Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magni

Your search found 793 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 318-347:


318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetuo colloquendo, legendo, scribendo, et subinde peritos percunctando. 5 Vetustus sermo recentioribus obscurus est. Romani linteos libros et annales Pontificum vix intelligebant, teste Horatio, cum adhuc eadem lingua esset. Sic Germani nunc non intelligunt ea quae tempore Caroli Magni scripta sunt, cum quidem eadem sint vocabula, ut videre est in Otfridi Evangeliorum versione. Tota omnino illa vetustissima ratio dicendi, atque adeo etiam vivendi, est recentioribus et obscura et difficilis.


319. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

Messis prius proprie, deinde figurate sumitur. 12 Saepe coguntur interpretes reddere vocem Hebraeam vocabulo non propriissime significato illius respondente, sed tantum ratione etymologiae et alicuius primariae notionis conveniente. Cuius rei causae sunt multae. Sive quia locus magni momenti, aut etiam dubius est, et illi volunt, sicut et debent, religiose in vertendis oraculis Dei versari. Sive etiam, quia nullum vocabulum perinde appositum ac emphaticum in sua lingua reperire possunt: ibi iam imperiti originariae linguae haerere incipiunt. Sit pro exemplo, quod cum vox


320. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

Theologicorum librorum, potius videndum est quid dicatur, quam quis dicat. Nam in Sacris literis cum potissimum Deus loquatur, omnia nobis ipsius debent esse rata ac probata, quae ille praecipit, qualiacunque ea demum sint. At in aliis scriptis cum homines loquantur, qui omnes sunt mendaces, sive magni sive parvi sint, nemini prorsus fidendum est: sed considerandum, an id quod dicunt, sit ex verbo Dei desumptum. 14 Secundo, sicut Deus loquens citra omnem dubitationem ac exceptionem audiendus est: ita contra, quae in Sacris impii aut diabolus loquuntur, plane impia sunt: aut


321. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 789 | Paragraph | SubSect | Section]

in re rustica, illi bobus triturant, sicut et Vallachi et Crabatae. Illi oves multo mollius curant: nec fuit apud eos ignominiosum esse pastorem, sicut est nunc apud Germanos, et olim apud Aegyptios. 6 Alia ratio situsque locorum est: ibi sunt montes, valles, petrae, foveae, cavernae, magni aestus, inopia bonae aquae, varii, vehementes ac noxii venti, et similia innumera, alibi inusitata. Vastitates ac deserta pleraque ob defectum humiditatis sunt, sicut contra in Septentrionalibus locis vastitates ac deserta ex humiditatis abundantia et caloris defectu sunt. Quare homini


322. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

declarant magis, quam notant personae distinctionem. Siquidem notum est, inter ea quae dicuntur de persona, alia de essentia, alia de officiis accipi debere. Huius itaque generis sunt: pontifex, sacerdos, pastor, rex, propheta, mediator, advocatus, sponsus, consiliarius, princeps pacis, angelus magni consilii, gigas, lapis angularis, petra, fundam entum, ostium, lux mundi, via, vita, veritas, leo, agnus, virga, flos de radice Iesse, filius Abrahami, filius David, etc. Longum esset recensere omnia. 13 Caeterum Spiritus S. dicitur procedens a patre et filio: dicitur


323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 808 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

si dicam praesignificasse certamen Christi cum diabolo, quem Christus vicit ac prostravit, adduxero expositionem per typum: si vero transtulero ad nos, dixeroque significari pugnam spiritus cum carne, quam unusquisque nostrum in sese experitur, erit haec interpretatio allegorica. Haud magni negotii est, paria exempla congerere. Certe probationes, sive expositiones a typis, passim novo Testamento fiunt obviae. Ionas devoratus a pisce, iterumque eiectus, describitur Matth. 12, typus Christi per triduum sepulti, et a morte reviviscentis. Serpens aeneus, Ioan. 3, typus Christi


324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse omnia, ut consolationes exiis petamus: audis quae in veteri Testamento peracta sunt, nostri fuisse figuras atque admonitiones: audis denique Sacras literas prodesse ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem in iustitia. Quae sane movere omnes vehementer debent, ut magni eas faciant, nec oscitanter perlegant. Caeterum haec in summa observare, in illis per Apostolum admonemur: Consolationes inquam, doctrinam, redargutiones, correctiones, institutiones, alias admonitiones dictas: quae omnia ad salutem et conducunt, et sunt perquam necessaria. Atque ad haec


325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex disciplinis humilioribus, qualis Dialectica et Rhetorica, aut de media plebe petita: nonnumquam quaedam argute dicta a Philosophis; aut aliis magni nominis hominibus, veluti emblemata intermiscet. Neque illa praeterit, quae orationem illustrant, ac divitem speciosamque reddunt. est etium ὑποτοπώσεων et amplificationum studiosus coaceruator. Denique ea quoque omnia operose congerit, quae ad


326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | SubSect | Section]

distribui ea nequiverint. Nec illud quidem merito quenquam offendere debebit, si aliquando eadem repetita esse videbuntur, cum non sine causa celebretur vetus proverbium, δὶς καὶ τρὶς τὰ καλά. BASILII MAGNI ADHORTATIO AD STUDIUM SACRI SERMONIS, et LECTIONEM SACRARUM LITERARUM. Collaudo tuum discendi studium, et morum industriam: et sane valde gavisus sum instantia tua, ac mentis sobrietate eo quod nullam vocem citra investigationem relinquere oportere putas, ex his quae de


327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 844 | Paragraph | SubSect | Section]

cap. 1. Haec autem Christus ipse inducit in parabola loquentem Abraham, declarans se velle, plus fidei habendum esse Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero etiam Angelis e caelo descendentibus praeponit scripturas, idque valde congruenter. Siquidem Angeli quamlibet magni, tamen servi sunt, ac ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universarum Domino Deo venerunt ad nos. Idem in opere imperfecto, cap. 7. Omnis doctor est servus legis, quia neque supra legem addere potest aliquid de suo sensu, neque subtrahere aliquid


328. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

declarans se velle plus fidei habendum Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero (porro cum Paulum dico, rursum ipsum Christum dico: hic enim erat, qui mentem illius gerebat) enim Angelis e caelo descendentibus praeponit Scripturas, idque valde congruenter. si quidem Angea, quamlibet magni, tamen servi sunt et ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universorum Domino Deo venerunt ad nos. In sacris Literis nil est supervacuum. Chrysostomus de verbis Esaiae, Vidi Dominum, etc. Homilia secunda.


329. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 903 | Paragraph | SubSect | Section]

Rex regum, et Dominus dominantium, ferme eundem Hebraismum habent. 5 Aliquando exprimunt comparativum et superlativum addito adverbio intendendi, Meod, valde: quod nonnunquam maioris emphaseos gratia reduplicant, valde valde. Verum addam plura de comparativis, quoniam quosdam magni momenti Hebraismos ea pars Grammatices efficit. 6 Hebraei cum non habeant commparativum et superlativum gradum in nominibus, positivi voce pro ipsis utuntur, cum particula Min, posita vel subintellecta, additis etiam aliquando intendendi adverbiis, aliquando quoque omissis:


330. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

Octavo: Recte videntur quidam monere, quod donec pro tropica voce alia vera proprieque accepta non sit subiecta, vel saltem sensu ac cogitatione subintellecta, id dictum ad aliquam solidamque magnae rei demonstrationem inutile sit: incerta enim eius vera sententia fluctuat. Quare, si quis magni momenti usus sententiaque haberi debet, oportet vel saltem cogitatione aliquam aliam propriam, liquidoque verum sensum exprimentem subiicere, idque rectissime a se factum esse evidentissime demonstrare. Nono: Scriptura articulos fidei, et alia quasi singularia dogmata solet


331. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

tempore volentes demonstrare tropum loci alicuius, satis habent unum aut alterum exemplum, utcunque simile proferre. Quod quid aliud est, quam a particulari ad universale argumentari? Pro declaratione forte hoc satis sit, at pro evidenti demonstratione nequaquam. Quare in locis controversis, unde magni momenti dogmata extruuntur, necessariae probationes troporum adducendae sunt, probandumque est, quod eo ipso loco Scriptura tali tropo usa sit, atque eo aliove modo certa loci vox necessario accipi debeat. 13. Vox impropria aut ex sua sede in aliam translata, debet diligenter


332. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

et malitia veteris Adami, sed dolentes, inviti, non permanentes in luto peccati, sed mox inde exilientes, et ad Deum confugientes, petentes condonationem, ablutionem et auxilium contra peccatum, et ad novam obedientiam praestandam. Sequentur porro sub finem aliquot supra indicati libelli, magni momenti materiarum aliquo modo ad hunc tropum pertinentium. Idem et de nominibus dici posset, ut laudatus pro laude dignissimus: ponitur effectus pro causa, praemium pro merito suo. Psal. 18, Laudatum Dominum invocavi: quomodo et Latini loquuntur. Sic Reprehensus,


333. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1024 | Paragraph | SubSect | Section]

et simul corda nostra illuminare, nosque eius vera intelligentia donare dignetur, ad sui nominis gloriam, et nostram salutem. Sermo sacrarum Literarum, exceptis historicis libris, videtur (ut nunc in genere pronunciemus) maiori ex parte grandis, sublimis, aut magni loquus esse: tametsi et humile quoque genus ac medium haud raro in eis reperiatur. Duo enim plane diversissima esse videntur simpliciter docere, aut rem quampiam, praesertim difficiliorem magisque prolixam, plene perspicuequem exponere, ac veritatem eius reconditam, evidenter in


334. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

efficaciter agentem, operari salutem. Unde vero et religiosissime in omni disciplinarum genere eruditissimus et exercitatissimus Caesareae Palaestinae episcopus Eusebius: Venerabiles, inquit, et vere Deo digni Apostoli Christi, cum essent in omnibus puritate vitae et animi virtutibus clari, non magni pendebant sermonis ornatum, quippe in quibus anima erat divinis ornata virtutibus, simul et signorum gratia, quae eis a Domino nostro IESU Christo concessa fuerat, confidentes, non in suasoriis humanae sapientiae verbis summam praedicationis Dominicae collocabant: sed in ostensione Spiritus


335. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

nec admittunt esse eruditum scriptum, quod non habet multa Graeca, multa poetarum dicta, multasque ac raras historias insertas. Tales ostentatores eruditionis, et superfluo quodam sermonis ornatu sese pavonum, aut potius meretricum instar iactantes et ostentantes, tunc mirabantur et magni faciebant Graeculi, ac praesertim Corinthii. eoque simplex, sincerum ac sanum, omnique ostentatione carens dicendi genus D. Pauli, ut rude ac indoctum contemnebant: quod sane facile videri potest indoctum iis, qui nec rerum bonitate curant, nec id diligentissime considerant ac examinant.


336. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

locis mulieres in funere maritorum aut filiorum solent facere. Aliquando cum ingens est moeror, etiam mortem sibi consciscunt. Atque hinc est, quod, prout varie in animo affecti sumus, ita nos etiam foris aliter atque aliter gerimus, sicut ille inquit: Ut res sese nobis dant, ita magni parvique sumus. Cum laetis aliquibus affectibus exultamus, cuiusmodi est gaudium, bona spes, amor, superbia, quae habet perpetuum gaudium ex falsa propriae excellentiae opinione fluens (placent enim sibi magnopere superbi) tunc, quia hi affectus vita delectantur, frontem exporrigimus,


337. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1083 | Paragraph | SubSect | Section]

foeta bonis operibus ante partum iustificat: tametsi eam non plane approbem. 4 Non raro instrumentis tribuitur, quod agentis est. Sic saepe dicitur, Fides tua te salvum fecit: cum id sola Dei misericordia ac omnipotentia fide apprehensa efficiat. Sic et aliis bonis operibus aliquando magni quidem effectus ac salus ipsa adscribividetur. Hoc ad illam amplissimam Regulam, quam supra proposui, referri potest: quod saepe effectus non veris, aut saltem non primariis causis tribuantur. quod ibi multis exemplis demonstravi. 5 Coniunctorum alterum alteri temere, ut effectus


338. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1094 | Paragraph | SubSect | Section]

aut in vallium lateribus: aliae etiam quasi solitariae, habentes in se amplas et profundas cavernas: aliae in altum ex terra prominentes, quae ob hanc formam metaphorice dentes vocatae sunt. Talium petrarum, et quidem superius latam superficiem habentium, fit mentio tum in historia Alexandri Magni, quas aegre expugnaverit, tum in Salustio. In tali petra urbs nobilis Arabiae sita est, quae ideo vocata est Petra. Cuius aliquam speciem exhibet in Thuringica valle Cala, a pulchritudine dicta, ad Salam in una continua petra, licet non admodum eminente, sita, a qua non procul Iena est, ob


339. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1100 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque loca magis latrociniis idonea ob varios anfractus vallium, quam aperto Marti, ut etiamnum Turcici plagiarii in Christianos grassantur. Saepe integras gentes adduxerunt, vel in servitutem extremam redigendo ac dividendo eos, vel alibi contra alios hostes collocando. Cum venerunt magni Assyriorum aut Chaldaeorum exercitus, exundationibus et diluviis sunt comparati: quia omnia compleverunt et perdiderunt sua multitudine et violentia. Cognito probeque expenso eorum militari more, plurimae loquutiones Scripturae perspicuae fiunt. Nam hinc innumerae voces, phrases


340. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

non existit in sua quadam quiete ac felicitate, sed ad eam omni studio contendit. Male plerunque tractatur ac patitur in profectionibus sed tamen ob meliorem spem nihil non patienter fert. Nusquam animo acquiescit, sed sem per suam patriam ac domum cogitat, in ea totus est dies ac noctes: non magni fit ab incolis, plerumque etiam ali quibus incommodis afficitur. Denique reversus ad sua, plena animi quiete conquiescit, et benigne ibi tractatur, et denique iucunda ei est praeteritorum malorum recordatio. Omnes istae proprietates pulchre conveniunt Christiano homini, per tot miserias in


341. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

picta, aut aliqua alicubi defuit, non ausint eam restituere. Sed si alicubi diversas lectiones invenerunt (quae tamen diversitas magis est in literis, quam in significatione) alteram in margine, alteram in textu scripserunt. Habent et pervulgatum dictum, nullam esse literam in lege, quin in ea magni montes pendeant: quod eorum nimis religiosam, vel potius superstitiosam diligentiam, in servanda sacrarum Literarum scriptione, satis testari potest. Nec recte faciunt, qui aliquando dicunt, veteris Testamenti textum a Iudaeis corruptum esse. Nam et eis falsum crimen impingunt, et Ecclesiae


342. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

contentiones huiusmodi deberent dirimi: nec ad aliud magisterium recurrendum esset, sive in decernendis quae ex Scriptura non colligantur, sive in declarandis quae ex Scriptura emergunt, dubiis: ac subinde non esset provisum sufficienter Ecclesiae Dei a suo institutore Christo, in rebus tam magni momenti: id quod nefas est de tanta providentia sentire. Nam quod dicunt, Scripturam seipsam exponere, etsi verum sit in multis locis: possunt tamen se offerre contentiones, in quibus Scripturae loci, quae adduntur ab adversis partibus, sint inaequali nostro, vel aequaliter obscuri: et locus


343. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

contra gentiles citarunt. Quod si non fuisset verum, in recenti eorum memoria redarguissent eos gentiles, et extant adhuc illi earum versus. 31 Ipsa etiam oracula idolorum de Christo sunt testata, ut itidem patres memoriae prodidêre. Memorabilem prorsus historiam eius generis de magni Panis morte sub Tyberio Caesare Plutarchus in dialogo De interitu oraculorum, refert. 32 Veram esse hanc Religionem inde apparet, quod optimi quique, qui quidem vere ac ex animo sunt optimi, honestissimi ac iustissimi, ei assentiuntur: contra pessimi adversantur. 33


344. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1221 | Paragraph | Section]

Balaami prophetiam ex gentilium historiis facile intelligi 339 baptista quatenus se non esse Heliam aut prophetam dicat 236 Βαρος 290 in Basiliensi concilio quae regula decreta 426 Basilii Magni adhortatio ad studium sacri sermonis, etc. 72. 73 beatus quis 164. 165 benedicere Dei 200 benedictus ille veniens quomodo expressus 359 Biblia an sine punctis extiterit 367. unius autoris 1


345. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1222 | Paragraph | Section]

Salomonis scopus. ibid. caro quid Paulo 375 carnis opera 376. quis in homine faciat. ibid. carnis et spiritus lucta 375. 376. sensum complecti intellectum et non voluntatem. ibid. Caroli Magni de linguis docendis constitutio 387. nominis etymol. 134 catachresis 169 catechesin quam Scriptura S. nobis offerat 9 Catharini contra Sotum liber 428. 429 Catonis dictum 308 causae circumstantia 20. saepe


346. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1226 | Paragraph | Section]

vocari 359 Ereb vox 165 erotema 176 errandi quae gravissima occasio 321 error et mendacium, fons mali 10. 11. impius quomodo retundendus 402. 403. omnis unde oriatur 443 eruditionis quales ostentatores Corinthii magni fecerint 292 Esaiae prophetia de Emanuele quomodo Iehovae nomine congruat 359 esse in fluxu 161 essentia divina quot modis significetur 123. 124 essentiae nomen quae alia vetustiora nomina clarius significent 356


347. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1227 | Paragraph | Section]

268 ad Gratiae extenuationem quae pertineant 323 gratiae forum 326 vox aliena a nostris operibus 323 gratiam et pacem per Christum contingere 251. 352 gravitatem cur quidam Iohanni tribuant 303 Gregorii Magni quaestio 438 Nisseni sententia 63 Papae sententiae 83 gubernatio mundi, angelorum, hominum, etc. vide Mundus, Angelus, Homo, etc. gustare coenam 185. mortem. ibid. Gyndes


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.