Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propter

Your search found 2438 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 874-882:


874. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

redderetur obscurior, implerenturque volumina. Proinde rem perstrinxi quam breuissime, luce tamen verborum addita: vt cum res intelligi primo aspectu possit, tum ne lector verbositate fastidium contrahat. Hanc tibi disputatiunculam mitto atque dedico, cum pro tuo singulari erga me amore, tum propter meam summam in te obseruantiam. Scio enim (quo candore es) etsi non fuero assequutus, quod optabam, meum tamen conatum esse probaturum, nec parum videbitur in tantis obscuritatibus probabilia dixisse. Nolim autem quempiam offendi, si quid in hoc libello nobis exciderit alienum a dogmate


875. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

atque praeclarissimam, et amicorum est idem velle idemque nolle. Et valde inquam, nam quorum mentes honestas ipsa conglutinauit eorum voluntates circa bonum et aequum non distrahuntur, sed perstant immutabiles. Non autem infitior saepe oriri paruas dissensiones, non tamen propter animorum contumaciam. Sed quod accidit, vt vnus alio acutior hebetiorue ingenio sit: plusue aut minus cernat. Nefas est vel suspicari odio fuisse inter principes Apostolos laboratum. Siquidem in vnoquoque spiritus dei loquebatur, nec ipsi suam, sed Christi gloriam quaerebant. Atqui constat


876. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

est, saepe dolore atque penitudine comitante: magna enim inter voluptatem, et maerorem cognatio intercaedit, atque adeo iunctae sunt, vt altera ex altera profluere videatur. Vnde apparet hactenus permissum esse vti voluptatibus, quatenus necessitates nostras expleamus, ut usu cibi somnique propter alimentum et requiem corporis. Similiter in propagandis liberis, et aliis, si qua sunt eiusmodi: ab extrariis vero, quibus magnum est cum virtute atque animi tranquilitate certamen in vniuersum abstinere decet. Quae autem semel in animo insederit rerum honestarum voluptas, nec longitudine


877. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

e caelo, nec essent ab hominibus perscripti. Quaero igitur diuinitus ne homines eam doctrinam sancte pieque viuendi acceperunt, an per semetipsos (vt credere par est) inuenerunt excolueruntque? Procul dubio inquam tribuenda est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando perficiendoque diuinam: quam summa dei optimi benignitate idoneam ad omne genus virtutis inueniendum, tractandum, ediscendum accepimus. Quid igitur obstat inquit quo minus degere iuste sancteque possimus absque


878. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

compescendosque impetus, animus imperator diuinitus nobis datus est. Saepe autem illecebra voluptatis, ac peruersis opinionibus nimium sese efferentes illi brutales impetus desciscunt ab imperio rationis, oppressaque ratione dominantur, quod tunc imbecilla fit ac iniuriae obnoxia propter ignorationem philosophiae. Hic vt primum sapientia discordiarum optima extirpatrix commitata iustitia, quae vnicuique tribuit suas partes pro dignitate, apparuerit, et ratio quae per inscitiam altissimis tenebris circumfusa, et deiecta erat de gradu suo: facta validior, atque


879. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

nec deerunt, qui etiam carpant (nihil nunc dicam de permutatione sedis affectionum) quod re ipsa diuidis rationalem animam a sensitiua vno in corpore collocans exercitum animarum inter se dissidentium. Atqui magis credere decet eandem dici rationalem et sensitiuam in natura, sed propter diuersas operationes, nominibus etiam appellari diuersis, sicut dicimus vnum eundemque esse qui Penum gubernat: sed cum promit, aut condit, ita promum condumque variae solemus appellare: neque alium dixeris hominem dum ridet, alium dum lachrimatur: vna quidem his origo est, sed causae


880. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

quas largitur indefesse benignus ille parens ac sapientissimus opifex ex Thesauro non deficientis opulentiae. Eiusmodi plane quibusdam coloribus Deum imaginem suam depingere voluisse ad propriam sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes influxus exercent potentiam in corpora inferiora propter quandam materiae proportionem: non tamen continuo agunt in animam, nisi ratione coniunctae materiae. Neque in omnium hominum animam agunt, sed tantum imperitorum, et eorum, qui deprauati sunt falsis erroribus. Caeterum omnes caelestes inclinationes vincemus absque negotio


881. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

huiusmodi negotia quasi lues pestilens immittitur: pauci nimirum hac aetate principes honesta plures vtilia sibi quaerunt. Quapropter raro vel a domesticis vel externis tumultibus quiescunt, Erinny quadam perturbante atque conuellente cogitationes eorum et progressus propter iniustitiam. Quonam ergo inquit iustitia ab hominibus secessit? Nempe a Saturni temporibus cum migrasset in caelum ad patrias sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia


882. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f | Paragraph | Section]

consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima philosophia versati sumus, Haec enim pars eius tanto praeclarior est iis, quae de moribus et dicendi ratione tractant: quanto excellentior est vis et magnitudo naturae cuncta feliciter gignentis ingenio inuentisque hominum. Mortales quidem propter particulam diuini luminis mentibus eorum insitam, aemulantur naturam quoad eius fieri potest: Nam eius assequi potentiam vel in minimis ludentem nullae vires humanae quaeunt. Porro quum naturae vnumquodque opus admirandum esse videatur, nosque allicere debeat ad illud contemplandum: Certe


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.