Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: periculum

Your search found 346 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 150-173:


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere,


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

est enim optimatum iuris reges et constituere et imperio abdicare, ad quorum quidem grauitatem, fidem, et constantiam pertinet a sententia semel ab omnibus comprobata nullo fortunae impulsu dimoueri. Itaque, inquit, si Maximilianus rebus suis consultum uelit esse, dum licet, citra pugnae periculum repetat domum suam, nec asperos leones iniuriis lacessat; quos mox plane uisurus est ira concitos per medias Alemanorum rapi caedes. Neque enim putare debet Hungarorum uirtutem una cum Matthia Chugniade ad inferos ablatam esse.


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem, de bello tamen mox redintegrando cogitat. Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata, simul eo ob uirtutem collaudato, Alberthum in secretum adductum amotis arbitris alloquitur, iniurias coram expostulat. Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum periculum esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque infamia in Hungariam inductos, seque eius insolentia ac temeritate ignauiae suspitionem omnibus facile dedisse, dum tot ciuilibus pariter ac externis


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

urbes longe superat, ita id temporis opibus et magni spiritus ciuibus eminebat, caeterisque maritimę Dalmatiae ciuitatibus in societatem deductis, ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Dalmatiam traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Ea enim gens Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

conicit, quo et ipse securior regnaret, et posteris stabilius relinqueret imperium. Quod ubi Branislaui liberi, quique eum arctiore contingebant cognatione acceperunt, idem sibi quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus ueluti in liberam ciuitatem se conferunt. Quos Bodinus cum per literas atque legatos nequicquam repetisset (responderant enim Rhacusani se fidei commissos nunquam


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori quam hosti terga dare, ne tantae cladi superesset, quum fuga periculum uitare posset, pugnans interficitur. Georgius uero primam tunc fere iuuentam attingens, dum obtruncat quendam, qui se ei in agmen hostium iuuenili ardore inuecto obiecerat, tria uulnera letalia a circumfusis undique hostibus in dextrum accepit latus. Nec tamen animum deiecit,


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

nostri, tametsi metu Turcicae perfidiae ad fraudem (quae procul a Christiano homine esse debet) neccessario confugerint, haud ulla librandi arte, omnibus culturae duntaxat agrorum illis in locis deditis, sed Dei clementia certissimo ictu destinatum hominem excipientes periculum euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos Deus uult esse destitutos. Quod profecto,


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi autem respondent sibi in animo esse regi obtemperare, sed fidem, qua essent Laurentio astricti, quo minus id fiat obstare; malle se itaque omne periculum subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti promiserat, adesse animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt. Rex aliquot


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

graui moerore monimentis mandare queunt, et in maximum essent Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset atrocitatem. Equidem animaduertens, quum caeterorum Christianorum tum patriae meae periculum, uix mihi temperare possum, quin eos principes, ne dicam immanissimos gentis sibi creditae praedones, qualicunque accusem oratione. Qui sane aurum, fragile emolumentum, secuti, mortem, ut fama est, Gemio Otomano nefarie intulerunt, propterea quod illo uiuente, ut paulo ante


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo scripto, sibi creditam abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo tanta colunt ueneratione, ut quosdam morti a rege destinatos in certam iuisse perniciem constet, nec ullo pacto induci potuisse, quo fuga periculum euitarent, ne scilicet aut uitae amore, qua sane nihil iucundius est mortalibus, aut per contumaciam regium neglexisse imperium uiderentur. Libet obiter huius rei unum duntaxat ac insigne exemplum, quod


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

permotus, ei mortem, multis ante quam inferret diebus, propalam minatus est. Amici, quos regis animus in Mechmethem Angelum haud latebat, lachrymantes subinde orare, suadere, ut imminentem pestem fuga euitaret, seseque uiae comites, quacunque pergeret, libenti animo offerre, periculum suum consilio adicientes. Ad haec satrapes, Immortales , inquit, uobis gratias habeo amici, quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam,


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

naueis, quibus sane hostis (tantum his roboris inerat) rostro suarum nauium nocere non poterat, neque etiam propter altitudinem oppugnatu faciles erant; Venetus demum imperator cum reliqua classe in perturbatum hostem ― ita enim futurum arbitrabantur ― impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret. Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu, Rectum sane , inquit, ac salutare consilium a uobis initum est, Veneti: sed quid prosunt bene consulta, nisi ea fueris mature


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu praeda exui


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

fere tempus Turcaica biremis e Corinthiaco sinu, hostilem classem exploratum egressa, circa Cephaleniam insulam in Venetam forte incidit triremem. Turcae primo fugere conati, deinde ubi celeritate Christianae nauis iam uinci coeperunt, omisso remigio arma expediunt, plane aut pugnando periculum euasuri, aut cruentam hosti praebituri uictoriam. Veneti, arbitrantes Turcas desperata fuga uiuos deditione in hostium uenturos potestatem, ne in concursu biremem rostro discuterent, latus suae triremis cum latere Turcaicae nauis iniecta manu ferrea coniungunt, nondum


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

puri atque innoxii uini in lagenam imprudens adicit, uim ueneni magna ex parte mitigarat. Virus in inferenda morte efficax prima potione solus pontifex hausit, quo intra duodecim dies extincto caeteri conuiuae, una cum pontificis filio, haud graui adeo morbo paulo post afflicti periculum euasere. Haec aegritudo non minus quam pontificis mors res Caesaris funditus euertit: nam morbo implicitus nihil negocii per sese obire potuit, quum res sua ipsius non modo opera, sed et praesentia indigeret. Itaque intra paucos dies urbes Ecclesiae Romanae uectigales, partim


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem coniectus quum diu


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos esse, et auro mercaturis quaesito abundare. Sed haec parua imperii uestri munimenta fore putat, nisi uos ferrum texerit, praesertim aduersus eos hosteis, apud quos tanti estis, ut fortunis uestris citra ullum periculum se potituros arbitrentur. Proinde opus uobis est aut pari robore, aut obsequio in regem, quod solum, ut propediem per uos intellecturi estis, uos tutari potest. Amice monuerat Venetos hostis, sed illi, militiae simul imperitia, simul


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

Admissus in tabernaculum, quae in caput regis Macedo moliebatur, omnia ordine exponens indicauit, prolatisque literis manu proditoris exaratis indicium confirmauit. Selynes, cuius animo lectis literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo noctem uigiliis extraxit primaque luce proditorem accersit. Reus arbitratus nemini facile persuasum iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus, orationi dispar, satis proderet trepidatione


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

a pontifice Romano Leone Decimo legatione apostolica, re nunquam non quaestuaria et lucrosa, regressus in Pannoniam coepit Hungaros hortari pollicendo peccatorum purgationem ad expeditionem in Turcas suscipiendam, credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus huic expeditioni auxilio foret, aut


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

superbissimis hostibus satisfaciendum. Non potuistis innocentes et officiosi nobilium tyrannidem pati: quid noxii passuri estis considerate, si noxii appellandi sunt, qui libertatem et iura sua sibi restitui postulant. Et ne putetis uobis in discrimen coniectis me extra periculum fore: in asserenda libertate uestra profiteor me ducem esse, recipioque, modo Deus coeptis faueat, mihi in laboribus ac periculis subeundis neque animum neque fidem defuturam. Vos quod nomen imperii assertori uestro imposueritis,


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

qui dominis in seruos esse debent, et eos seruos, qui ausi sunt herilem terram armata manu per summum nefas inuadere. Satis enim constat Othomanum progenitoribus meis seruitutem seruisse. Sed nec tormenta, quae Turca aduexisse fertur, nimium timueritis: ea maiorem eminus fragorem quam periculum faciunt, quum res comminus geritur, nullius usus sunt. Ad hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui quum itineris labore, tum cibariorum inopia prope absumpti sunt, armatos cum inermibus ac seminudis, peritos militiae cum


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam praesentibus periculis iretur. Itaque peractis Christiano ritu diuinis rebus regem armatum de more Hungarico equum ascendere, delectumque militum habere decernunt, misso prius Romam ad pontificem Leonem Decimum oratore, qui et periculum regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

Sedis Apostolicae extitit, quippe qui, ne foedere cum Christiani nominis hoste iungerentur, bellum grauissimum in terram suam accepere. Et quia res improuisa accidit ― fama enim satis constans erat Turcam in Asiam cum copiis profecturum ― Hungarorum animi ita consternati sunt, ut in maximum periculum hostili fraude sese coniectos putent, quandoquidem nulla ferme re, qua uim hostilem arcerent, se instructos esse animaduertunt. Quare, Pater Beatissime, aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.