Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: antea

Your search found 770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 59-63:


59. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

Iosephus in historia locupletissimus testis est. Et ne ipsi quidem negant per Vespasianum et Titum, Romanorum duces, euersam fuisse Hierusalem, per Hadrianum instauratam. Eos uero et adhuc cernimus patria extorres incertis sedibus per orbem uagari dispersos. Nunquam antea ne propter idolatriam quidem longiorem seruitutem experti sunt. Nec tamen errorem suum deponere cogi ullis aduersitatibus queunt, ut Christum confiteantur. Fleuit ergo misericors Dominus non futurum urbis excidium, sed animarum, quas saluare uenerat, si in ipsum


60. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 469 | Paragraph | SubSect | Section]

stimulis incitatus, spreuit eum cum suo exercitu. Tales enim serui, qualis dominus. Et ludibrii probrique causa ueste alba induit illum atque ita indutum remisit ad Pilatum. Et facti sunt — inquit — amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad inuicem. Ex inimicis amici fiunt, ut Christo simul aduersentur et alter, superbia elatus, eum irrideat, alter delatorum uocibus perterritus damnet. Pilatus tamen adhuc in proposito liberandi eum perseuerans, conuocatis (ut


61. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

ueneratione tunc erat pręsulum probitas, nunc in precio luxus est, et plus laudis habet, qui opibus pręstat, quam qui animi bonis exhuberat. Hic igitur, de quo loquor, cum ad pontificalis dignitatis fastigium ascendisset, tanto affluentius uoluptuosiusque coepit uiuere, quanto antea uixerat continentius atque modestius, equos canesque alere, frequentius in siluas uenatum ire quam oratum in ecclesia, magis exquisite quam alii, qui pręcesserant, pontifices magisque licenter indui, lecti quoque stragulis longe preciosioribus uti, quam honestati summi


62. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

fluitans populus gentilis erat, in amaritudine idolatrię immersus, qui, postquam ad Christum conuersus est, ardore diuini amoris assari coepit, cupiens mori pro Christo, ut cum Christo uiueret. Fauus uero, quia cera et melle constat, uidentur esse Iudei in Christum credentes, antea quidem Legis cerimoniis dediti, deinde Euangelii iugum suaue portantes Christumque pascentes fidei fructu atque uirtutum. Hi reliquię illę* fuerunt populi Israhel, quę saluę factę sunt, aliis in incredulitate stulte admodum irrationabiliterque *corr. ex


63. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

coęqualem esse Patri Filium, sicut et in eo, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui uidet me, uidet et Patrem meum. Pręterea non sine mysterio factum arbitror, quod apostoli educuntur in Bethaniam quodque ab angelis antea discipuli, nunc Galilei appellati sunt. Bethania obedientię domus interpretatur, Galilea transmigratio. Cum ergo ad prędicandum gentibus mittendi essent, ducuntur in Bethaniam, ut in exequendis Domini iussis obedientia sibi opus esse discerent. Cumque huiusce negocii


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.