Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sancte

Your search found 172 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 32-41:


32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_424 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum suum precatus, et uiuum et mansuetum reddidit, quod ille efficere nequibat utpote mortis, non uitę scientiam tenens. Omnes ergo se uictos fatentes ipsi Syluestro consensere et Iesum, quem modo calumniati fuerant, sancte colere atque adorare coeperunt. Impletum est illud Esaię uaticinium dicentis: Venient ad te curui filii eorum, qui humiliauerunt te, et adorabunt uestigia pedum tuorum, qui detrahebant tibi.


33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

poterat, capite puniretur. At ille pro diacono mori paratus fugam persuadet eumque noctu emittit. Qua de causa ad necem petitus prębuit ceruicem. Cęterum iam ad feriendum elatam uidens spiculatoris manum protinus exclamat: »Sancte Ioannes, tene illam!« Immota mansit et rigentibus neruis deflecti nequiuit. Reliqui miraculo territi abbatem liberum fecere. Qui mox rogatus male affectam manum oratione curauit. Multiplicia dona certatim offerebant,


34. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_553 | Paragraph | SubSect | Section]

perfectę castitatis merito iam inter angelos computatus erat. De ipso enim dictum est: Ecce ego mittam angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam. Angeli igitur magis quam homines sunt, qui uirginitatem sancte integreque custodiunt. Ioannem apostolum, quoniam et ipse uirgo erat, prę ceteris a Domino dilectum Euangelia testantur. Ob hoc ab eodem Domino illi matrem commendatam et illum matri.


35. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

securitas est uicino serpente dormire. Faro, * corr. ex Pharon Meldensis antistes, postquam pari cum coniuge consensu religionem professi, altera inter moniales, alter inter monachos diu sancte uixissent, formę pulchritudinisque eius memoria solicitatus, ipsam, ut ad se ueniret, rogatum misit. At prudens foemina sagaci mente id, quod erat, concipiens, ire omnino recusabat. Eo ille magis ardere


36. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_578 | Paragraph | SubSect | Section]

sexus est, diuersarum cogitationum pugnas incidere necesse est. Iccirco beatus Martinus episcopus, cum uirginem quandam uitę sanctitate percelebrem inuisere uellet et illa aditu negato ei excusando dixisset: Mi pater sancte, ora pro me, quia a uiro nunquam sum uisitata — gratias egisse Deo fertur, quod illa talibus imbuta moribus castam custodiret uoluntatem, et benedicens eam abiisse lętus. Lubrica siquidem res castitas est: nisi


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_579 | Paragraph | SubSect | Section]

mariti mortem non solum nubere noluisse, sed etiam cum uiris nunquam comedisse. Casta mulier uix se uiduam esse putauit, si cui non sui sexus hominum uel ipsa tantum conuiuendi familiaritate iungeretur. Sic itaque uiduitatem sancte pureque custodiuit, ut in monasterio sacris uirginibus pręesset. Quas etiam ęquauerat castitate, cęteris uirtutibus superabat. Elizabeth lantgrauio tradita uotum uouit, si marito superesse sibi contingat,


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

iussit. Ac post triduum iterum apparens, peccatum ipsi dimissum nunciauit. Atque ille, ne tanta Dei erga peccatorem poenitentem pietas lateret, publice in ecclesia peccatum suum confessus, uisa enarrauiit ac deinceps ita sancte uixit, ut miraculis nobilitatus sit. Beati sunt igitur, qui lugent, non mundi aduersa, non persecutiones, non corporis ęgritudinem, non suorum mortes, sed sua aliorumque peccata. Nihil ita


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_476 | Paragraph | SubSect | Section]

indicium est. Multi de ordine clericali ad monachalem transmigrant, non profectus desyderio, sed nouitatis. Multi domicilia mutant suimet tedio, non loci. Multi uero — et id deterrimum inconstantię genus est — cum diu sancte uixerint, ad uitia delabuntur. Nos ista sedulo deuitantes, cum semel boni alicuius exercendi propositum Sancto afflante Spiritu arripuerimus, semper idem simus eademque animi alacritate curramus, qua coepimus. Viam


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_598 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo agere, quod exauditis fratrum precibus a se tam immanem bestiam effugasset, insuper uitam se aliam, si conualesceret, inchoaturum polliceri terrenaque omnia contempturum. Conualuit et, quod promiserat, pręstitit, tam sancte posthac uiuens, quam antea petulanter. Timeamus et nos crudelissimum hunc draconem, qui non tantum caput, sed totos penitus cupit deglutire, totos perdere et in ardentem flammis alueum demittere, ut ueluti fornace


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

supra cęlum sunt, longe illustriora formosioraque esse, quę mortales oculi uidere non possunt. Nouimus pręterea concepti formatique hominis primam habitationem maternum uterum esse, secundam hunc terrarum orbem, tertiam, si sancte pieque uixerit, regnum ipsum cęlorum. Quanto igitur primam secunda, tanto secundam tertia superat decore, claritate, amplitudine. Prima quoque in utero habitatio nouem mensium est, secunda in terra, cum longissima,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.