Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propter

Your search found 2438 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 762-817:


762. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem, quem sane id temporis paupertas ac continentia, uti et ceteros fere sacerdotes, maxime commendabant, illo dumtaxat reges insigniri, atque eo insignitos diademate ueros diui Stephani successores arbitrari. Alii


763. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad magistrum epistolarum, Callimacum nomine ex gente Italica hominem, defert. Quem sane magno apud se in honore habebat, quod eo in literis praeceptore usus fuerat, tametsi homo flagitiosus esset, nec parum insuper apud Italos famosus propter coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui pulsus in Poloniam ad Andream Casimirum, illius gentis regem accessit,


764. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse. In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem neque sola electio Vuladislaui regis,


765. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum demortui patris filium uidebat reliquum esse, atque honore paulo ante habitum, quo solent in spem regni geniti haberi. Verum quantum Iani Chugniadis, ducis egregii, uirtus ad


766. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem et minime probando, nec ab eius ingenita atrocitate abhorrente, profuturus fuisset forsan, si ei fuisset obtemperatum: quippe cuius erat sententia, caeteris fere reguli amicis id uehementer propter rei turpitudinem improbantibus, comprehensos in regia optimates, qui comitiorum initio ad regulum saepe commeabant, positis custodibus tantisper detinere, dum Ïanus, an militari studio regnum posset inuadere, experiretur. Hoc autem, utrum Petri odio ab inimicis confictum sit, in


767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat huius


768. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

ac sacramenti religionem eum oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus. Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos fore rebatur, iuramento adegisse, uoluntarione, an coacto, non satis compertum habeo, uti filium sibi in regnum substituerent. Sed quoniam uita functi amicis fere


769. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud quaquam potuit. Nam ad ipsum uetere Hungarorum instituto hoc spectat munus, quippe qui in illa celebritate sacerdotis officio fungi solet, adiuncto sibi diui Martini abbate (ita conobii patrem monachi uocant) atque


770. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere Hungaris iam non esse integrum, uel si uellent, regis diademate insigniti, imperium abrogare. Quum igitur causa iure gentium, quia minor natu es, opibus praeterea, ac caeteris belli instrumentis fratre inferior sis, patere, quaeso, nunc praecibus uinci, dum


771. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

non tam scelerato transfugae consilio offenso quam suo commodo moto, omnia Norici agri oppida, queis praeerat, Alemano tradidit. Principes deinde Salenses, Ladislauum Canasium, Nicolaum Secium, cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis intercedebat, traxit. Persuadet mox Maximiliano, id ipsum uehementer cupienti, uti se ducem sequatur, regnique Hungariae potiundi magnam animo spem concipiat. Exercitus Austriacus in Hungariam


772. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare. Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt, ratus se nactum


773. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

Cheraenus, iuuenis impiger, Miloque Boëmusius a Paulo Cinisio missi cum aliquot equitum turmis eos praedabundos inuadunt, ac parum admodum resistentes in fugam compellunt. Pilulariae enim, quas solas Hungaris timori esse hostes putabant, puluere propter imbrem inaccensibili, nullo eis usui fuerunt. Itaque quosdam interficiunt, nonnullos uiuos capiunt, reliquos fugientes Albam usque persequuntur. Huius haud satis digni dictu certaminis euentus adeo et hosticorum tormentorum Hungaris metum dempsit, et Alemanos


774. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum censent: quid nam potest esse in rebus humanis tam optandum, quod uirtuti ac honestati sit anteponendum? Atque an


775. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimę Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis, ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Dalmatiam traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Ea enim gens Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu


776. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem Vuladislauo amisso habuissent, si id statim a morte Matthiae Coruini ingenue negassent Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor


777. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

concordiae, hominem ex suis, cuius fidem erga Alberthum exploratam habebat, oratorem ad Vuladislauum filium in Hungariam mittit, huic mandat, uti salutato rege matris nomine huiuscemodi eum amotis arbitris alloquatur oratione: Quamquam, rex Vuladislaue, propter insitam humanis mentibus regnandi cupiditatem plaerique mortalium in magno imperio summam consistere gloriam putant, quandoque tamen regnum fastidire quam accipere, et modestia potius uincere praesertim suos quam


778. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

quae ab ipsis Valachis de industria iactata multo maiora uero putabant esse, perterriti, omittendę expeditionis atque ad patrias sedes reuertendi capiunt consilium, sero temeritate sua animaduersa. Praemissis igitur cum modico praesidio carris, quibus impedimenta uehebantur, iter propter radices montium, qui Moldouiam ab Hungaris dirimunt, arripuere, haud tamen raptim cum agmine incedentes, ne ualetudine correptos hostibus trucidandos relinquerent, simul ne profectio fugae similis esse uideretur, quae res hostium animos uehementer solet excitare. Quod ubi Valachi


779. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

sublato fratre non secus ac fera bestia refractis claustris erupit in nostrae religionis gentem, atque exinde occasionem quaesiuit, qua uel his Christianis, quibuscum illi pax erat, modo hi opportuni essent, iniuriae arma inferret. Itaque Carbaliam, a Catharenis propter acerbas fructuum exactiones ad Turcas deficientem, quum per foedus inter Turcas et Catharenos ictum id fieri non liceret, suo adiunxit imperio. Est autem Carbalia Dalmatiae regio, sinui imminens Rhizonico, agri eius fructus Ascriuienses, quos nunc Catharenos dicunt, priusquam illa regio ad


780. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

rerum ualde desiderari - uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum enim, ut arbitror, Deus propter scelera nostra a Turcis auersus erat, ne Rhodiorum animos offenderet, negat se Hungaro, quod postularet, iure praestare posse, excusans Turcam haudquaquam esse sui iuris, utpote quem Rhodii per sese custodirent. Non ita multo post Innocentius Octauus, pontifex


781. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]


Vendit Alexander claues, altaria, Christum:
Emerat ista prius, uendere iure potest. Vnde omnibus persuasum est ipsum pontificem, qui uerius carnificis nomen obtinere debuit, Venetis quoque non solum consciis, sed etiam internuntiis, propter simultatem, quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime


782. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur hinc Thatari, inde Turcae atque Moldouii conscensis equis, quos ad id temporis manu duxerant, quo his inter excurrendum recentioribus uterentur, Rhoxanos uicatim sine ullis fere urbibus habitantes ueluti indagine undique circumuentos adoriuntur. Et est regio incursionibus propter patentes campos admodum opportuna. At illi inopinato malo exterriti, quum alioquin armorum essent insueti ― tantummodo enim agriculturae student ― neque sese armis defendere, neque diffugere, regionibus undique obsessis ac armato hoste completis, nituntur, sed


783. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

regem proficiscitur, in confinibus Mysiae et Bythiniae, non procul ab Olimpo monte, uita excessit. Sunt tamen, qui asserant opera Bazethis filii, qui patri in regnum successit, ueneno sublatum esse, non quod id quisquam pro comperto habet, sed, ut opinor, ab odio, quo pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui


784. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, non quod id quisquam pro comperto habet, sed, ut opinor, ab odio, quo pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui


785. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent. Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi itineris labore defatigata sternere cogebantur, eo quod a Dacis Moldouiis propter iniurias, dum in Poloniam proficiscerentur, illatas tectis haudquaquam accipiebantur. Itaque eo praesertim die, qui Nonis Ianuaribus illuxit, decem millia fere hominum frigore exanimata in utraque Istri ripa conspecta sunt. Cernere erat humana corpora cadaueribus


786. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

criminis omnino expertem inconsulte statuatis. Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta perditorum hominum calumnia, innocentis uitam conseruare, atque in hoc parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter caeteras eius uirtutes, tum propter hoc maxime laudibus effertur, quod nunquam ullis testibus in caput cuiusquam suae ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas. Propterea quod falsi testes, cuius quidem


787. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

statuatis. Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta perditorum hominum calumnia, innocentis uitam conseruare, atque in hoc parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter caeteras eius uirtutes, tum propter hoc maxime laudibus effertur, quod nunquam ullis testibus in caput cuiusquam suae ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas. Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec


788. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in regnum Neapolitanum duce Carolo Octauo aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in eius ditione essent (est autem horum maxima per uniuersum regnum multitudo) non animum, sed ducem ad defectionem deesse.


789. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

nondum nouerant, arma haud paruifacere. Caeterum ne, dum ipse arma in Venetorum urbeis moueret, Hungarus occasionem secutus eius consilia turbaret, cum Vuladislauo Hungarorum rege, haud sane ob segnitiem inuito, per biennium renouat foedus, principibus Hungaris huic paci tum propter Turcarum perfidiam aduersantibus, tum quia eum Turcis foedere coire haud honestum esse uidebatur. Turca igitur pace cum Hungaro composita ad res maritimas animum adiecit. Caeterum quum Venetos longarum nauium numero


790. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetos et Turcam facto, ne classis Turcaica per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem


791. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

impetrant, ut illas circiter duodecim turritas naueis, cum quatuor triremibus ad Crimanum auxilio mitteret, quas sane Massiliae et in caeteris Narbonensis prouinciae locis Galliarum nobilitas ad opem Rhodiis ferendam suo sumptu armauerat. Nam et Rhodii id temporis Turcas propter uicinitatem uehementer timebant. Iam Bazethes cum suis copiis in Thessalia, ut dictum est, substiterat, quum Thaudes Cossicius, praefectus regiae classis, qui amissis naufragio circa Euboęam quinque et uiginti longis nauibus Sunium promontorium praeteruectus ad Munychiam, Atticae


792. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

maximi suppetebant prouentus ― et est ea regio pro habitu Dalmatiae agri huberis ― funditus euertit, his quae asportari nequiuerant igni demum immisso. Ferunt autem Turcam memorabili dolo triduo antequam incursionem faceret usum: nam quum Iadestinum agrum peteret, atque propter Sicum, maritimum Dalmatiae oppidum haud procul Scardona urbe situm, iter faceret, clam seiunctis a caetero exercitu quibusdam equitibus aliquot Sicensis agri agrestes excipi iussisse. Quod ubi praetor Sicensium cognouit, confestim ad Turcam mittit, qui iniuriam coram expostularet,


793. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

repertosque statim reddi suis iussit, atque quo maritimis Dalmatis prorsus demeret metum ac incursionis suspicionem, profecturum se aduersus proximos Pannonios fingit. Huius rei fama ad Iadestinos Turcarum incursionem uehementer formidantes celeriter praefertur, fidesque famae propter hanc captiuorum restitutionem habita, tametsi a quibusdam Hungaricae ditionis Dalmatis per literas nuntiatum erat Iadestinis, ut sibi Turcarum haud paruam coactam manum, atque in maritimam oram procul dubio excursuram, cauerent. Itaque Iadestini in maximas inciderunt


794. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

haud commissuros ― neque enim eos latebat senatum Venetum solere suis ducibus in expeditionem proficiscentibus mandare ne unquam summam rerum fortunae atque uniuersi certaminis periculo committant ― e portu Sophiae tertia diei hora progrediuntur; naues quae remis agebantur, propter litora cursum dirigebant, onerariis illarum latera in hostem uergentia claudentibus. Quum ita Turcae haud minus formidantes quam formidolosi nauigarent, Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris


795. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis nauibus uelocitate haud comparandae, ita robore multo superiores ― deinde Gallicas emittere in hostem naueis, quibus sane hostis (tantum his roboris inerat) rostro suarum nauium nocere non poterat, neque etiam propter altitudinem oppugnatu faciles erant; Venetus demum imperator cum reliqua classe in perturbatum hostem ― ita enim futurum arbitrabantur ― impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret. Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu,


796. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque Alexander, quum procul dubio


797. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore, quo ipse diutius ac liberius per speciem tutoris regnaret, in omnia uitia illum praecipitari magnopere laetabatur, comites ei de industria attribuere, queis nullus pudor, nulla inerat


798. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

terreri, neque enim minoris esse suum pileum, priuati tegumentum capitis, quam illius coronam, regium insigne, quandoquidem et consilio et uiribus illi par esset. Qui si coeperit , inquit, me paterni regni neccessaria sane, propter fratris mei filii ignauiam, administratione deturbare, propediem sentiet Alfonsus se et frustra id conatum esse, et igni ab se incenso eum ipsum primum conflagratum iri. Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit. Namque Alfonsus,


799. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

administratione deturbare, propediem sentiet Alfonsus se et frustra id conatum esse, et igni ab se incenso eum ipsum primum conflagratum iri. Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit. Namque Alfonsus, parente morbo, quem animi aegritudine propter Gallorum in Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio, nullo quempiam ciuium suorum demeruit officio, cum multae ciuitates missis cum muneribus de more ad nouum regem oratoribus, non se quidem consueti aliqua tributi parte


800. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

submitterent. Quin etiam hac ex parte hi duo principes comparem exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum


801. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante oculos legentium propositis ad institutarum rerum regrediar narrationem.


802. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt. Allatum erat ad Venetos crebros nuntios inter Bazethem et Fridericum Neapolitanum regem Turcaicis lembis commeare. Porro Fridericus, ut fama est, dolore agitatus propter Apuliae urbeis, quas Veneti pignoris praetextu, ut ante dictum est, obtinebant, Bazethem ad urgendos bello Venetos uehementer incitabat. Missae igitur sunt ad intercipiendos hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad classem legato quatuor triremes, e quibus una


803. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

suis coniungerent prohibebat, propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio amnis eo facilius Turcas exitu arcebant, quod non nisi singulae naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem instructae, nedum armatae fluuio educi in altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset,


804. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

haud promptam supra docuimus. Caeterum peruastato Naupliensi agro in Arcadiam conuertit iter, regionis amoenitate atque commeatuum copia inuitatus. Ea regio in medio ferme Peloponneso sita crebris montibus distincta est, fontibusque saluberrimis abundat, equis insuper alendis propter pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras prohibuit, quoad et luna inchoaretur, quod quidem incipiendis rebus auspicatissimum Turcae credunt, et classem suam


805. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

classiariis militibus rem gererent, adeo pertinaciter desperata salute decertarunt, ut non nisi paucissimi uiui, et hi quidem uulneribus pene confecti in hostium deuenerint potestatem. Igitur Iacobus nihil non regiae fortunae simulque Turcarum uirtuti patere ratus, securus propter Peloponnesiacum litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex


806. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

forent, et iccirco erectiore animo hosti repugnarent, per Venetum ducem haud stetit, quin prouide simul et strenue circumsessę subueniretur urbi. Et id re uera subsidium, si eo oppidani uti sciuissent, saluti obsessis procul dubio fuisset, Marte huius superuentu auxilii utrinque propter locorum angustias prope aequato, propterea quod licet hostiles copiae Christianos, qui intra oppidum erant, numero longe superarent, tamen haud quaquam plures hostium urbem oppugnare poterant, quam Christianorum defendere, et quemadmodum illi abunde superante multitudine, ita et


807. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

eum tractum incolebant, Lyssi defectione haud parum erectos sibi conciliant. Verum dux rei incipiendae idoneus deerat, qui profecto, si minus opibus rem eorum iuuare posset, nulla tunc aut admodum tenui Albanesiorum fortuna propter principum tum exilium, tum interitum, at saltem nominis claritudine ac familiae dignitate et suis spem daret, et hostibus non esset contemnendus. Nemo igitur ad hoc aptior uisus quam is, qui ex eius gentis


808. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

Pheridem secuti haud quidem uoluntate, sed imperio, ut mox in concursu satis patuit, coacti. Hac manu bifariam diuisa Pheris in agrum Lyssanum contendit: cum altera enim equitum parte cis amnem ipse incessit, alteram Drinonem traicere ac propter ulteriorem eius ripam progredi iussit, ignarus in quam fluminis regionem Albanesii cum Lyssanis tunc essent praedatum egressuri. Itaque Turcae non procul ab oppido occulti, ut ipsi arbitrabantur, in utraque fluminis ripa densis arboribus obsita consederunt, eo consilio ut


809. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

religione induciarum per dissimulationem spreta, qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco


810. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi nequicquam conciliarat. Sane quilibet liberorum regis suos apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in fratrem studio et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non sine sua suffragatione rege declarato, se non modo


811. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos. Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et sibi, qui carpenti iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore - quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis consistere atque arma capere uocat ad se Sinonem


812. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod inuestigari uolunt, multis in obsequium, propter ingentia praemia, paratis. Igitur hunc in modum Corghutes sese occultans repertus est. Equus ipsius Corghutis, forma eximius, quum alterius copia non esset, hospiti datus est, ut eo Alicarnassum uectus conduceret nauim, qua in Rhodiorum insulam auehi posset Corghutes.


813. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi filius nasceretur, fraetus suae factionis hominibus molitus erat spe in regnum Vuladislauo succedendi affinitatem cum ipso rege contrahere, uxore regis id aperte improbante, quae sane malebat, propter generis nobilitatem, unum ex Maximiliani Caesaris nepotibus sibi generum adsciscere, tametsi plaerique Hungarorum huic affinitati, ne regnum ad Alemanum perueniret, ualde aduersarentur. Igitur Vuladislauus (neque enim erat adeo hebeti ingenio, quin


814. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

foemina, Salomonis mater, utpote cui satis perspecta erat admiranda Selynis simulatio, ne fama mortis falso emissa erga se filii mentem deprehenderet. Porro quidam arbitrantur Selynem ne filium quidem patria dilexisse charitate, quam sane opinionem inde obortam reor, quia nec Selynes odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii eo impatientior. Eam autem dominandi libidinem habuit, ut maximam et solam fere gloriam in maximo imperio sitam esse putaret, et ob id


815. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

est, legatione duxit, quibus pater Selynes pacem cum illis fecerat, ne Hungari interim Salomonis absentiam in consilio habentes aut aliquid Turcaici agri armis occuparent, aut incursionibus fines uexarent. Sed quum Hungari, qui in procuratione regni propter aetatem regis erant, legato contra ius gentium retento nullum aliquamdiu responsum, utpote consilii capiundi incerti, dedissent ― neque enim pacem cum Turca componere in animum inducebant, quippe turpe arbitrabantur Christianis esse cum Machomethano foedere iungi, neque rursus


816. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

haudquaquam patefecerat, sed potius difficiliorem hosti oppugnationem reddiderat, ruinis praecipiti loco pedum uestigia haud recipientibus. Collis enim ex planitie ęditus, in quo arx sita est, quinquaginta circiter pedes in altitudinem ab infimis radicibus undique abscissus erigitur, difficili propter praecipitem accliuitatem aditu. Itaque Moesi, incursando agro hostili et latrociniis tantum assueti, non autem ullis iustę militiae artibus eruditi, ob idque obsidionis impatientes, ratique insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros,


817. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

toti regiae omnibusque Turcarum principibus maximo luctui ac dolori fuit. Nam et regis orbitatem miserabantur, utpote quem omnes ob singularem humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret, imperium Othomanorum nullo e stirpe regia superstite interiret. Porro censebant nunquam esse arma Salomoni deponenda, si regnum e dignitate sua tueri uellet, satis gnari


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.