Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: antea

Your search found 770 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 590-608:


590. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

severioribus studiis sese dediderunt, bene, ac gnaviter ab omni humanitate alienos esse censeamus. Num enim, quia aliunde doctrinas petere ipsi possint, idcirco haec urbaniora contemnet; imo vero eo libentius ad haec confluent, ut unde antea aegritudinem animo contraxerant, inde humanissime recreentur. Quapropter quid est, quod illos a liberaliori hac jucunditate prohibeamus, nisi forte imitari velimus L. Lucilium, qui ea, quae scriberet, a doctissimis legi recusabat.


591. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

ut Graeciae universae testimonio sapientissimus judicaretur; idem profecto summo viro contigit, ut vivus etiam, ac videns prope Princeps, ac Parens Philosophiae merito sit nuncupatus. Nonne enim in hac naturae obscuritate peregrinantes antea, errantesque tanquam hospites diu, multumque pluribus in rebus versabamur, cum praeclara potissimum nos illius instituta ab erroris pravitate ad germanam, diuque intermissam veri quaerendi viam restitutos quasi in veritatis


592. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

praesidium alterum pernecessarium. Sed fere interciderat aliquandiu praeclara haec Naturae inquirendae ratio iterum ad comminiscendi delapsa licentiam, donec a Newtono restituta est, atque in ampliorem formam reddita, quam unquam antea obtinuisset. Incredibilem enim ille vim, ac praestantiam addidit istiusmodi investigandi artibus, cum illam etiam adjunxisset, cujus ipse fuisset auctor, atque inventor, Infinitorum disciplinam, qua nihil ad res cognoscendas


593. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

exquirendae naturae commonstrare viam caeteris, verum etiam expugnandae quodammodo comparare instrumenta atque admovere machinas videri solet. Hinc minime mirum, si eo usque progressum vidimus, quo omnes simul omnium conatus nunquam antea pertinuerunt. Quamvis enim ille potius partem aliquam Naturae attigerit, non universam perlustrarit; tamen ab illo mirifice, ac singulariter auctam naturae cognitionem, et nostra, et quaecumque consequetur aetas, sentiet, atque


594. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

vero ad caetera corporum officia gravitatis accessionem fieri oportere minime dubitavit, ejusdem legibus, tanquam vinculis teneri omnia, et coalescere. Quantus vero hic subito rerum omnium consensus, confirmatioque extitit, cum tot ignoti antea caeli motus, Lunae, et Cometarum incerti omnino, ac varii cursus clarissime patuissent, cumque easdem, quas ipse praescripsisset, germanas esse Naturae leges declararent! Atque hoc quidem ille in conversionibus siderum, atque


595. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

qui fuerunt poetae, hujusmodi certe fuerunt, quales ille in Phaeacum, ac Procorum epulis adhibuit. Verum quae Poematis vis esset, ac virtus, quod illustrium virorum res gestas contineret, ornamentisque omnibus illustraret, a nemine quidem antea erat intellectum. Exortus est ille, qui fabulam cum invenisset, idem ita perfecit, ut legitimi carminis tum primum sit ars constituta. Cujus egregium exemplum cum omnes intuerentur, sibique ad imitandum proponerent, is optimi Poetae


596. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

dicam, nequaquam aliorum gloriae detractum velim. Quamquam enim plerique etiam, qui illum subsequuti sunt, eas Philosophiae partes praeclare excoluerint, ornarit, auxerint; tamen quidnam est tam eximie ab iis adjectum, cujus non ipse antea quodammodo semina jecerit, aut vestigia apertissime commonstrarit? Is enim in Philosophia architectus, molitor, effector dicendus est, qui, quae summa, ac praecipua erant, invenit, atque absolvit, caetera item, quae tenuiora essent,


597. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

primum ortae initiis fuerint, ac levibus incrementis paulatim auctae, tamen unius poetarum artis principia ipsa tam illustria extiterunt, ut Diis, deorumque Liberis auctoribus tribuentur. Nimirum illa suavitatis novitate, ac rerum nunquam antea cognitarum admiratione capti homines, artem, et artifices, quos humani ingenii excedere vires crederent, facile consecraverunt. Sed neque deinde, cum poetica multorum usu ac studiis excoleretur, aut consuetudine ipsa fuit ejusdem


598. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

Tum A. me etiam, inquit, vehementer moveret, ac frangeret Aristotelis auctoritas, quem poetices conditorem jure nuncupas, et quem aeque aliarum complurium doctrinarum artificem appellare possumus, cum tot disciplinas antea dispersas ac dissolutas summa ingenii solertia primus constrinxerit, in artemque redegerit. Sed quo magis praeclara atque egregia omnia de hoc artium moderatore sentio, eo difficilius mihi in animum possum inducere hac illum mente


599. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

omnes rerum gradus, discrimina omnia, varietates, similitudines, vim animadvertunt, interque se conferunt. In animis recenti hoc imaginum appulsu agitatis, eoque fervore raptis permultae subito oriuntur, atque inter se permiscentur rerum antea perceptarum formae, ex quarum mira conjunctione ipsi varie commoventur, ad hilaritatem, ad moerorem inducuntur, inflammantur, exardescunt. Neque vero hujusmodi rerum perceptio obscuriore quodam sensu concluditur, ut cum multae in


600. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

contractam fabulam? Quid similitudines, nisi germanos apologos? Alias aeque figuras non obscure ab hoc fonte deductas, et fabularum, a quibus emanarint, imagines ac exempla esse facile agnoveris. Miram, inquit B., neque antea mihi perspectam fabulas inter, ac figuras cognationem aperuistis, eoque magis probatis, quo aegrius, nescio quomodo, ferebam a Didascalicorum versibus omnino exclusas esse fabulas, quarum obscuritatem ac latebras illis tantum


601. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

fortasse enim nec tam segniter nos ab iis rebus moveri comperiemus, quas intelligendo meditandoque intime percipimus; nec ab iis ipsis, quae communibus infixae sensibus videntur, impelli nos acriter cognoscemus, nisi cum easdem antea animo et cogitatione probe perspexerimus. quid enim quempiam nulla cogitatione instructum, nisi pene stipitem aut beluam ad paulum abjectam censeas? Earum quippe etiam rerum, quarum peculiares nobis


602. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

haec et brevia, sed immensa etiam ac perennia mundi corpora, eorumque ingentes illos cursus conversionesque viderit, quam se ille repente e socordia colliget, ac recipiet, et hujus tantae magnitudinis animadversione excitatus, quam se antea hospitem ac peregrinum in hac naturae universitate fuisse mirabitur! Cumque se non unius loci popularem, sed mundi ipsius tanquam ingentis municipii civem agnoscet, quam illum fere poenitebit rerum atque commoditatum omnium, quae


603. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

speciem afferunt, ut parem iisdem rerum auctoribus ingenii sibi gloriam vindicent. Quidni enim inveniendi pene laudem promereri ii possint, quorum egregio dicendi artificio quaecumque exposita sint, continuo eadem nova omnino, et nunquam antea aut lecta, aut audita videantur? Quare quae tam praeclara erit Epicorum et Tragicorum opera in fabula rite constituenda, atque in rebus, quas quis gesserit, apte disponendis, quae hoc admirabili rerum contextu a naturae ipsius


604. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

Num enim communibus ac vulgaribus exornandis rebus tantummodo poetae praestant, in majoribus vero omnis eorum industria concidet atque diffluet? Num magnopere nos capient concinendis tenuiorum etiam hominum casibus, quorum ignotam nobis antea fortunae conditionem praeter expectationem recognoscimus, cum vero abditas atque obscuras rerum causas, descriptionemque naturae nobis aperient, neque satis allicere neque detinere nos poterunt? At si tanta est in poetarum artibus


605. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

mirabamur, cum iisdem subesse legibus, et certo et constantis cum reliquis omnibus ordine nexa atque aptata illa videbimus, quae discrepantia rebamur, interque se pugnantia, et quorum non intellectis antea motibus perturbari caetera pene timebamus, quaenam erit unquam ex aliarum rerum agnitione profecta delectatio, quae non hujus tantae voluptatis copia superetur? Quae mutationes, qui repentini eventus ex ignotis antea cujuspiam


606. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

non intellectis antea motibus perturbari caetera pene timebamus, quaenam erit unquam ex aliarum rerum agnitione profecta delectatio, quae non hujus tantae voluptatis copia superetur? Quae mutationes, qui repentini eventus ex ignotis antea cujuspiam parentibus praeter opinionem compertis derivati tam suaves esse possunt, ut pares sint huic cognoscendi jucunditati; cum quoad animo consequi possumus, longissimam illam causarum aliarum ex aliis succedentium seriem


607. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

gignunt, effectibus tanquam propinquitates et cognationes ediscimus? Tractantur haec ipsa quidem ab aliis etiam disciplinis, explanantur, docentur. Sed ut Phidias ex Homeri versibus pulchriorem hausit Jovis Olympii speciem, quam nunquam antea ex ullis aliorum corporum formis comprehenderat, sic hunc naturae ordinem ex didascalicorum numeris formosiorem atque augustiorem exoriri agnoscemus, quam ulla antea aliorum opera perfectum vidimus. ex horum enim disciplinis ad


608. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

Homeri versibus pulchriorem hausit Jovis Olympii speciem, quam nunquam antea ex ullis aliorum corporum formis comprehenderat, sic hunc naturae ordinem ex didascalicorum numeris formosiorem atque augustiorem exoriri agnoscemus, quam ulla antea aliorum opera perfectum vidimus. ex horum enim disciplinis ad poetarum artificia delati tanquam e rudibus tectis in ampla ac illustria domicilia, ebore, auro, picturis instructissima, virgula illa Minervae repente traductos nos esse


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.