Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: primum Your search found 2890 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 420-469:420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section] proprio uitio imis radicibus innata, nullo impellente ad terram concidunt. Quod profecto regno Hungariae pene euenire uidimus, dum
singuli ferme principum regem, cui quisque studebat, creari contendunt. Sed iam inde
narrationem auspicemur, unde eius perturbationis, de qua seruato temporum ordine primum scripturus sum, non modo origo, sed etiam causa manauit.
421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section] regis imperiosum ingenium aegre tulerant, simul qui reginę Beatrici dolose obsequebantur, laeti, utpote animis dudum ad id ipsum persuasis, audiuere. Illa enim nulla ratione pudoris habita eodem magnopere inclinabat. Sane a Maximiliano, quem primum mortuo rege Matthia e uestigio de matrimonio clam per nuntium interpellauerat, spreta, uehementer cupiebat Vuladislauum regem (a tali coniugio ob eius maxime sterilitatem abhorrentem quidem, sed tamen matrimonium, ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non
422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]
423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section] Fugato regulo Stephanus Bather Bartholomeum Berislauum, Varanensem priorem, et Michaëlem Canasium uinctos secum ducens, cum exercitu praede honusto laetus uelut non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac potestati permisisse simulauit, quo scilicet omnibus appareret reginae auspiciis rem gestam esse, magnamque inuidiae partem in illam transferret, quin
424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section] optimatum redacta, quo sane Vuladislauus rex ubi accessisset, recipi posset, multum praeterea tum suae, tum regis maiestati adiectum iri, si diadema, quo Hungarorum reges insigniri mos est, sua potissimum opera e manibus hostium eriperetur, accersitos ad se optimates hortatur, uti primum Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent. Est autem arx Budensis eadem et regia undique difficilem habens aditum, praeterquam
425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section] exercitui negotio. Iam reguli animum infregerant res aduersae. Itaque, tametsi Visegradum situ ac muro ingentis operis esset ferme inexpugnabile, tamen intra paucos dies castellum in potestatem optimatum iubente regulo his conditionibus custodes dedidere. Primum ut, quicquid regulo in praelio ad Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset, quod contra
426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section] decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque
427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section] At e contrario, diuitiae latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitę perfectius quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae
428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section] damnes in me illud, ex quo tu summam semper tulisti laudem. Satis enim est celebris tua in Deum pietas ac religio, cuius quidem primam legem esse puto, quae Deo uoueris, libenti animo atque omni excusatione amota quam primum reddere, nec cuiuspiam gratiam diuino praeferre ministerio. Sed omittam nunc quaerere, an Deo uotum soluendum sit, nec ne, licet id solum me non quidem animo, qui tibi deditissimus est, sed corpore duntaxat, seiungat. Quandoquidem nullam de hoc fecisti mentionem,
429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section] possit, nobilitatem ter interrogat, uellent ne regem in Pestanis comitiis dictum regnare. Qui posteaquam terna nobilium acclamatione confirmatus fuerit, gladium nudum manu dextera a palatino accipit, designansque se undique ab omnibus hostibus regnum defensurum, eum sublatum ad orientem primum conuertit, deinde ad occasum, itemque ad septentrionem atque meridiem. Quibus rebus peractis rex sacerdotali ueste induitur, sceptroque aureo accepto in sede regia collocatur. Ad eum Strigoniensium pontifex et ipse sacerdotali ueste indutus moxque rem diuinam incoepturus accedit
430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section] mox uictum, aut aliqua ex parte attritum aggressuri. Turcae enim nihil aliud animo agitant, quam ne Christianis dissidentibus occasioni rei gerendae desint. Neque enim tantum suis armis, quantum nostra confidunt discordia, qua quidem fręti Thraciam primum occuparunt, Macedones deinde, Graecosque ac Epirotas subegere, et demum Illyricos, progenitores nostros ― inde enim Boëmi ac Poloni originem ducunt ― bona ex parte superarunt. Nam quicquid Illyrici intra Drilonem,
431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section] Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim Hungarorum, quae ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis Austriae ciuitatibus eum adeunt, promittunt pulsis Hungarorum praesidiis sese, cum primum Austriam attigerit, ad Ostricium imperium redituros, atque perinde ac legitimum principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur
432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section] olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo repugnante expugnasse, caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio obtemperent, Budenses passuros denunciaret, diceretque se uerum esse Hungarorum regem, atque a Deo constitutum. Ad haec addit (nam hostium res aduersas
433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section] in Hungariam inductos, seque eius insolentia ac temeritate ignauiae suspitionem omnibus facile dedisse, dum tot ciuilibus pariter ac externis motibus non tam imparem animum gereret quam ab exercitu nondum paratus inops consilii ambigeret, cui primum ingruenti procellae obuiam iret; illum uero ambitionis ac impietatis nota aspersum, quod iure gentium neglecto fratris natu maioris regnum inuadat. Monuit deinde ab armis discederet, nec Hungaros tot iniurias inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum
434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section] et ob id neque suas neque hostium uires satis perpendentes, ac si aut Albam aduersus uim Hungaricam retinuisset, aut aliquando acie Hungaros, fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret. Primum, si Hungari pacem habere uelint, eis soluenda esse centum millia nummum aureorum, deinde tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo,
435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section] cur et unde teneatur. Haec quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis
436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section] mitissima uterentur uictoria, nec solum Alberthum incolumem conseruarent, sed etiam eum nulla omnino afficerent contumelia, cum omnibus suis, queis fortuna belli pepercerat, Alberthus illęsus multo maiore Hungarorum clementiae quam uictoriae gloria his conditionibus dimissus est. Primum, ut omnibus locis ad regnum Hungariae pertinentibus praesidia deduceret. Deinde, iureiurando affirmaret se nunquam de caetero Hungaris hostem futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque
437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section] magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte
438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section] monte pedestribus copiis hostes inuadendos, nec ullo pacto sinendum eos equitatu pollentes campum attingere. Nam quum in nostro exercitu mille tantum et quingenti equites essent, numero longe superiorem hostium equitatum haudquaquam sustinere potuerunt, pedestribus copiis nostris ad primum statim praelium ineuntium clamorem perterritis ac perturbatis, quamquam ad duodecim fere millia peditum Slauinorum in acie tunc fuerunt. Caeterum quum ex agris nuper collecti essent, feroces illi quidem
439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section] iniuria lacessiti, sed profunda dominandi cupidine ingentibus copiis, procurationis quidem meae, uerum imperii tui regiones adorti sunt, a tua iam defecissem societate, ni animo proposuissem eodem fidei tenore erga te perpetuo permanere, et talis in te semper esse, qualis fui, quum primum tecum amicitiam institui, coepique annuo colere tributo tuae fortunae magnitudinem, quae te non modo finitimis gentibus antetulit, sed etiam caeteris orbis regibus altius euexit. Itaque nisi mihi mature suppetias tuleris, salua quidem sociali fide, quam profecto, quantum in me
440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section] affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re tua quam mea feceris, si precibus meis admissis confestim dederis operam, ut quam primum sciant Romani ritus Christiani te non modo inuictum, sed ne leui quidem iniuriae esse opportunum. Quo facto et mihi, tutelę tuae commisso, e dignitate tua consultum erit, et imperio tuo maxime cauebis. Haec Geta, secutus sane consilium nec Christiano homini satis honestum,
441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section] his resistere poterat. Itaque pessimo capto consilio et quod non modo Graeciae, sed etiam bonae parti Europae pernitiem erat allaturum, cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris,
442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]
443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section] interficit, atque ita seu dolori suo indulsit, seu antiquorum ritu, quem sane plerique Illyrici, uerae religionis inscitia, quibusdam in rebus adhuc retinent, manibus filii parentauit. Nec contentus captiuorum nece ― nondum enim ira ex dolore concepta mente decesserat ― ut primum per uulnus licuit exercitu partim ex suis, partim ex amicorum militibus ac clientibus coacto, hostium fines ingressus agros late populatus est, nihilque crudelitatis in hosteis, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus
444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section] defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines imperii sui proferendos. Orator ab hoc colloquio e regia egressus triremem, qua Constantinopolim aduectus erat, repetebat, quum eum regius lictor consecutus regis uerbis iussit quam primum soluta naui extra fines regni enauigare. Non desunt insuper, qui dicant quasdam naueis a rege submissas, ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud arbitror,
445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section] si quid forte aduersi in praelio caderet, rempublicam quoque totam eodem casu extemplo euersum iri. Itaque omnium sententiis, praeter Gallos, qui tota simul classe hostem inuadendum censebant, eodem inclinatis, constituunt Turcarum classem e portu egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant, adoriri ― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis nauibus uelocitate haud comparandae, ita robore multo superiores ― deinde Gallicas emittere in hostem naueis, quibus sane hostis (tantum his roboris
446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section] ac militibus instructa esse intellexit, a Scopis Philippopolim uersus (ea Thraciae urbs est Hadrianopoli proxima) mouit. Ibi quum aliquot substitisset dies, ex literis Alexandri Trapezuntii, quae in Veneto atque Carnico agro gesta erant cognoscit, propterea quod ubi primum ille prouinciae suae fines attigit, munera cum breuibus literis, ut Turcis mos est, in hanc ferme sententiam exaratis ad Bazethem misit: Alexander Bazethi regi salutem. Tandem multas perpessi erumnas reuersi sumus in Bossinam. Si quid autem incommodi in
447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section] insigne, quandoquidem et consilio et uiribus illi par esset. Qui si coeperit , inquit, me paterni regni neccessaria sane, propter fratris mei filii ignauiam, administratione deturbare, propediem sentiet Alfonsus se et frustra id conatum esse, et igni ab se incenso eum ipsum primum conflagratum iri. Haud uana profecto Lodouicum locutum esse mox rei euentus comprobauit. Namque Alfonsus, parente morbo, quem animi aegritudine propter Gallorum in Italiam aduentum contraxerat, extincto, ubi regnum adeptus est, pessimo sane usus consilio, nullo
448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section] copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi cum hoste dimicaturum: quia si quid aduersi cecidisset, minore hominum consternatione id futurum esset, quam si in oculis Mediolanensis ciuitatis profligatus fuisset, quo quidem casu urbs ipsa praemium uictori cessura
449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section] expeditionis successum quibusdam amicis scripsit, inseri iussit, usus sane solutiore quam eius mos erat dicacitate, parum etiam aduertens, nisi scribae imprudentia id factum sit, minus gloriosam esse ex imbelli hoste uictoriam. Postero die militibus naualibusque sociis conuocatis primum Deo immortali, Turcaico ritu, quamquam qui trinum Deum esse non credat, nescio quid aliud quam Deum colit, gratias egit, quod se urbis eo ipso die, quo ei subsidium importatum esset, compotem fecisset, deinde militum uirtute collaudata,
450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section] hostico, tum
induciarum fide uiolata.
451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section] ante mensibus, dum genero fauent, pene expulerant. Fama est satis constans hunc regem, dum in Hispaniam reuertitur, inter nauigandum Ostiam (ita uocant oppidum ab Anco rege Romano conditum, qua Tyberis in Tuscum mare influit) primum diuertisse, atque cum Iulio Secundo, Romano pontifice, collocutum esse; deinde Sauonae (urbs est in Ligustico litore sita) cum rege Gallo congressum, cum utroque autem de bello Venetis inferendo sermonem contulisse. Per idem enim tempus Francorum rex Genuam haud procul a
452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section] enim illi iure imperatorio urbes Venetis parentes repetitum iri, propterea quod Gregorius Tertius, Romanus pontifex, abrogato Leoni Constantinopolitano imperio, eo quod haud recte de religione sentiret, ius Romani Imperii in Francos primum transtulerat, Luithprando Longobardorum rege Ecclesiam Romanam bello uastante, eo maxime tempore, quo ipse Leo urbem Constantinopolitanam aegre a Saracenis tutabatur, nec sese, nedum Italiam defendere poterat, licet mox, quum centum annos Romani nomen Imperii Franci
453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section] Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter socios conuenerat)
454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section] haud minus sceleratum est, cum amicis regibus eum committendo. Vnde non qui prior arma mouet, sed qui prior foederis iura uiolat, is et fidem frangit, et iniurius est. Proinde aut in animum inducite pro iniuriis satisfacere, aut bellum accipite. Satisfaciendi autem hanc unicam uiam esse: primum, ut omnibus urbibus Flaminiae pontifici Romano uectigalibus cedatis; deinde, quicquid locorum ulli Christiano principi, praesertim Maximiliano Caesari ac regno Neapolitano quouis modo pactioneue unquam ademistis, restituatis; praeterea quoscunque agros, quascunque urbes
455. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section] unum ex liberis in locum suum regem subrogare, quo et populares imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud
456. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section] gentium, neque animi dotes regnum conciliare potuerunt uoluntate aui obsistente. Qua sane insigni iniuria adolescens agitatus non solum in Achimatem regem designatum, sed etiam in ipsum auum ingens concaepit odium, quod statim detexit, ut paulo post demonstrabimus, quum primum explicandae irae nactus est opportunitatem. Corcuthes uero ne in consultationem quidem, utpote uirili stirpe orbus, ueniebat, propterea quod Turcae eum regnare haud facile permittunt, cui spes sobolis adempta est. Quod quidem eo consilio faciunt, ne rege sine liberis defuncto regnum aut
457. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section] meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo. Scitis, milites, parentem meum aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam decreuerit deposito imperio in ocium omnino concedere, Achimatemque regem pro se constituere, primum quia ille ad regia munera obeunda sese parum idoneum putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente ingrueret, habeant imperatorem, qui et possit et audeat hostibus non solum repugnare, sed etiam, si res postulauerit, bellum ultro inferre. Et probe nostis Turcaici
458. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section] linguaque
Turcaica eruditi adoleuerint, praetorianis adscribuntur), existimantes Selynis orationem,
quia ex ipsorum uoto mittebatur, honestati haud repugnare eumque recte sentire, atque
aequa postulare, odio in Achimathem animos eorum deprauante pollicentur se, quum
primum Constantinopolim peruenisset, deiecto Bazethe sedem ei auitam occupandam
permissuros.
solum externis hostibus occasionem iniuriae inferendae oblaturam, sed etiam domesticis insidiis maiorem in dies materiam praebituram, nec semper
detegenda intestina fraude eandem fortunam fore, statuit, ex quo hostis in aciem se non
committebat, consilio, si posset, bellum conficere. Itaque primum omnium in securitatem suam, atque ut belli intestini semina extingueret, quos regiae stirpis propinquos
apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex
fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in
et sicut numero hominum
Hungaricis copiis praestabat, ita genere militum ac robore inferior erat, statuit Hungaros
arte aggredi. Itaque quosdam Christianos Turcaicae ditionis specie transfugarum misit ad
Sepusiensem, qui dicerent ingentes Turcarum copias in subsidium Chaualae aduentare,
atque ubi primum Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc
nuntio accępto, conscii paucitatis exercitus sui, usque adeo metu consternati sunt, ut per
trepidationem statim omissuri fuerint obsidionem fuga effusa, ni uir animo et fortitudine
insignis Michael Paxius tantum flagitium
data ei filia in matrimonium.
alio loco
diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas,
Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio essent,
ipsis potius quam Polonis parerent, conati sunt Rhoxanos, quos Rubros uocant, a
Polonorum imperio fraude primum ac clandestinis suasionibus auertere, sibique adiungere.
Mox ubi
Turcaicae robur iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri comminus gladiis
stantibus equis, uulnera inferri et accipi, cruorque effusus late manare coeperit: insitae
animis uirtuti ficta cedet meditatio.
Itaque quum primum uideritis hostes tormentis nostris in fugam coniectos, quorum
ne fragorem quidem, nedum lapidum tanto impetu excussorum ictus sustinere poterunt,
subdite equis calcaria, et instate tergis fugientium, atque pauore attonitos ac dispersos
uelut pecora trucidate. Neque enim uos magis
interficitur; Damascus Alaudolae iunioris fidei
committitur; Verbosanienses Turcae Iahiciam tentantes a Chegleuuo Dalmata funduntur.
465. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section] Deo suo erigere Selynes, Salomonis pater, uouerat, per te ipsum, aut adhibito aliquo regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum a Turca superari posset, si primum ei auctoritas apud suos esset, qua sane pueri neccessario carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi
466. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section] iamque de soluenda obsidione ac discessu coeperat cogitare, quum duo transfugae Moesi, ex eo genere homines, quos nostri
467. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section] conciliaret, Pannonico agro adiungi iusserat. Caeterum Salomon urbe, qua parte muros quassauerat, refecta, uirisque, armis, commeatu, caeterisque rebus ad eius custodiam necessariis affatim munita, ingenti laetitia Hadrianopolim reuersus est, exercitu ita hybernatum dimisso, ut uere ineunte ad primum edictum cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent, omnibus rebus ad expeditionem ineundam instructi. Nec immerito Turca tanto gaudio exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum contigit urbe potiri, quam Omurathus abauus, regum clarissimus, qui alias
468. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section] Christi ac principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent. Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio nobilem se genere ostenderet ― quum esset argentarii, sed alioqui eximii uiri Laurentii Medicis filius, licet in hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam
469. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section] 196 197 198 * quum primum KZ: quum (exp. primis) M 199 200
Bibliographia locorum inventorumCrijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.