Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: primum

Your search found 2890 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 86-103:


86. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mittant, affirmans, si uenerint, ex sententia rem composituros esse. Mittuntur ergo duo legati, Nicolaus Coccus et Franciscus Capellus, qui conscensa naui primum ad dispotae filiam, quae in quodam uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de


87. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex Senatus decreto legatos domum reuocant. Interim Franciscus Capellus febri correptus moritur. Nicolaus, alter legatus, primum piscatoria nauicula Lemnum, inde, nactus Venetam triremem, Cretam se contulit. Dum legati proficiscuntur, dum de conditionibus agitur in mittendis etiam atque remittendis


88. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Bembo legati domum reuocantur. Veneti, de compositione rerum cum Turco spe reiecta, in sequentem annum bello se praeparare statuunt. Mittuntur ergo oratores, primum ad Romanum Pontificem, deinde ad regem Ferdinandum, quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili


89. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tutissimum, cum tota classe se contulit. Ex opposito est Aeolia, regio opulentissima, habens oppidum maritimum Castri appellatum, situm in agro Pergameno. Pergamus fuit olim ciuitas in tota Asia celebrata, in qua primum usus chartae ex pellibus caprinis inuentus est: quamobrem et pergamenae dictae sunt. Huius urbis reges maiori parti Asiae imperitarunt, quorum ultimus Attalus Philopater Romanum populum heredem instituit. Nunc uix uestigia quidem tantae urbis apparent.


90. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se recepit. Ibi omnem praedam exposuit, elegitque tres quaestores ex praefectis nauium, duos Venetos, tertium Dalmatam, quem morem etiam creandorum quaestorum semper tenuit. Quaestores uero primum decimam totius praedae, iuxta antiquissimum morem Venetorum imperatori dant; equites ex praeda per eos capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus


91. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

equites ex praeda per eos capta, factis partibus, duas pro se retinent, tertiam quaestoribus assignant; ita enim cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant, duplum datur. Praefecti acceptam


92. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad collem sibi demonstratum se conferunt. Victor Soprantius, impulsa remis naue, celeri cursu ad portum uenit, ac primus magno impetu ingruentibus undique bombardis, telis ac sagittis, catenam fregit atque portum intrat. Subsequuntur reliquae naues. Nostri quam primum turres omnes, quae circa portum erant, trucidatis defensoribus capiunt. Erat extra muros ad portum suburbium optime aedificatum, in quo habitabant maxime mercatores exponendarum atque imponendarum in naues mercium commodi gratia, qui omnes uisa classe,


93. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

restituere neglexerant. Et quoniam in longissimo sinu urbs sita est, et a frequenti nauigatione multum recedens, bellum ne senserat quidem. Ciues eius securi et absque metu uitam agebant. Igitur imperator, Naxo soluens, primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem


94. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nauicula cum comitibus in terram desiliit, et in proxima silua se abscondit. Interim domus cum omnibus, quae in ea erant, tota comburitur. Sequenti die subassa urbis cuncta perscrutari iubet, si quo pacto incendii auctorem inuenire posset, praemia magna indicibus proponens. Cum ergo scrutatores primum poma fluitantia, deinde nauiculam submersam offendissent, animaduerterunt mercatorem illum hesternum poma uendentem tale facinus patrasse. Igitur armati ad persequendum Antonium mittuntur, qui,


95. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mature se confert, salutatoque regulo: Ab imperatore- inquit- missus uenio, ut tibi referrem et ob patris tui et ob regis Persarum, cui nunc foederati sumus, amicitiam se cum ualidissima classe in subsidium tibi uenisse. Quapropter a te doceri uult quo in statu res sint, quidue primum agendum sit, ut ex communi consilio quid potissimum in re sit agat . Tum Cassambeg, imperatori gratias agens, inquit: Nunquam me spes de Senatu Veneto falsum habuit, nunc etiam re ipsa perspicio Venetos praeter caeteras nationes amicos


96. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magistrum classis ut situm oppidi ac munitiones exploret mittit, simul ut Hesibegum moneat oppidum per iniuriam ab Othomano occupatum, Caramanis auito et paterno iure debitum, restituat. Igitur magister, mature se ad oppidum conferens, cuncta diligenti acstimatione primum circumspicit, deinde euocato Hesibego inquit: Scis nec Seleuciam Sichino aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo


97. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quibus certior fit regis Persarum exercitum et Othomani, Turcorum principis, non multum inter se distare, et ad paucos dies collatis signis proelium inire et armis rem decernere uelle. Praeterea orator imperatorem monebat, ut quam primum ad Ciliciam se cum tota classe conferret, affirmans propediem Usunasanum illuc uenturum esse, cum eo de statu totius belli acturum. Igitur imperator mutata uelificatione Ciliciam uersus nauigationem dirigit. Et cum equites pabulo equorum indigerent,


98. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et in bello gerendo opera maxime utitur. In primo proelio filius regis cum triginta milibus equitum, Bassa uero Romaneae cum quadraginta milibus congressi fuerant. Et quoniam equites Persarum et uiris et equis Turcis multum praestant, Turci, ne primum quidem congressum Persarum sustinentes, in fugam uersi erant, et paene omnes occidione occisi. Bassa ipse cum multis principibus interfectus est, alii uiui capti ad regem adducti. Rex, prospero successu elatus, postero die omnibus copiis Othomani castra


99. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Persarum copias atque exitum intenti erant, imperator, ueritus ne Othomanus solita astutia ad deprimendos hostium animos regem Persarum fusum atque fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re etiam male gesta laetitiam atque alia signa uictoriae prae se ferre), primum Rhodum, tum Chium, deinde alias insulas atque ciuitates Graeciae adnauigans, omnibus affirmat regem, tametsi castra amisisset, proelio tamen et occidione hostium multo


100. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet. Victor absque mora Methona soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se cum reliquis triremibus subsecuturum quam primum affirmat. Interim archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis atque popularibus suis consilium aperit, et ad occupandum regnum suadet: facile illos tyrannidem regni obtinere posse affirmat. Regis Ferdinandi filium puerum esse docet, cui regis filiam, puellam etiam,


101. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quod sanctissimae seruandae fidei gratia reginae praestiterant, scelestum consilium archiepiscopi approbant, Andream Cornarium, uirum innocentissimum, morti destinant, et ad occupandum regnum per tyrannidem coniurant. Sequenti itaque nocte, dato signo, omnes ad arma concurrunt. Primum reginae medicum cum quodam ciue, Polinzapa nomine, reginae fidos atque intimos, qui metu perterriti in cubiculum ad reginam confugerant, inter manus ipsius reginae trucidant, deinde ad inquirendum Andream tendunt. At ille, audita caede medici, ad arcem confugerat,


102. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum


103. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regio puero, quem regis mater in manibus tenebat, exosculato, inde digreditur. Ipse relicto legato cum reliqua classe Cypro soluit. Dura nauigatione, usus remis, aduerso uento etesiis flantibus (quoniam aestas erat) primum Rhodum, deinde Cretam, post Methonam uenit. Hic accepit hostem Scodram, oppidum multis annis Venetorum dicioni subditum, ingenti apparatu obsidere.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.