Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propter

Your search found 2438 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 142-157:


142. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

chartae ex pellibus caprinis inuentus est: quamobrem et pergamenae dictae sunt. Huius urbis reges maiori parti Asiae imperitarunt, quorum ultimus Attalus Philopater Romanum populum heredem instituit. Nunc uix uestigia quidem tantae urbis apparent. Ager tamen propter fertilitatem frequentibus uicis habitatur. Itaque intempesta nocte Lesbo soluens, ad ulteriora litora summo mane uenit. Expositis equitibus, magna etiam parte naualium copiarum, omnibus praeposuit Iacobum Parisotum magistrum classis, quem


143. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

pro condicione hominum diuidunt. Quibus expeditis, imperator nocturna nauigatione ad insulas Cariae adiacentes uenit, depopulaturus eam partem regionis quae olim Gnidiorum ager fuerat. Gnidus autem fuit ciuitas Cariae propter duos portus ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta


144. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conferunt. Imperator ilico exponere equites partemque turbae naualis iubet. Iamque diei hora prima erat; incolae uisa classe imbellem turbam ad montes fugere cogunt, ipsi se ad conserendam manum cum hoste praeparant, uiribus ac asperitate loci freti. Hi enim uiri propter assiduas cum oppidanis consertationes prae caeteris Asiaticis uirtute pollent. Nostri, uisa aduersariorum audacia, instructi procedunt, et cum ad iactum lapidis iam uentum esset, magno clamore ab utraque parte edito infestis armis concurrunt. Atrox proelium committitur.


145. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii


146. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam fanum Veneris extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis fratribus (Piramet autem,


147. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis suis praecedentibus meritis, uiribus et uirtute propria regnum sibi recuperasset Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores afferebatur. Imperator ergo, cum in Cilicia Trachea nihil quod agi posset reliquum esset (nam omnis Cilicia maritima usque ad Taurum montem in Caramani ditionem uenerat) ne tempus


148. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

misit, omnia praeter libera capita cum oppido imperatori tradens. Igitur imperator accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum


149. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam Pontificis, quem ego summe ueneror, et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum erit . Lodouicus accepto responso ad legatum reuertitur. Imperator, cum iam multos dies circum litora Ciliciae moram traxisset, nihilque de


150. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios


151. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

montes sunt praealti atque asperi; humiliora colles aprici tenent, uinetis oliuetisque optime consiti. Maritima huius regionis propter paludes siluae caeduae occupant, quae ad naues fabricandas multam materiam praebent. Quamobrem Othomanus, qui spe orbis imperium amplecti uidetur, hanc regionem et ad alendos exercitus et ad fabricandas naues conseruandamque classem propter duo flumina opportunam existimans,


152. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Maritima huius regionis propter paludes siluae caeduae occupant, quae ad naues fabricandas multam materiam praebent. Quamobrem Othomanus, qui spe orbis imperium amplecti uidetur, hanc regionem et ad alendos exercitus et ad fabricandas naues conseruandamque classem propter duo flumina opportunam existimans, Scodram, caput atque arcem totius regionis, expugnare statuit; quam si cepisset, non dubitabat totam regionem in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et


153. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

si cepisset, non dubitabat totam regionem in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se ualidissimo apparatu ingentibusque copiis Italiam occupaturum. Igitur Solimano, Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia


154. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad portam quae continentem spectat, posita est. Hanc, quoniam sine inscriptione est, alii Theodosii imperatoris, alii


155. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad portam quae continentem spectat, posita est. Hanc, quoniam sine inscriptione est, alii Theodosii imperatoris, alii Constantini esse asserunt. Hanc urbem Veneti, propter commoditatem portus, imposito praesidio custodiunt. Butuano etiam atque Antibaro et Olchino militum ac nauium praesidia mittunt.


156. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

desinit, totus saxosus et asper, equestribusque copiis inuius. Igitur statuta die Georgius per dorsum montis Scodram uersus copias ducit; Leonardus cum classe per lacum adnauigat. Miserant collegia, quae Veneti scholas uocant, quoniam triremes propter fluminis uadum ad oppidum peruenire non poterant, nauiculas piscatorias armatas septuaginta; imperatores magistrum classis cum expeditione nauicularum, uti cum nostris si quo pacto se coniungere posset, mittunt. Ille tabulis undique tectis nauibus, ne ab hoste utramque ripam obtinente


157. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

e monte descendenti Cansabegus instructa acie occurrit, et cum ad lapidis iactum uentum esset, sagittis et aliis missilibus inuicem eminus proeliantur. Maxime Illyrici ex superiori loco lapidibus fundis excussis Turcos affligebant: nam Georgius propter equestres copias hostium monte descendere et campis se credere non audebat, nec Cansabegus equestribus copiis, intercedentibus praeruptis saxis, montem ascendere poterat. Leonardus, cum e lacu in


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.