Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ob

Your search found 3503 occurrences

More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3456-3468:


3456. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

visere terras,
Cuncta notet, quae aut ipse oculis inspexit, ab ore
Aut alieno illi quae sunt accepta, domumque
Mox rediens struit historiam, vulgatque, viarum
Quas tenuit seriem describens naviter omnem.
Hoc fit ob immodicum, quo flagrant, laudis amorem,
Seque viatorum ut secernant plebe: potiri
Sed paucis hac laude datum, multosque videmus
Saepe una de gente loqui pugnantia secum,
Quod famam minuit scriptorum, angitque legentes.


3457. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

Alieno aere obstricti, nec valentes solvere in Rhacusana urbe immunes sunt, si in aedibus ad se pertinentibus se claudere loco carceris velint. At qui ibi domos proprias non habent, hoc loco domicilium figentes secundum leges nostras immunitate gaudent, nec ob debita civilia ulla amplius molestia affici possunt.
Decocti immunes ubi sunt) in limine tecti
Prostantem, causas petii, simul ille reponit.
Lux hodie, ut nostis, solemnior, et locus


3458. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sua vendere quò venit, urbis
Se se ad vafritiam flexit, plus fallere promptus,
Quam falli patiens: modo spes vel parva lucelli
Fulserit, horum aliqui miscebunt sacra profanis.
Scis, hominem his olim simplex ob caepe necatum,
Quod misero in zona positum dum turget, avaris
Foeta crumena auro male credita. An ultima pestis, 3 Haec partem non modicam hujus regionis invasit anno 1785. quae paucos post


3459. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Degentes scopulo, cui vinea, sylva, lacusque,
Visque olearum ingens, hortique, et pascua laeta
Adjiciunt pretium; solitique accedere ab ipsa
Saepius urbe illuc animi ob solatia cives.
Hoc factum an. 1800. praevia facultate a Summo Pontifice obtenta. At nunc mutatis rebus bona vendita, et oras


3460. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hîc ego, quando mihi arcanum expugnare potestas
Restabat jam nulla, affinem Praesulis ipsum,
Qui mihi rem visus subolere, ita tento: quid horum
Esse putas causam adventus, dic oro: Senatus
Ob grave porro aliquid, magnumque accedere jussit.
Da nosse id, nam si ignarum te dixeris, hercle
Haud credam. Ille ideo, qui missos novit, in ipsa ut
Re cras Pontifici certus queat ordo teneri,
Caetera secreti


3461. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

bonis melius formare juventam
Noverat: hi vitae exemplis illustribus, atque
Eloquii arte sacri magnas cum civibus urbes
Crimine ab omnigeno absterrebant. Una sed auctos
Tot tantisque bonis labes maculabant, ob illam
Et periere, animis dominandi immensa cupido
Hos tenuit, regum haud facile toleranda ministris,
Quo clades, mihi crede, uno de fonte profecta,
Quidquid mox mendax sparsura est fama per orbem.


3462. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam, quod vendant pharmacopolis,
Quosque sua struxere manu rhombosque, colosque:
Exigui cuncta haec pretii, et sic parva peculî
Summa redit miseris, apprime stramine in urbem
Cum solo venere graves, ut ob illa laborem
Longae adeo subiisse viae mirere; beatas
Se tamen hae reputant, si possit ab aere recepto
Plena oleo flavente domum vesica referri.
Non longe hinc pagus, terraeque a nomine Petri,


3463. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haud alibi plures scelerati, nec caput unum 11 Haec facinorosorum hominum major copia inde procul dubio provenit, quia hic pagus ad ultima Turcarum confinia situs est; solentque finitimi ubique pejores aliis esse ob facilitatem transitus in alieni Principis fines, et impunitatis spem. 1
Damnatum ex illis furca, exiliove; feruntque,
Cum moriens quidam sua crimina mystae aperiret,
Hoc prae aliis fassum (peteret ne


3464. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui pagis similes habet aedibus aedes
Urbanis, amplas mole, ornatasque decorè.
Haud eget argenti locus hic, nam plurimus illa
Navis obit maria experiens de gente magister,
Tum nautae innumeri, quorum non unus ob omni
Puppe Rhacusana, externisque adducitur, arte
Quippe valent multumque illa, a teneris secuti
Vix aliam noscunt: pauci, quibus arcta supellex,
Addicuntur agro. Sed, quod mireris, olusque


3465. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Calmotta ab antiquis Elaphites vocabantur ab aspectu Cervi (Graecè έλαφος) quem exhibent. Harum praecipuam, quae Jupana dicitur, latini Tauridem vocant ob eandem causam, quod duo promontoria portum, Luka dictum, efficientia tauri cornua imitentur.
Primaque dicetur, quae maxima, quamque Quirites
A tauri forma voluerunt Taurida


3466. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quae geminas inter posita haud mediocribus olim Haec insula, quae 12. milliaria circuit, decimo quinto et sexto saeculis, cum maximè Rhacusana floruit navigatio, multum locuples erat, et 14. Millia incolarum numerabat: ob quas verò causas deciderit, in carmine innuitur.
Inclyta divitiis, populi et tot millibus aucta,
Quot satis et clarae sint urbi: rarior illa
Nunc populo, retinensque parum splendoris


3467. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Seraphinum Razzium in sua Historia Rhacusana Lucae edita anno 1595. apud Vincentium Busdraghi lib. 3. pag. 166.
Reginae hîc superûm, voto quod fertur ob haustum,
Evomitumque iterum puerum serpentis ab ore
Incolumem posuisse pater: de stipite ibi uno
Bissex dissimili vultuque, habituque figuras
Ara habet, longa hîc ulnis ter quinque videntur


3468. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Pontificis, cujus classi imperabat Marcus Grimanus Patriarcha Aquilejensis. Eo cum 4. navibus Epidaurum profecto, ibique morante, 12. reliquarum licentiosi milites hanc insulam hostiliter depopulati sumnt. Rhacusani cum magistro classis conquesti sunt, qui suis ob hoc facinus iratissimus, et gravissima comminatus supplicia et homines abductos, et bona reddi jussit; quae deerant, se rediturum postea promittens. 11
Queis direpta omnis fuit insula, nec tremor ingens


Bibliographia locorum inventorum

Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].


More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.