Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propter

Your search found 2438 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 7-39:


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quod Dalmatie Pannonieque confinium fuit. Hec fuit patria tellus beati Hieronymi, egregii doctoris. Dicta est Dalmatia etiam alio nomine Liburnia a quodam genere nauis piratice, que in usu erat apud illos, unde Lucanus: Pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos . Exercebant enim piraterium propter oportunitatem locorum, quia mare illud ob multitudinem insularum latebrosum et portuosum est ualde. 2Dicta est etiam hec prouintia Illiris a quadam regina Amazonum, que ibi regnauit, de cuius stirpe dicuntur illi populi traxisse originem. Per mare huius prouintie


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Cum autem dominus multa per eum miracula operaretur, ex multis prouintiis pro sanitate adipiscenda ad locum ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit. IV. De constructione edificii, quod Spalatum


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

populoque Romano imperator fuerat constitutus. Hic super omnes alios predecessores suos immanissimus christianorum extitit persecutor. Qui cum per uniuersum orbem fideles Christi beluina feritate persequi non cessaret, uelut rabidus leo sitim sue perfidie christiano cruore non poterat satiare. Propter ipsius siquidem edicta pestifera tot milia christianorum cotidie trucidabantur, ut pene uideretur totius humani generis excidium iminere. Vnde a suis aulicis tiranno suggestum est, ut tam crudele reuocaret edictum, ne tanta hominum cedes cotidie fieret, quia timendum erat, ne forte toto


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ibi erat, ecclesiasticis cepit institutionibus informari pluresque presules post beatum Domnium seriatim successerunt. De aliquibus, prout scire potuimus, ad posterorum memoria aliqua disseramus. 2Tempore Leonis imperatoris, cum Antonius tirannus fuisset imperator designatus, propter res infideliter gestas in palatio interemptus est. Idem Leo Leonem iuniorem, filium Nepotiani, copulata sibi quadam nepte sua in matrimonio loco Antemii aput Rauennam cesarem ordinauit. Hic ergo Leo regno potitus legitimo Clicerium quendam, strenuum uirum, qui sibi ante illud tempus


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Apollinaris se esse innoxium uerbo simplici affirmaret; de hoc uero, quod excommunicatus celebrare presumpsit, penitentiam ei iniungerent competentem. Sicque huius Maximi causa sopita est. VII. Qualiter Salona capta est 1Interea Salonitana urbs propter barbarorum uicinitatem, qui eam cotidianis insultibus impugnabant, ad deteriora labi cotidie cogebatur. Erantque in ea ciuiles discordie, nec satis arguto moderamine res publica regebatur. Non erat rector sapiens, qui refrenaret superbiam, qui puniret nequitiam, sed uoluntas propria


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

populus unus. Edificauerunt Ragusium et habitauerunt in eo. Ex eo tempore conari ceperunt pallium suo episcopo optinere. IX. Qualiter Salonitani per diuersa sunt loca dispersi 1Interea Salonitani in insulis commorantes magno afficiebantur tedio propter terre sterilitatem et propter aquarum penuriam ingenti etiam desiderio cupiebant ad patriam reuerti. Sed licet Salona deserta iaceret nullique hostes auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et habitauerunt in eo. Ex eo tempore conari ceperunt pallium suo episcopo optinere. IX. Qualiter Salonitani per diuersa sunt loca dispersi 1Interea Salonitani in insulis commorantes magno afficiebantur tedio propter terre sterilitatem et propter aquarum penuriam ingenti etiam desiderio cupiebant ad patriam reuerti. Sed licet Salona deserta iaceret nullique hostes auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres et menia prostrata iacebant.


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

partes Dalmatici litoris oportuna sibi ad habitandum loca querebant. Quidam uersus occidentalem plagam nauigantes ad portum cuiusdam urbis antique sed dirute applicuerunt. Et uidentes locum satis habilem ad manendum parauerunt ibi aliquod munimentum et habitauerunt in eo. Et quia situs loci propter adiacentes insulas et propter comoditatem portus multum eis placebat, non habebant iam necesse ad Salonam redire. Nichil enim eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter influebat. De quo legitur in Lucano: Qua maris Adriaci


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

oportuna sibi ad habitandum loca querebant. Quidam uersus occidentalem plagam nauigantes ad portum cuiusdam urbis antique sed dirute applicuerunt. Et uidentes locum satis habilem ad manendum parauerunt ibi aliquod munimentum et habitauerunt in eo. Et quia situs loci propter adiacentes insulas et propter comoditatem portus multum eis placebat, non habebant iam necesse ad Salonam redire. Nichil enim eis uidebatur deesse preter fluuium Yadrum, qui ex orientali parte Salonitane urbi multum delectabiliter influebat. De quo legitur in Lucano: Qua maris Adriaci longas ferit unda Salonas et


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pars aliqua gentis Massagetum egressa de regione sua, que Mageria nuncupatur, uenit in multitudine graui obstantia queque deuastans, totam Pannoniam ex utraque parte Danubii occupauit. Interfectis namque incolis regionis illius aliisque in seruitutem redactis posuerunt se in planitie illa, quia propter raritatem hominum abilis erat animalibus alendis, ex quibus maxime multitudo ipsa uictum habebat. Hec regio dicebatur fuisse antiquitus pascua Romanorum. Ceperunt ergo circumpositas regiones bellis assiduis infestare, ecclesias destruere, christianos affligere. Erant enim pagani


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopatus habuerunt parochias suas in insulis suis, sed Vegliensis optinebat maiorem partem parochiarum, quas nunc habet Signiensis ecclesia, que non erat tunc episcopalis sedes. Omnes enim ciuitates predicte ad regnum Chroatie pertinebant. Iaderensis episcopatus non magnam habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis episcopatuum. Cum autem Belgradensis ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum tota sua iupa,


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me uocare. Presbiter ad hec: Voluere, inquit, domine, sed minime potuerunt. Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis respondit: Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

congregata synodo eundem iniquum presbiterum ab omni ordine clericali deposuit multisque affectum uerberibus, atonso capite, adusta stigmate fronte, sicut papa iusserat, perpetuo carcere detrudi fecit. Sed cum malesanus Cededa ab incepta temeritate nullatenus resipisceret multaque scandali materia propter ipsum in toto regno fuisset exorta, preceptum est a summo pontifice, ut tam in Romana quam in Spalatina ecclesia et per cunctam prouintiam solempnis anathematizatio fieret super eum. Quod cum Rome bis, et in Spalatina synodo tribus uicibus factum fuisset, ecce repente diuina ultio in ipsum


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ei subtrahendo obedientiam et sibi ius metropolicum indebite uendicando. 15Interea uenerabilis Girardus legatus, Spalati positus, inuenit ibi supra memoratum Vlfum presbiterum, cui Golfancus agnomen erat, ab annis iam duodecim papali iussu grauissimis compedibus alligatum propter scismatis nefarium scelus, quod cum Cededa exercuerat in regionibus Dalmatie atque Chroatie. Hunc ergo fecit absolui dicens, quia dominus Alexander, felicis memorie, in suo decessu precepit uniuersos suo iussu incarceratos absolui. Prius tamen fecit eum super euangelium et super corpus


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in tante seditionis scandalum tam facile prosilire. Nam super electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto. Ad clerumque conuersus ait: Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis. Post hec


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tempore Spalatenses et tota pene Dalmatia subiecerunt se Constantinopolitano imperio. Quam ob rem Spalatini ciues ceperunt rogare Girardum archiepiscopum, ut ad urbem regiam proficiscens fidem pro se et pro ciuibus imperatorie celsitudini iureiurando firmaret. Sed cum nollet acquiescere propter papale mandatum ciuesque instando quasi uim facerent, uenerabilis Girardus ad Alexandrum papam se contulit, petens ab eo consilium, quid super facto huiusmodi sibi foret agendum. Dominus uero papa ipsius indebite molestationi compatiens, prefecit eum ecclesie Sypontine retenta nichilominus


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Dominus uero papa aprobans uniuersa, pondus auctoritatis Romane ecclesie eis imprimens, confirmauit. 2Igitur Petrus archiepiscopus modum pontificalis acrimonie paulisper excedens, cepit cum canonicis ecclesie sue contentiose agere. Volebat enim quedam iura eorum infringere propter quod ambe partes multum exasperate ad Romanam se curiam contulerunt. Cumque causam huiusmodi apostolico conspectui presentassent, quidam de cardinalibus auditor partibus datus fuit. Ventilatis ergo questionibus utrorumque pax et compositio inter ipsos reformata est et sic ad propria sunt


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ipse filium suum Henricum ei nutriendum traderet et docendum. Cum ergo legatus in Hungariam profectus legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est. 2Itaque uacante ecclesia Spalatensi elegerunt Bernardum in archiepiscopum suum et quia regi carus erat, sperabant propter ipsum ciuitati et ecclesie multa comoda prouenire. Ergo fauore regio petito et facile optento miserunt Romam ad dominum Innocentium tertium petentes, ut electionem factam de Bernardo dignanter admittens consecrationis ei munus impenderet ipsumque ad regimen Spalatine ecclesie salubriter


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

totius regni fore iura transducta, fecit se coronari a prelatis Hungarie uniuersis. Misit autem et uocauit Bernardum archiepiscopum Spalatensem, ut ad solempnitatem regie inuntionis accederet. Sed Bernardus exstimans puerum, Henrici regis filium, adhuc uiuere, ad conuocationem regiam ire neglexit. Propter quod rex non satis digne tulit archiepiscopi neglectum. XXIV. De prima captione Iadere 1Eo itaque tempore processit edictum a domino Innocentio summo pontifice, ut omnes Christiani ad succursum terre sancte se potenter accingerent fecitque


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia predarentur. Nam quod erat immanissimi sceleris, cuncta hec perpetrabant facinora consilio et fauore quorundam pernitiosorum ciuium, qui emolumentum aliquod ex illis predonibus expectabant. Eorum etenim animalia signata erant, propter quod hostes ea pretereuntes ad rapienda alia conuolabant. 3Hoc est quod maxime ad communem spectat pernitiem, cum in una ciuitate dissimiliter uiuitur et cum hostis publicus priuatim habetur amicus, cum nec bellum communiter geritur nec pax unanimiter obseruatur. Illi


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

statim ascenderunt equos et sese ad pugnandum ordinare ceperunt. Nostri uero uidentes eos ad prelium preparari in se paululum substiterunt. Et primo quidem pauentes ancipiti se fato comittere cogitabant declinare potius quam pugnare. Quidam enim ex eis dicebant: Non consulte agimus, si propter modicam predam hanc nosmet ipsos ponimus in discrimen . Alias autem instante metu hostili difficilius uidebatur eis posse descendere, unde ascenderant, quia ita erat locus conclusus, ut nulla daretur tuta uia cedentibus. Erat autem uir ille, sub quo militabant equites comitis, monoculus


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

insania modo hanc modo illam insequens partem, acerrimam seditionem in totam concitauerat ciuitatem. Canonici pene omnes contra archidiaconum erant. De nobilibus uero ciuitatis hi maxime, qui meliores et discretiores erant et maior pars cleri, archidiacono fauebant. 6Cum ergo propter dissensionis huius materiam tota uideretur ciuitas in seditionem commota, metuens archidiaconus, ne forte aliquod inter ciues facinus oriretur, cedendum tempori ratus, ad apostolicam sedem profectus est. Secuti sunt eum quattuor canonici fautores sui. Videns uero archiepiscopus, quod


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

furta, cedes, rapine et omnia mala perpetrabantur impune. Non enim unicus erat, qui gubernationis moderamen super omnes teneret, sed uniuerse ciuitatis uulgus pro sua uoluntate singillatim dominos sibi de potentioribus fecerant, quorum iniquo freti patrocinio, multa scelera presumebant. Et propter hoc inter ipsos magnates multorum emerserat materies odiorum ita, ut in nequitiis perpetrandis sibi emulatores existerent et ille reputaretur maior et melior, qui plus gloriari poterat in malitia, qui potentior erat in iniquitate. Sic dissipata et lacerata erat ciuitas, ut nullum rigorem


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iura patrie pestiferis factionibus temerare. Tunc eiecerunt Gregorium de comitatu et fecerunt comitem Domaldum, qui erat inimicus eius capitalis. Rursus eiecto Domaldo fecerunt comitem Marcum, filium Gregorii. Et hoc non communiter sed diuisim ex mutuis odiorum infestationibus presumebant. Propter hoc magnas inimicitias, dampna et pericula patrie conquirebant. 4Illis temporibus, ut ferunt, quidam pestilenses ciues in odium eorum, quos Gregorius diligebat, abeuntes instigauerunt quendam Tollenum, qui erat nepos comitis Petri de Chulmia, ut exiens ueniret ad predam


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de uita et moribus singulorum ciuium perquirebat, ut ante annum actus et nomina predisceret senum et iuuenum, puerorum etiam, ita ut omnium haberet notitiam ac si natus et nutritus in hac urbe fuisset. Preterea in exibendo honore hospitibus ita liberalis erat, ut plerique antea ciuitatis inimici, propter ipsius curialitatem amicissimi efficerentur. Veraces amabat, mendaces uitabat, ambulans in uia immaculata hic sibi ministrabat. In bello magnanimus et audax, in pace mansuetus et blandus, nullus poterat esse ita pauper et uilis qui non facilem ingressum haberet ad eum et qui propere sui


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente. XXXIX. De seuitia Tatarorum 1Porro dux impius nil intemptatum relinquere uolens furioso constipatus exercitu post regem cucurrit, nil nisi regium


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in quodam residens ligno aduehebatur remigibus, inspectans aduersarias aties et rei euentum expectans. Ceterum dux Caydanus omnibus loci illius circumstantiis perlustratis temptabat, si posset sub menibus equitando transire. Sed cum cognouisset, quod aqua illa, per quam ciuitas a terra dirimitur, propter limi profunditatem inuadibilis erat, retraxit se inde et ad suos reuersus misit quendam nuntium ad ciuitatem mandans, que uerba effari deberet. Qui ueniens prope pontem, exclamauit uoce magna Sclauonice dicens: Hec dicit uobis diuinus Caydanus, inuicte militie princeps. Nolite reatum


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

luunt. Nichil enim, ut ait Scriptura, in terra sine causa fit. Sic namque succedentibus rebus completum uidetur, quod in persona ecclesie dicitur per prophetam: Misit de celo et liberauit me, dedit in oprobrium conculcantes me. 6Quid uero de aliis male gestis referam bellis? Cum propter ipsius potestatis insolentem temeritatem, immo propter peccata ciuium, quot capti, quot gladiis trucidati, quot equore submersi tunc fuerint ciues, flere magis libet, quam aliquid dicere. Etenim cum quibusdam Sclauis confederati Tragurienses nunc clam, nunc palam nostratibus offendentes,


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fit. Sic namque succedentibus rebus completum uidetur, quod in persona ecclesie dicitur per prophetam: Misit de celo et liberauit me, dedit in oprobrium conculcantes me. 6Quid uero de aliis male gestis referam bellis? Cum propter ipsius potestatis insolentem temeritatem, immo propter peccata ciuium, quot capti, quot gladiis trucidati, quot equore submersi tunc fuerint ciues, flere magis libet, quam aliquid dicere. Etenim cum quibusdam Sclauis confederati Tragurienses nunc clam, nunc palam nostratibus offendentes, cedes et predas plurimas faciebant et quorsum se terra


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

lepiditate poterant, palliantes. Sed rex dolorem sui cordis callida responsione dissimulans finxit se non multum curare de talibus, remisit eos ad propria. Et quia ecclesia pastore uacabat, petiit, ut eligeretur Hugrinus Cesmensis prepositus in archiepiscopum ecclesie Spalatensis asserens, quod propter ipsius nobilitatem et scientiam tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen. 12Reuersi nuntii responsa regis cum gaudio retulerunt, nullum tamen super facto huiusmodi regale tulerunt rescriptum. Ciues


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

negotium ad domini pape curiam nuntii quererentur, uix inuenti sunt duo, qui hoc onus assumerent: Desa Corui canonicus et Dragus nepos Sabaci, Spalatensis ciuis. Adeo uidebatur omnibus graue et periculosum usque ad Gallias pergere, quia dominus papa Innocentius Lugduni eo tempore morabatur. Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et Fredericum imperatorem agitabatur acriter, grande uiarum discrimen illuc pergentibus imminebat. 2Tunc predicti nuntii iter arripientes, abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et solaria trabibus et asseribus satis artificiose compacta, que magis ad apparentiam, quam ad indigentiam uidebantur fuisse constructa. Cellas uero uinarias necessariis et nouis utensilibus adornauit. Edificauit in Salone fluuio molendina, posuit aratra, acquisiuit equos et animalia et quia propter inopiam rei familiaris non sufficiebat ad omnia, multis ecclesiis et monasteriis erat plurimum onerosus. Multum denique conabatur honorifice uiuere, preciosam habebat suppelectilem, sumptuosas uolebat uestes et lectisternia. Pro maiori parte anni domi residebat, nec facile egrediebatur


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

confinia descendit per Chroatiam ad Dalmatie ciuitates fecitque sibi parari hospitium aput ecclesiam sancti Petri, que est inter Salonam et Tragurium ibique resedit non paucis diebus cum magno diuersarum gentium comitatu. Confluebant autem ad eum, tamquam ad dominum, undique multitudo populi propter diuersas causas aput ipsum expediendas. Tunc ascendens galeam uenit ad portum ciuitatis Spalatensis ingressusque in eam cum multa ambitione, sicut rex regalia gerens insignia, magna cleri et populi exultatione susceptus est. Mansitque die illa et nocte in palatio Nicolai Duimi, ciues uero


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.