpus dicitur; haec 1679. edita est, qua peculiaris praerogativa conceditur nobilibus et omnibus Anglis, vi cuius nempe sine causa sufficienti nemo incarcerari potest, nec per regem. 7--o) Constitutio, qua exauctoratur stirps Stuarda 1689. 8--o) Constitutio, qua de regni hereditate ordinationes


6528. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

addicti non sunt. 6--o) Constitutio, quae Habeas Corpus dicitur; haec 1679. edita est, qua peculiaris praerogativa conceditur nobilibus et omnibus Anglis, vi cuius nempe sine causa sufficienti nemo incarcerari potest, nec per regem. 7--o) Constitutio, qua exauctoratur stirps Stuarda 1689. 8--o) Constitutio, qua de regni hereditate ordinationes factae sunt 1701. 9--o) Tractatus Unionis, qua duo regna Scotiae et Angliae incorporata sunt. 2 Ex his legibus dimanant diversa juris publici


6529. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dicitur; haec 1679. edita est, qua peculiaris praerogativa conceditur nobilibus et omnibus Anglis, vi cuius nempe sine causa sufficienti nemo incarcerari potest, nec per regem. 7--o) Constitutio, qua exauctoratur stirps Stuarda 1689. 8--o) Constitutio, qua de regni hereditate ordinationes factae sunt 1701. 9--o) Tractatus Unionis, qua duo regna Scotiae et Angliae incorporata sunt. 2 Ex his legibus dimanant diversa juris publici capita; nempe regnum est hereditarium, obtinet indivisibilitas


6530. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et omnibus Anglis, vi cuius nempe sine causa sufficienti nemo incarcerari potest, nec per regem. 7--o) Constitutio, qua exauctoratur stirps Stuarda 1689. 8--o) Constitutio, qua de regni hereditate ordinationes factae sunt 1701. 9--o) Tractatus Unionis, qua duo regna Scotiae et Angliae incorporata sunt. 2 Ex his legibus dimanant diversa juris publici capita; nempe regnum est hereditarium, obtinet indivisibilitas monarchiae; ordo successionis est cognaticus, obtinet jus primogeniturae, obtinet denique


6531. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

accipit dein sacram cenam, servatur dein contio, post hanc praeces funduntur, et sic actus coronationis terminatur. 9 Etiam apud Anglos solet regina, si adsit, honoris gratia coronari. 10 Clenodia regni Anglici sunt: duae coronae, una, qua sanctus Eduardus Confessor coronatus est anno 1046, haec imperialis dicitur. Alia est corona status (Staatskrone); hac corona cinctus comparet rex cum regina coronatur imperiali corona. 11 Sceptra tria, unum cum cruce superne; alterum habet columbam


6532. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

deputatos, dein urbes Valliae mittunt 12, proin omnes simul sunt 513 !. 4 Ex Scotia veniunt 30 deputatos, urbes et oppida mittunt 15; proceres evocantur nominatim omnes; deputati vero generatim evocantur; in Scotia Lords nominatim non evocantur, qua tantum 16 mittuntur ex omnibus, sed generatim evocantur. 5 Electio deputatorum fit certo ritu et pluralitate votorum, eligentes debent esse incolae eius loci, debent fundos et certos reditus habere; idem etiam de eligendis intelligi debet, sic deputatus


6533. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sedes regum, sed modo armamentarium, domus monetaria, archivum regni, et clenodia regni conservantur, nec non omnes ii incarcerant, qui contra statum delinquunt; 60 tormentis munita sunt moenia, gubernator illius est magni momenti homo. 7--o Basilica mercatorum (Börse), in qua aedes mercatores conveniunt negotiorum suorum gratia; hanc 1566. Thomas Gressham fundavit, sed conflagravit jam et restaurata est per mercatores; inferius sunt 200 officinae mercatorum et copiosae camerae. 3 Domus feloniaria, correctionis, mente


6534. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam commemorari debet, qui ultra 1000 navium capax est. 8.1 Urbs Londinensis habet suos dies festivos; die 30--a Januarii est dies paenitentiae in memoria decollationis Caroli regis; 29--a Maji est gaudiosa dies, qua memoria introducti Caroli 2--i celebratur; 2--a Septembris est dies luctuosa, qua incendium enorme fuit; 29--a Septembris eligitur consul; 5--a Novembris celebratur detectio conjurationis pulverariae; 27. Novembris celebratur dies natalis Elisabethae reginae, hac die


6535. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

8.1 Urbs Londinensis habet suos dies festivos; die 30--a Januarii est dies paenitentiae in memoria decollationis Caroli regis; 29--a Maji est gaudiosa dies, qua memoria introducti Caroli 2--i celebratur; 2--a Septembris est dies luctuosa, qua incendium enorme fuit; 29--a Septembris eligitur consul; 5--a Novembris celebratur detectio conjurationis pulverariae; 27. Novembris celebratur dies natalis Elisabethae reginae, hac die effigies pontificis cum ludibrio circumlata comburitur, una cum effigie praetendentis ex


6536. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

corporalis numquam locum habet. 10.1 Omnia judicia in Anglia publice celebrantur, proin patentibus omnibus portis; dein quilibet reus judicatur a judicibus sui ordinis suo modo, nam 12 illi jurati assessores semper desumuntur ex ea classe ex qua est ipse reus; si est nobilis, erunt judices nobiles; et ad finalem sententiam opus est ut omnes 12 jurati cives consentiant; et hi 12 cives debent decidere semper quaestionem facti; judex vero seu tribunal decidit quaestionem juris. 2 Ipsi testes


6537. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tamen recessum est ab hac methodo, nam ex una libra 4 libras cudebant; in Gallia vero una moderna libra est 80--a pars antiquae; in Anglia ad 9 nostros florenos aestimatur libra. 4 Aureae monetae in Anglia sunt aurei ginei, a provincia Africa Guinea, ex qua copiosum aurum acceperunt; sub initium valuit unam libram, sed tardius uno solido auctum est pretium, cuduntur quadruplicati, duplicati, et quadrantes; hi aurei a temporibus Caroli 2--i sunt in usu. 2.1 Argentei nummi sunt: coronae, quae valent 5


6538. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hybernia tamen ut provincia vi armorum subjecta satis coarctatur. 2 Reliquae provinciae subjectae Angliae reguntur ad normam Angliae per suos gubernatores, excepto promontorio Gybraltar, quod Hispanico regitur modo, et excepta Granada, in qua consuetudines et leges Gallicanae retentae sunt, a quibus occupata est. 3 Praeter haec omnia summum et eminentissimum collegium est Parlamentum, seu status et ordines una cum rege. § 13 De ratione status seu interesse


6539. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad Tutucorin habent piscationem perlarum cum exclusione omnium gentium; in paeninsula Malacca habent urbem eiusdem nominis et portum, una cum territorio amplo. 5 In maribus diversas possident insulas; possident magnam partem insulae Ceilon seu Cinamoni, in qua integra silvae cinamoni habentur; in hac insula habent diversa munimenta, cidadella, ut eam in suo potestate retineant, et alios arceant gentes. 6 In insula Iava possident integrum regnum Iacatra; utuntur dominio directo in diversos adhuc regulos huius


6540. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conveniunt omnes in simul, sed nobilitas tota habet unicum suffragium, et quaevis urbs unum, proin 19 sunt vota, conveniunt Hagae comitum; in hoc conventu pensionarius Hollandiae praesidet. 8.1 In Zeelandia status sunt 2; vicarius, qua princeps Nassoviensis et marchio duarum urbium, Campoveriae, et Flisingae, ille ergo repraesentat totam nobilitatem; dein sunt 6 urbes. 2 Urbes hae subjectae seorsim habent sub--suffragia. 3 Locus comitiorum est Midelbourg, et


6541. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed reguntur. 3 Nobilitas proprie Belgica nulla habetur, sed ab antiquis temporibus, monarchicis videlicet, residui sunt nobiles; praeter hanc nobilitatem antiquam habetur etiam recens sed peregrina, nempe vel Imperii vel Franciae, sed haec nobilitas qua talis nulla privilegia habent !, et ut non--ens considerantur; si tamen fundos suos habeant, considerantur ut possessores fundorum. 4 2--o) Habetur etiam species nobilitatis reipublicae, nempe descendentes eorum qui conspicua munia


6542. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

leonis ducta est fascia caerulea non recta, sed undulatim assurgens. 7 Groninga habet aquilam nigram bicipitem in campo aureo, in pectore habet scutum rubrum per cuius transversum traps ! argentea ducta est. 8 Vicarius qua talis utitur scuto generali. 5.1 In Belgio archiofficia vacant, cum rex non adsit; vicarius enim pensionariusque Belgii sunt tantum officiales publici. 2 Ordines equestres non dantur aeque; quamquam ordo aurei velleris


6543. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

9 synodus provinciales; in Hollandia duo synodus habentur, reliquae unam formant, Trencia provincia ultimam. 5 Classes in 9 synodibus sunt 53, praedicatorum numerus ad 1572 capita; si omnes 9 synodus conveniant, habetur synodus nationalis generalis, in qua negotia omnia fidei et ipsa dogmata deciduntur; unica fuit '618-19. anno synodus nationalis Dorderacensis. 6 Haec regiminis ecclesiastici ratio nulla lege definita fuit, sed solummodo consuetudine invaluit; reformati, qui non secundum Dorderacensis


6544. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

3.1 Nexus hic provinciarum pridem per vicinas gentes Hispanos Gallos eversus fuisset, nisi restitissent viriliterque suam constitutionem defendere potuissent; ratio ergo status suadet ut tam campestris quam navalis semper adsit militia, qua respublica partam sibi jam auctoritatem conservet contraque exteros defendat; 3.2 inania bella declinanda sunt, haec enim onera publica augent, hinc cum vicinis gentibus pacem colant, foedera, tractatus commerciales ineant.


6545. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

7 De reditibus publicis. 1.1 Reditus Hispaniae duplices esse censentur, generales et speciales singularum provinciarum. 2 Generales reditus sunt ex bonis coronalibus et cameralibus; 2--o) ex proventibus, quos rex percipit, qua magnus magister ordinum equestrium; 3--o) ex vectigalibus et teloniis in-, ex-, et transportatis; 4--o) ex nonnullis regalibus, uti posta, jure monetandi, stempel; 5) reditus ex monopoliis, uti tabacae, salis, mercurii, pulveris pyrei, et plumbi; 6--o) ex venditione bullae


6546. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

monetandi, stempel; 5) reditus ex monopoliis, uti tabacae, salis, mercurii, pulveris pyrei, et plumbi; 6--o) ex venditione bullae cruciatae. 3 Calixtus 5. '457. anno bullam dedit regi Castiliae Henrico 4, qua ei indulgentiam plenariam, et omnibus, qui 200 maravedi conferret pro cruciatis expeditionibus, haec bulla tantum pro 4 annis data fuit, et renovari debuit omni 4. anno; ab anno vero '505--o illimitate venduntur exemplaria huius bullae a 200 maravedi. 4


6547. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

habebantur in Hispania tempore Saracenorum, iis exstinctis evanuerunt usque Phylippi 5--i tempora omnes manufacturae. 2 Has maxime Carolus 3. erexit, sic Madritti habetur porcellanae fabrica, ad S. Ildefonsum habetur speculorum fabrica florens, in qua mirae magnitudinis specula conficitur; lanea et linea nec non minores serici fabricae habentur Madritti, in urbe Quadalexara pannificina florens habetur; non nulli etiam privati incipiunt jam texturas serici facere. 3.1 Commercium internum


6548. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hae monetae. 3.1 Universim monetae Hispanicae spectato valore interno valde sunt malae; differt enim vehementer valor externus ab interno. 2 Anno '750. edita est lex publica qua evectio omnis auri et argenti prohibita est, sed satis ridicule; vidimus enim bilancem evectionis et invectionis esse ut 5:1; stante hac bilanca impossibile est hanc legem observare, imo ea obest commercio; tandem legem hanc interpretati sunt ad purum et crudum aurum et


6549. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

5 albae maculae, quae in formam crucis Andreae collocatae sunt; circa scutum est fascia rubria !, in quae sunt 7 aurea castella cum portis caeruleis et haec sunt Algarbiae scutum; superius habetur superposita galea in qua apparet prominens draco aureus; telamones scuti sunt 2 dracones, dexter fert vexillum argenteum, in quo sunt iterum 5 scutula cum suis 5 maculis; sinister tenet vexillum rubrum cum 7 castellis aureis. 3 Totum hoc scutum mysteriosum est, et fundatur in


6550. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fere urbs desolata est terraemotu et incendio, hodie tamen jam restaurata est. 2 Urbs haec divisa est in antiquam et veterem ! urbem seu orientalem et occidentalem, et quidem in omnibus publicis actis sub poena nullitatis exprimi debet in qua urbe data sint illa acta. 3 Aestiva pallatia regum tale est ! in urbe Alcantara, alter Belem seu Bethlehem; hunc locum ex voto Emmanuel Magnus fundavit cum monasterio et ecclesia splendida, quae nativitati Christi dedicavit et hinc Bethlehem


6551. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conspicui erant, hodie tamen defecerunt vehementer, habentur autem partim ex bonis regalibus et domaniis, partim ex peculio privato civium. 2.1 Conspicuos reditus habet regia stirps ex bonis familiae Bragantinae; 2--o) ex domaniis; 3--o) qua magnus magister 3 ordinum equestrium; 4--o) ex vectigalibus et teloniis per 20 p.c; 5--o) in lucro cudendorum monetarum; 6--o) lucrum ex diversis monopoliis, tabacae anno '674. introductum; 7--o) lucrum ex venditione officiorum publicorum; 8--o) proventus ex venditione


6552. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in valore 10, 5, 1 1/2 rees; unum ree non existit. 3 100 rees valent 15 cruciferos, proin 20 rees = 1 grosso nostro; 400 rees = 1--o floreno, 1000 rees = 2 florenis et 30 denariis. 3.1 Officina monetaria est Ullissiponae, in qua etiam monetae in America cusae recuduntur lucri causa; in Iodejaneiro ! in Brasilia etiam est officina monetaria in qua etiam privati pro certa taxa monetas cudere curare possunt ex suo auro; universim defectus magnus est in re monetaria.


6553. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

400 rees = 1--o floreno, 1000 rees = 2 florenis et 30 denariis. 3.1 Officina monetaria est Ullissiponae, in qua etiam monetae in America cusae recuduntur lucri causa; in Iodejaneiro ! in Brasilia etiam est officina monetaria in qua etiam privati pro certa taxa monetas cudere curare possunt ex suo auro; universim defectus magnus est in re monetaria. § 10 De religionis negotiis 1.1 In Portugallia aeque ac Hispania unica religio catholica


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.