Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: periculum

Your search found 346 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 282-286:


282. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Quanta sit earum contemplationum voluptas, ii soli norunt, qui ad profundiora geometriae mysteria penetrarunt. Superiorem horologii comparationem cum sequentibus versibus composueram in itinere Perusia Nuceriam. In quo a prandio digressus Assisio ingens adii vitae periculum, quod exposui opusculo I. Litterariae expeditionis adn. 94. Nuceriam delatus vespere per effusum imbrem conscripsi in aedibus gubernatoris ejus urbis, quae pertinent ad Syracusanum excidium, dum fulgurationes perennes et immanis tonitruum fragor truces mihi ideas suggererent.


283. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

parte dirutis, quae apud veteres Romanos plerumque secus publicas vias erigebantur. Plura in proximo aderant pastorum mapalia, a quorum canibus in quanto periculo quodam die fuerim constitutus, exposui in eodem primo opusculo Expeditionis litterariae num. 109. ut et aliud multo gravius vitae periculum, quod ibidem subii in summo Metellae sepulchro ad basis initium, ligneo ponte, quem conscenderam, confracto, enarravi ibidem num. 132. 47 In laudibus tanti pontificis


284. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

immorabor. Quas nimirum exposui et in ejus operis nuncupatoria epistola (ipsi enim, cujus auctoritate et munificentia opus ipsum perfectum est, clementissime excipienti, nuncupandum censui opus ipsum communi nomine Mairii et meo) et multo fusius in poemate, quod, ubi primum post extremum vitae periculum visus est convalescere, inter publicam totius Urbis gratulationem typis impressi, adjectis adnotationibus, quibus praecipua ejus gesta carminibus proposita magis illustrarentur. Notissimum est ejus patriam fuisse Bononiam, tot doctorum hominum parentem, ac sedem. Notissima est itidem


285. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

atrium impleverat aqua et jam scalis ad superius tabulatum conscendebat, non sine aliquorum metu, ne nos obrueret. Quod in tanta maris vicinia, quo se aquarum moles effundebat, fieri omnino non poterat, nisi forte ipsarum aquarum vis convulsas potius aedes evertisset. Longe gravius a fame periculum: per octo integros dies obsessi constitimus. Et nobis quidem annona non defuisset, sed miserabilis nos angebat tot inopum turba omni alimento destituta; cum quibus, quaecumque parata pro nobis fuerant, partiri erat opus. Admodum difficulter ad Portuensem urbem contra fluminis impetum


286. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Terra autem interjecta inter Solem et Lunam tum omnino impedit, ne se mutuo videre possint; adeoque aspectum tanti interjecta doloris hostis dura negat questusque eludit inanes. Fuga comitum in subitis tenebris, equorum perturbatio, ruentis currus periculum sponte jam consequuntur, ut et foemineus Dianae furor unguibus se lacerantis et cruentatae juxta veterum morem, qui diis et immoderatos animi motus et vitia hominum tribuebant. Quod autem pertinet ad hymnum, praecipuas Dianae res gestas collegi ex poetis et mythologia, ejusmodi autem,


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.