Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: qua

Your search found 6952 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 851-854:


851. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

et diebus superioribus disputatum. In nouem siquidem uolumina secundum nouem congressus digestum perspicies. Neque de angelorum substantia seu essentia modo uerum etiam de cunctis eorum conditionibus atque proprietatibus latissime disceptatum atque enucleatum tuo facili et acuto ingenio reperies. Qua uero ratione hi tam nobiles atque perdocti ciues totiens conuenerint in argumentis singulorum uoluminum uidere poteris. Si uero utilitatem et oblectamenta huius operis experiri uolueris aspice in Thoma, aspice in Scoto eandem materiam. Conferque cum hac nostra et quod illic deficit, hic


852. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

rudi quoque populo probabilia dedimus. Hęc itaque quę nuper in uestra urbe: uestrisque, ut ita dixerim, auspiciis elucubrauimus: uestro etiam perpetuo honori tribuimus. Neque id sane iniuria prouocastis quippe animum meum beneficiis innumeris. Nunquam enim me illius humanitatis capiet obliuio: qua me profecto non in parua totius Italię atque propria calamitate constitutum ut filium complexi estis: benigneque susceptum hospicio: liberaliter, ac munifice tractastis: atque quom filii locum apud uos dumtaxat expetiisse, patris ac preceptoris dignitatem summo cum honore ultro mihi


853. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

tractastis: atque quom filii locum apud uos dumtaxat expetiisse, patris ac preceptoris dignitatem summo cum honore ultro mihi detulistis. Equidem Argentina totoque Illirico a Turcis occupato, puer admodum e manibus seuissimorum hostium ereptus satis tenera ętate ad Italiam delatus sum, in qua et sapientię studio ut plurimum incubui (nam et Parisii et in extrema Britannia quam Angliam uocant theologię uacaui). Inde post tres fere et triginta annos partim inimicorum acerbitate, partim cognatorum amore quom ignotam patriam repetiissem et extraneus essem fratribus meis, et filiis


854. Dragišić, Juraj. De natura angelica, libri... [Paragraph | Section]

uerum etiam cum hoc presenti Guido Vbaldo cui diuinarum rerum primus alumnus atque minister fui: duce profecto ina rmis ferocissimo: et in Gręca Latinaque lingua eruditissimo. Plurim cum domo inclyta Medicum atque tota ciuitate Florentina: Sed uobiscum non minores, immo potius et maiores extant. Qua de re uobis potissimum opus hoc, ueluti et omnia mea dicaui. Erit sane munus et uestrę nobilissimę ciuitati aptissimum et studiis meis accomodatissimum, mature Deo duce et aliud de rebus mortalibus, atque ad ciuile regimen pertinentibus ęditurus et dedicaturus. Accipite igitur patres


Bibliographia locorum inventorum

Dragišić, Juraj (ante 1445 – 1520) [1499], De natura angelica, libri principium, versio electronica (), 1777 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - tractatus] [word count] [dragisicjang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.