Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sancte

Your search found 172 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6-15:


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Stagnum. In Stagno nichilominus fuit episcopatus suaque parochia erat in comitatu Chilmie. Voluerunt etiam Chroatorum reges quasi specialem habere pontificem petieruntque ab archiepiscopo Spalatensi et fecerunt episcopum, qui Chrouatensis appellabatur posueruntque sedem eius in campo in ecclesia sancte Marie iuxta castrum Tiniense. Hic multas optinuit parochias habuitque predia et possessiones per totum pene regnum Chroatie, quia regalis erat episcopus et regis curiam sequebatur eratque unus ex principibus aule et sua iurisditio usque ad Drauum fluuium extendebatur. Ecclesia nempe


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant . His auditis ab aspectu domini pape sese gradu concito submouerunt ad suam prouinciam regredi properantes. Tunc Cededa Vlfum presbiterum requisiuit dicens: Dic mihi, quid utilitatis nobis


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

17His temporibus celebrata fuit synodus in ciuitate Nonensi sub Iohanne cardinali apostolice sedis legato. Vbi proclamationem faciente Laurentio archiepiscopo illustris uir Demetrius, cognomento Suinimir, rex Chroatorum, restituit ecclesie sancti Domnii ecclesias sancti Stephani et sancte Marie in Salona cum omnibus earum bonis. Has siquidem ecclesias edificauit et dotauit quedam Helena regina, donans eas Spalatine sedi iure perpetuo possidendas. Que ob reuerentiam regalium sepulchrorum concesse fuerant quibusdam regularibus ad tempus, qui assidue in eis officiorum ministeria


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatenses elegerunt quendam Gregorium clericum Iaderensem. Ipse edificari fecit ecclesiam sancti Iohannis, que est capella curie. Sed antequam munus consecrationis suscepisset, morte preuentus est. 4Erat autem eo tempore Gaudius clericus, natione Spalatensis, plebanus ecclesie sancte Anastasie, eleganti statura et inter ceteros litteratior habebatur. Erat autem filius Cotini, nepos Carochule, potens homo, multorum enim erat cognatorum et affinium populositate preditus. Hic ergo Spalatine ecclesie archiepiscopus est effectus. Plebanatum ero ecclesie sancte Anastasie


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

plebanus ecclesie sancte Anastasie, eleganti statura et inter ceteros litteratior habebatur. Erat autem filius Cotini, nepos Carochule, potens homo, multorum enim erat cognatorum et affinium populositate preditus. Hic ergo Spalatine ecclesie archiepiscopus est effectus. Plebanatum ero ecclesie sancte Anastasie contulit nepoti suo Madio primicerio, fratri Iohannis Mesagalia, quia patronatus iure spectabat ad eum. 5Fuit autem Gaudius iste gratiosus satis aput reges Hungarie, quippe ut elatus homo eorum curias frequentabat. Ordinatus fuit anno Domini millesimo centesimo


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Rauennam. Habebat autem Raynerius archiepiscopus uasa argentea non modica, pecuniam et indumenta pontificalia pretiosa. Cum autem timerent in mari latrocinia piratarum, noluerunt predictas opes secum in naui portare, sed includens eas archiepiscopus in quodam dolio recommendauit seruandas apud sancte Marie monasterium de portu Rauennate, mandans ut nulli hominum illud depositum traderetur, nisi ad manus cuiusdam seruientis sui, quem eis presentem ostendit. Tunc conscendentes nauem profecti sunt. 4Cum autem peruenissent ad ciuitatem, cum magno tripudio cleri populique


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nepos Gumay laycus. Sed non libenter summus pontifex petitionem huiusmodi admittebat, quin immo satis euidentibus inditiis dissuadere eorum desideriis uidebatur. Sed tanta fuit precum instantia, quod ad ultimum acquieuit. Precepit tamen eidem Bernardo, ut expeteret licentiam ab abbate monasterii sancte M. de Farneto Clusinensis diocesis, cui professionem fecerat regularem et resumeret habitum, quem reiecerat monachalem. Quod et factum est. Tunc consecratus ab Innocentio anno Domini millesimo ducentesimo uenit Spalatum satisque uigilanter cepit curam pastoralis officii circa subiectos


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad conuocationem regiam ire neglexit. Propter quod rex non satis digne tulit archiepiscopi neglectum. XXIV. De prima captione Iadere 1Eo itaque tempore processit edictum a domino Innocentio summo pontifice, ut omnes Christiani ad succursum terre sancte se potenter accingerent fecitque indulgentiam omnium peccatorum, quoscumque ibi pro spe uite eterne mori contingeret. 2Tunc totus pene orbis commotus est et maxime de occiduis regionibus multitudo magna crucis suscepto caractere Venetias aduenerunt petentes dari sibi


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero die aliquot capitula ipsius concilii perlegit et exposuit. XXV. De passagio Andree regis 1Per idem tempus Andreas rex Hungarie uotum patris exequi cupiens, crucis suscepto signaculo, ad auxilium terre sancte iter arripuit profecturus. Misit ergo, et conduxit naues magnas a Venetiis, ab Ancona et Iadera, et ab aliis ciuitatibus Adriactici sinus fecitque omnes applicare ad portum Spalatine ciuitatis. Premisit autem omnem apparatum armorum et escarum in multitudine curruum et iumentorum. Qui


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sue seriem exponere diligenter. Ipse autem clementissimus pater benignam ei exhibuit audientiam et tanquam certus de omnibus multum ei de tot molestationibus est compassus. Et requisiuit ab eo, an uellet cum archiepiscopo de his omnibus in curia experiri. Respondit archidiaconus: Vtique, pater sancte . Tunc papa dixit uicecancellario, qui astabat: Precipe Otoni cardinali, ut causam utriusque partis audiat diligenter . Tunc archidiaconus gratias agens deosculatis eius pedibus letus egressus est. 8Videns autem archiepiscopus cum turma sua tam facilem audientiam


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.