Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 8-17:


8. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

honorifice suscepti sunt. Igitur omnes congregati, tam latina, quam et sclavonica lingua qui loquebantur, iussu Honorii apostolici vicarii, ei christianissimi regis Suetopelk, per spatium dierum XII synodum fecerunt. In qua diebus octo de lege Divina, et sacra scriptura, ac de statu ecclesiae tractatum est. Caeteris autem quatuor diebus de potestate regis, de ducibus, et comitibus, et centurionibus, et de statu regis sermocinatum est. Relecta


9. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intrante mense martio mortuus est, sepultusque est in ecclesia Sanctae Mariae in civitate Dioclitana honorifice, et cum magnis exequiis. Tunc congregantes se populi lamentaverunt illum flentes, et in aedem ecclesia in qua sepultus est, elevaverunt filium eius Sfetolicum, ibique consecratus et coronatus est ab archiepiscopo et episcopis. Ex illa denique die mos adolevit, ut in aedem ecclesia eligerentur, et ordinarentur omnes reges huius


10. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Radaslavi, et milites, qui cum ipso erant Romae, audientes quod accidit, rogaverunt regem, ut uxorem acciperet, qui coactus eorum praecibus accepit uxorem Romanam, valde nobilibus ortam natalibus, de' qua genuit filium, quem Petrislavum vocavit. Post haec in senectute bona mortuus est, et sepultus in ecclesia Sancti Ioannis Lateranensis cum magna honorificentia. XXVI


11. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in senectute bona mortuus est, et sepultus in ecclesia Sancti Ioannis Lateranensis cum magna honorificentia. XXVI Accepit post haec Petrislavus uxorem puellam nobilem Romanam, de qua genuit filium, quem Pavlomirum vocavit. Post haec vivens annis plurimis cum parentibus suis Romanis, et ipse mortuus est. Post mortem vero eius, parentes eius caeperunt habere inimicitias cum caeteris Romanis, et caeperunt dura bella


12. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

itaque tempore dum esset rex in partibus Sremi, Sremani congregantes se cum Ungaris commiserunt proelium cum rege, in quo loco ceciderunt Sremani cum Ungaris, et facta est eis contritio magna, ab illo ergo die dicta est planities illa, in qua factum est proelium, Bellina nomine regis ob victoriam, quam habuit ibi rex usque hodie. Post haec Ungari ad regem miserunt quaerendo pacem. Rex praeterea fecit pactum cum eis hoc modo, ut ab illo die in antea non auderent transire


13. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rationem reginae, nec eius filii, sola Tribunia obediebant reginae, eo quod parentes eius erant in Tribunia et Lausio, et non audebant rebellare ei. Postquam autem crevit puer, tulerunt ei uxorem, filiam bani Cidomiri de Croatia Alba de qua genuit duos filios: Praelamirum et Cresimirum. Postquam autem creverunt pueri, misit Tiescemirus filium suum socero suo, qui Croatiam Albam dominabatur, mandans ei ut congregaret populum et iret supra banum Bosnae, ipse autem cum


14. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in loco qui dicitur Brusno, vocavitque nomen eius Dobroslavo. Qui nutritus est in Bosna usque dum esset adolescens; post a parentibus educatus est Ragusii, accepit ibi uxorem puellam virginem speciosam, nepotem Samuelis imperatoris, de qua genuit quinque filios, quorum nomina sunt haec: Goyslavus, Mihala, Sacnec, Radoslavus, et Predimirus. XXXVIII Igitur post mortem Vladislavi imperatoris


15. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui ab eis deceptus, tunc cecidit in lectulo. Regina autem Jaquinta sciens, quod moriturus esset, venit cum filio suo Georgio in Scodarim causa visitandi regem, quam ut vidit rex, permovit eam a se, et iussit eam foris egredi, qua egressa, dixit astantibus: Quare sic agit rex? Quid ego mali feci? Si vult scire dominus rex, patruus Dobroslavus, qui tenetur in vinculis ipse egit, ut moreretur dominus rex . Hoc autem


16. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iuppanias in Zenta, et valde coepit eos diligere, et hoc ideo faciebat rex ut Gradicnam fratrem eorum tertium posset decipere, et ad se attrahere ut postea perderet eos. Igitur Gradigna manens in Rassa accepit ibi uxorem, de qua genuit quatuor filios: primus Radaslavus, Lobari, et Bladimirus, praeterea Dragilus cum omnibus terrae suae intravit in Podgoream regionem, et obtinuit Onogoste, et alias plurimas iuppanias. Videns autem rex, quod prudenter


17. Pop Dukljanin. Regnum Slavorum, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iuppanias. Videns autem rex, quod prudenter se ageret, valde ei placuit. Deinde consilio Dragili congregans rex exercitum abiit in Rassa, et proeliando obtinuit eam, et depredavit, inveneruntque ibi Uroscium in custodia, in qua missus a parentibus fuerat, unde extrahentes illum dimisserunt iuppanum in Rassa. Inde rex cum suis omnibus reversus est ad locum suum cum spoliis magnis. Gradicna eo tempore secessit in Chelmani. Post haec videns quod


Bibliographia locorum inventorum

Pop Dukljanin (c. 1149) [1149], Regnum Slavorum, versio electronica (), Verborum 12004, Ed. Vladmir Mošin [genre: prosa oratio - historia] [word count] [presbdoclregnumsl].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.