Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ob

Your search found 3503 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 356-475:


356. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_280 | Paragraph | SubSect | Section]

inspexeris atque consyderaris. Plurimorum quidem actiones operaque ad unum citantur documentum, genera autem documentorum capitulatim digesta tituli indicant. Multis in locis idem reperitur exemplum, cum idem interdum multis conueniat ob cognationem affinitatemque uirtutum. Siquid in iis disponendis, explicandis, disserendisue a me erratum deprehenderis, oro, tuę incudi redde, tuam limam adhibe et castigando poliendoque effice, ut munusculum hoc meum non tam donatore


357. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_283 | Paragraph | Section]

etiam redderem cautiores, ne, tametsi boni sanctique sint, facile de se popularibus auris credant. Quam enim periculosa sit humilibus Christi seruis mortalium laudatio, tunc plane intelligent, cum relatu legerint non aliam ob causam quosdam reliquisse monasteria uastasque penetrasse solitudines annosque plurimos feris tantum peruias habitasse terras. Tu igitur, cuius nutu cuncta reguntur fautor mihi adsis, Deus, dictantem inspires, scribentem


358. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

factum, ex Christiano martyrem immortalitatis palmam assecutum. Cęsaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus cerui, quem uenando insecutus fuerat, Christum in cruce fulgentem uidere meruit. Qui dum ob ipsius erga inopes beneficia ei se apparuisse diceret et mysteria ueritatis reseraret, credentem baptizari iussit, ut, qui charitate iuuerat miseros, fide inter uere felices recipi idoneus foret. Igitur, cum hęc ita


359. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

quod de ipso perperam opinatus fuerat, ab eodem ueniam roget ac tandem discat nefas esse miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Vtinam talem subire cogantur mulctam, ne poenis grauioribus obnoxii sint, qui mendicos ob hoc solum interdum improbitatis arguunt et increpationibus repellunt, ut, quod eis subuenire nolunt, iudicii esse uideatur, non impietatis. Nunc infirmioris sexus haud infirmiora exempla subnectam.


360. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_306 | Paragraph | SubSect | Section]

in pauperes liberalitate satiata, ad egestatem pene ultimam peruenit. Sed quanto tunc se fecerat pauperiorem, tanto postea amplioribus locupletata est diuitiis in regno cęlorum. Elizabeth nondum marito lantgrauio uiduata, ob assiduam in pauperes benignitatem, mater eorum cognominabatur. Sanis uitę subsidia mittebat, afflictos consolabatur, ęgrotos uisitabat, mortuis funus sua procurabat impensa. Quos in plebe magis inopia pressos


361. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

incolumi se nunquam famem timuisse affirmant? Mulier igitur ad uocem apostoli a morte ueluti a somno exurgens, illum suscepit hospitio solitaque subsidia pauperculis misit, nunquam pietatis deserens officium, ob quam et ad hanc uitam redire illi licuit et proficisci ad ęternam. O pręgrandis elemosinę uirtus! Diuites sanctificat, pauperes beat, peccatores iustificat, iustos glorificat, mortuos suscitat et immortalitatem


362. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_318 | Paragraph | SubSect | Section]

haud facile uanę glorię uitio cariturum. Eo autem surrepente gratiam omnem, quam assecutus fuerat, irritam fore dicente Scriptura: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Denique domicilia eorum ob hoc cęllas appellari; quod in his cęlarentur, quę occulta esse uelint. Nec mirum aliquem interdum plausu assentatorum suorum blanditiisque duci, cum frater Leonardus etiam cogitationum suarum circumuentus fuisset,


363. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_319 | Paragraph | SubSect | Section]

suspectus, ut innocentiam probaret, iubente abbate fiscellam, quam de palmeis foliis ipse texuerat, igni imposuit. Atque ubi a flammis eam lędi non posse animaduersum est, non solum omni suspicione fuit absolutus, uerum etiam ob miraculum uenerationi haberi a fratribus coeptus. Cęterum se in celebritate esse indigne ferens, procul inde secessit in desertum maluitque in speluncis cum feris habitare quam in monasterio ab hominibus honorari, memor


364. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

profectus, a Laodicea Tharsum; a Tharso rediit Romam. In paterna domo pro peregrino pauperculo susceptus alios septendecim durauit annos in summa rerum inopia statuque miserabili, nec ipsis genitoribus suis sese manifestans, ob hoc solum, ne agnitum honore afficerent. In exitu uitę, et quis et quantus esset, apparuit, hoc signis prodigiisque instanter editis, illud chyrographo in manu defuncti reperto ac rei ordinem indicante, tunc scilicet, cum


365. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexandrię pręsidis, filia, quoniam parentibus idolorum culturę deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit et sexu cęlato, uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium uocari fecit. Tandem ob animi sapientiam morumque integritatem in abbatem electa hoc primum a fratribus exegit, ut, quanuis dignitate pręstaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium insolesceret, pręsertim in illo


366. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

deposuit, quam inuitus gerebat. Hinc primum degenerantis curię signum apparuit, quoniam tantę integritatis uir a nemine, ne id faceret, interpellatus est aut, cum fecisset discessissetque, reuocatus nisi ab eodem, cui ob uirtutem charus fuerat, rege; quanquam ille solitarię uitę, quam repetebat, captus dulcedine nullius iam dissuasionibus a proposito moueri potuisset, quoniam nec regis motus est. Id neque improuide neque inconsulte factum


367. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_336 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque apostolus Polemio, Indię rege, offerente sibi camellos argento auroque oneratos, eo quod filiam eius ab immundo spiritu liberam reddidisset, nihil prorsus accipere uoluit, sibi his nequaquam opus esse dicens neque ob hoc se uenisse, ut munera acciperet, sed ut in Christum credentibus uiam adipiscendę salutis mostraret. Hęc res profecto non minus quam miraculum sanatę filię impulit regem, ut baptisma susciperet et postremo relicto


368. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_398 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ardori remedium nullum inuenerit, donec uitam mutare decreuit. Ad eius ergo orationem Dominus ignem misit in terram, et quid uoluit, nisi ut accendatur? Theodora Romana, Sisinii coniux, a Clemente pontifice conuersa et ob hoc a uiro infideli odio habita, pro conuersione eius orauit et exaudita est. Petrus apostolus oranti apparens Sisinium precibus eius a Domino concessum nunciauit. Hinc demum deposito errore Sisinius Christianitatem accepit


369. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

Cambisem et Zamrim cum discipulis irruisse legimus, ut eum interimerent, quoniam cum uiuente contendere neque dictis neque factis poterant. Illo autem sese crucis signo muniente diuinitus inhibitos, ne propius accederent, et ob id magis furore concitatos sibimetipsis mortem consciuisse. Confer nunc cum magorum uanitate crucis uirtutem! Illa sibi seruientes occidit, hęc a cędis periculo liberauit. Quam rem etiam maleficorum discipuli consyderantes


370. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_433 | Paragraph | SubSect | Section]

magistro. Dum autem uterque Hierosolymis a Maximino episcopo baptizaretur, circumfusos lumine uiderunt, qui aderant, eaque res indicio fuit eos antehac ueri ignoratione in tenebris fuisse. Constantinus imperator ob Christi cultum, quoniam nouam religionem in rem publicam Romanam inducere piaculare uidebatur, a philosophis redargutus diem constituit, quo cum Christianis ad rem inter se contentione discutiendam conuenirent, ut hi, qui


371. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

uerbis aliquot ultro citroque habitis deprehendit illum in hanc ipsam Euticetis heresim incidisse atque ait: Putaram me cum Iustiniano loqui, non cum Diocletiano; aperte ostendens, quanta esset erroris huius malignitas, ob quam solam mitissimum principem sęuissimo Christianorum persecutori duxit comparandum. Veruntamen cum aliquandiu inter eos fuisset disputatum, Augustus tandem pontificis sententię cedens catholicum se fecit.


372. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_441 | Paragraph | SubSect | Section]

sceleratissimus, stellas adorauit, aras Baalim errexit, in templo Dei idolum posuit, somnia obseruauit, auguria sectatus est, super hęc sanguinem innoxium fudit, interficiens prophetas, Esaiam serra medium secans. Cumque ob hęc flagitia Dominus tradidisset eum in manus principum Assyriorum ferroque uinctus ductus esset in Babylonem, angustiis compellentibus agnouit peccatum, egit poenitentiam, orauit, exauditus est Deoque propicio rediit


373. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_441 | Paragraph | SubSect | Section]

desperet, si Manasses inuenit? Aut quis adeo pessimis moribus uiuit, ut euadere bonus non possit, si ille euasit? Niniuitę, cum Iona prophetante urbis excidium imminere didicissent, peccatorum, ob quę id passuri erant, poenitentiam agentes dixerunt: Quis scit, si conuertatur et ignoscat Deus et reuertatur a furore irę suę, et non peribimus. Grandis fiducia, in ipso diuinę ultionis


374. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_442 | Paragraph | SubSect | Section]

latro in cruce poenitens? Quam quidem crucem, si nihil mali commisisset, si nemo cogeret, ipse sua sponte hac mercede ascendere debuit, ut a Domino audiret uocem illam, qua nihil iocundius: Hodie mecum eris in paradiso! Ob latrocinia noxę deditus mortique addictus, dum moriens dignum se supplicio confitetur, dum in Christum credit, dum iuxta se pendentem deprecatur, transiuit de morte ad uitam, de cruce ad paradisum. O diuinę clementię


375. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_444 | Paragraph | SubSect | Section]

uenit monachusque factus Deo in humilitate seruiuit. Et cum post aliquot dierum poenitentiam dimissa sibi esse peccata, quę commiserat, angelo referente accepisset, multitudinis eorum conscius dubitauit, an uera audiret. Ob incredulitatem linguę officio caruit. Sed cum uehementer doleret, quod solitas Deo laudes ore impedito concinere non posset, uocis usum ad eam duntaxat rem recuperauit, ad cętera mutus permansit. Sperauit ille quidem


376. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_445 | Paragraph | SubSect | Section]

apostoli placatus Dominus ueniam indulsit. Et ille correctus, peracta semestri poenitentia, hinc decedens misericorditer in fine saluatus est. Exemplum nobis reliquit, ut, siquando spes uitę emendandę uenięue impetrandę ob peccandi usum difficilior contigerit, ad eorum, qui Deo placent, confugiamus auxilia. Nostris enim flagitiis irritata Diuinitas sanctorum meritis, qui pro nobis orauerint, facilius mitigabitur et ad miserandum citius


377. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi domus sumus, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Quandiu ergo speramus in Christo, habitat in nobis Christus. Procul est ab iis, qui desperant. Mariam Magdalenam ob impudentis lasciuię crimen cęterorumque uitiorum infamiam cognomento Peccatricem dixere. Et tamen, cum sese poenitendo Domino submisisset, dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et quę diu serua fuerat


378. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_449 | Paragraph | SubSect | Section]

carcere educta migrauit ad paradisum et consortio inserta est angelorum. Talis beatitudo eos manet, qui uitam corrigunt et spem suam in sola Dei misericordia semper collocant. Hęc est enim, de qua Dauid in Psalmis gaudet, ob quam Domino benedicit, quam admiratur, in qua sperat: Exultabo, inquit, et lętabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam, saluasti de necessitatibus animam meam. Nec conclusisti me in


379. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_377 | Paragraph | Section]

Nauis uelo remoque satis propere obuiam agebatur, sed amantis cupiditate tardior erat. Annuente Domino succinctus prosiluit, super aquas cucurrit, mox crebrescentibus uentis commotoque mari pauefactus dubitauit et, cum ob hanc animi hęsitationem mergi coepisset, clamasse dicitur: Domine, saluum me fac! Arguitur itaque, quia timuit, sed saluatur, quia eius ope etiam saluari posse credidit, cuius uirtute super mare incessit. Vt


380. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_379 | Paragraph | Section]

et tam cito mutauit sententiam, quam cito illar Domino minus placere intellexit. Vtrobique tamen summi amoris argumentum, cum et reuerentiam prę se tulerit renuendo et permittendo obsequii solicitudinem, ueritus, ne quam ob causam consuetudine eius, qua sibi nihil dulcius neque suauius erat, carere cogeretur. Quid illud? Cum audisset, quod unus ex Discipulis conspiraturus esset aduersus Dominum suum et a Ioanne quęreret, quis ille esset,


381. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_386 | Paragraph | SubSect | Section]

discedamus, quod proximis debemus. Scriptum enim est: Noli fieri pro amico inimicus proximo! Dauid regis erga populum charitas, cum in multis tum in eo pręcipue apparuit, quod, postquam ob illegitimam simul et arrogantem plebium enumerationem puniendus ex tribus malis unum optare cogeretur, neque famem in terram suam neque cędem suorum ab inimicis inferendam elegerit, cum sibi et frumenti satis suppetere


382. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_396 | Paragraph | SubSect | Section]

Simul cęlum petierunt, quę simul in terra Christo seruierant, ut convivere, sic etiam commori exoptantes. Charitate inter se contenderunt apud Antiochiam Theodora uirgo et quidam miles. Illa ob Christi confessionem ab infidelibus in prostibulum truditur. Miles ignotus eam primus adiens persuadet, ut mutatis secum indumentis, uirili habitu euadens, uirginitatem intactam conseruet. Cumque ipse cum muliebri ueste


383. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_397 | Paragraph | SubSect | Section]

intentauerant, eos, cum uictus penuria laborarent, benigne suscepit, opipare aluit, large beneficiis affecit. Moyses pro Maria sorore Deum orauit et a lepra curatam reddidit, quam petulanter in se oblocutam nouerat et ob hoc quidem lepra perfusam. Dimittere illam Dei iudicio uoluntatique licebat, sed ipse pietate uictus, ut morbo eo liberaretur, precibus impetrauit. Idem a populo, quem de seruitute Aegyptia liberatum in terram lacte et


384. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

a quibus iniuste necabatur Sęuiendo impii efficere nequiuerunt, ut pius in sęuientibus bene optare desisteret. Venustianus, Tuscię pręses, Sabinum, Assisii episcopum, cum duobus diaconis Exuperantio et Marcello ob Christianitatem comprehendi fecerat et in carcerem trudi. Hos ambos diuersis poenis excruciatos interfecit, illi utranque abscidit manum. Mox ipse graui oculorum dolore uexatus ab eodem remedium poposcit, cui iam tot


385. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_403 | Paragraph | SubSect | Section]

pro illo orasset, omni prorsus molestia expediuit. Tam facilis exauditio nonne aperte declarat, quanti apud Deum momenti sit erga inimicos charitas? Isaac quoque abbas eum, a quo alapa percussus fuerat, cum ob hoc a demonio uexaretur, superincumbens poena liberauit. Idem iis, qui noctu in hortum suum furtim irrepserant et nec auferre quicquam nec inde discedere potuerant, mane inuentos de proposito quidem corripuit, sed quasi


386. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

ante tamen uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta inciderat mala. At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia. Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob humilitatem frequenter sese uilibus occupabat officis. Quędam autem inter sorores non satis linguę temperans illam carpere et simulatę sanctitati facta dictaque eius ascribere palam ausa, cum ab abatissa punienda


387. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_416 | Paragraph | SubSect | Section]

annunciantes. Inter apostolicos autem uiros Ambrosius episcopus eruditione, ingenio ac diligentia Dei uerbum prędicando ita pręstitit, ut facile persuasum sit non commentum fuisse, quod de illo quondam iactatum constat, ob os scilicet eius in cunis iacentis uolitasse apum examen, stridulo tinnitu eloquii futuri suauitatem portendens. Hic Aurelium Augustinum Manichea heresi tabescentem suis prędicationibus purgauit sanumque reddidit. Qui iam


388. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

si is, qui quotidianis exercitationibus sese fatigabat, non solum parere nolentes dimisit, sed etiam dignitati renunciandum censuit. Quod si is, qui tanta animi solicitudine uocisque contentione in monendo usus fuerat, ob incorrigibilem tamen plebis peruersitatem locum tenere pontificis dubitarit, quanto magis timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus non ualens latrare, cui Dominus per prophetam comminatur dicens:


389. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

Si dicente me ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ob hoc quidem et propheta contremuit dicens: Vę mihi, quia tacui. Et Apostolus: Vę mihi est, inquit, si non euangelizauero. Iuuenalis, natione Apher, arte medicus, ordine


390. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_435 | Paragraph | SubSect | Section]

Bonus est, inquit, sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis . Non negauit iustum esse Dei aduersum se iudicium, sed mala diferri precatus est, non ob hoc, ne thesauros, sed ne thesauris chariorem pacem ammiteret. Et quoniam pro pace, non pro diuitiis orauit, quod uixit postea, hostem non uidit, Deo in posteros calamitatem illam, quam interminatus fuerat, transferente, ut


391. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_436 | Paragraph | SubSect | Section]

mutua odia in unius miserationem conuertissent. Iacens diremit pugnam, quam stans nequiuerat inhibere. Audacem autem et periculi impauidum fecerat ipse pacis amor. Idem Fredericum imperatorem Eugubinis infensum iratumque et ob id grave ęris uectigal acceptis obsidibus imperantem suppliciter adiens placauit, ita ut ille et pecuniam remitteret et obsides restitueret et ipsum, ubi multo honore affecisset, discedentem deduci iuberet. Sicque pastor


392. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen interdum et uitii mentionem interseruisse. Abner, filium Ner, qui, ut in Regum libro legimus, principibus Israhel persuaserat, ut eiecto Isboseth, Saulis filio, regem sibi acciperent Dauid in Hebron regnantem, cum ob hoc ipsum negocium illuc uenisset seque ipsi Dauid foedere iunxisset et re peracta iam discederet, Ioab, Dauidici ductor exercitus, ad colloquium reuocatum interemit. Quid hac perfidia nequius, ut regis seruus regis amicum


393. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

ingratitudinis in Dauid? Idem Amasę, collegę suo, cum obuiam occurrisset: Salue, mi frater, inquiens, faciem ad osculum applicuit, sicam ad latus unoque ictu miserum nihil timentem confecit, ob hoc solum, ne militaris glorię secum particeps esset. Illi inuidit laudem, sibi perpetuam perfidię comparauit notam, minus in hostem quam in socium ferox. Merito postea et ipse a Salomone rege occidi iussus malignę


394. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

regis, quem sibi impedimento fore spectabat, quamprimum imponere deliberat. Ad ipsum uenit in Bethsan, dona offert, Ptolomaidem ei se traditurum spondet, utque eo secum pergere maturet, persuadet, cum non aliam ob causam se illum adisset diceret. Ingressus una cum eo in urbem, claudi portas, ipsum comprehendi, reliquos, qui cum illo uenerant, ad unum cędi fecit. Acceptis deinde centum talentis et duobus Ionathę filiis, quę, ut


395. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

plerique cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque distrahere cogerentur. Ob hoc sane Arsenius, cur tantopere accessum hominum deuitaret, cum interrogaretur, non posse se cum Deo simul et hominibus esse aiebat. Capito * cort. ex Capiton itidem


396. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_447 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum exemplo ad uirtutes capessendas uiamque perfectionis confidenter aggrediendam magis accenderemur. Quis autem perfectionem uitę professus in ędibus magnatum secure uersari poterit, si Seraphicus Franciscus eam ob causam diuino permissu demonum uerbera passus sit? Apud Leonem, Sanctę Crucis cardinalem, dies aliquot moratur, poenam sustinuit et culpam agnouit illicoque discessit atque ad monasterium rediens rem, quę sibi contigerat,


397. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

nuditas piscatoribus parem fecerat, nisi purpureus color regię stirpis insigne fuisset. Sed hic ideo reseruatus est, ut indicio foret, quanta ille reliquerit, ut Christum sequeretur. Iacobus Iustus, frater Domini ob formę similitudinem appellatus et, ut Egesippus ait, ab utero matris suę Sanctus, non laneum, sed lineum habuit amiculum. Ad hęc, quod ad corporis cultum pertinet, nunquam attonsus est nec oleo unctus nec balneo usus. Sic


398. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

non detrectauit, ne tentare uideretur benefactorem suum in eo exigendo, quod ipse sibi pręstare posset, uis tu necessitati tuę non succurrere laborando, cum possis, quasi dignus, qui ab angelis, non ab hominibus pascaris? At ob hoc ipsum to indignum statuis, quod pręsumptione utaris teque marcescere ocio sinas. Quod quidem cauens Venerius abbas, dum solitarius in Palmaria insula, quę a continenti Lunensis oppidi octo millia passibus abest,


399. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_464 | Paragraph | SubSect | Section]

pro Christo susceperit labores. Archebio Cassianus refert, quod, dum adhuc in coenobio cum fratribus uersaretur, laborem, qui ibi omnes suis horis exercebantur, sibi duplicando pro matre creditori satisfecerit, cum ipsa ob inopiam soluendo non esset. At neque patrem neque matrem agnouerat, dum religionem profiteretur. Tunc uero matrem se habere intellexit, cum illam egestate liteque coarctari vidit, ut ei scilicet, qui parentes honorare


400. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_466 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi, qui se totum spiritalem profiteretur, cibo potuque minime opus esse. Tunc demum illo errorem confitente subiunxit: »Scias igitur Mariam etiam Marthę ministerio indigere auxilloque iuuari.« Ob hoc quidem et Dorotheus in desertis Aegypti abbas, minima somno indulgens, noctis quoque partem operi manuum dabat. Tunc nempe sportulas contexere solitus, interdiu autem lapides conuehere et cęllas


401. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_478 | Paragraph | Section]

et Vetus Scriptura indicat et Noua. Moyses in monte quadraginta dies et totidem noctes nihil gustans facie ad faciem cum Deo loquitur et Legem digito eius in tabula lapideis conscriptam accipit. Quibus ob populi culpam confractis, rursum ieiunans, et Domini indignationem placauit et Legem recuperauit. Hinc in Leuitico pręcipitur filiis Israhel, ut septimi mensis diem decimam celebrem habentes ieiunio affligant animas suas


402. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_492 | Paragraph | SubSect | Section]

in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum et electos Israhel impediuit. Vbi autem sepulti sunt, Sepulchra concupiscentię appellata, ut posteros locus ipse admoneat non concupiscere illud, ob quod alii morte multati sunt. Viginti panibus ordeaceis centum homines pauit Heliseus, quinque panibus ordeaceis turbam quinque milium Dominus satiauit. Utrunque miraculum, sicuti cętera omnia, soli Deo


403. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_495 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Discipulis comedit, non carnem tamen nec quicquam aliud pręter panem, piscem, fauum. Eius pręcursor Ioannes Baptista Spiritu Sancto repletus, antequam natus, locustis in deserto et syluestri melle pascitur. Ob quam uictus austeritatem a phariseis demonium habere dicitur. A Domino neque comedens neque bibens appellatur, non quod nihil omnino sumeret, sed quod iis duntaxat sustentaretur, quę alii ut insipida uiliaque


404. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

se obedientem probaret. Euphrosina uirgo, Pafnutii Alexandrini filia (Smaragdus monachus dicta et credita), quoniam illi multus in uultu decor inerat, quocunque se uerteret, omnium in se oculos conuertebat. Hanc ob rem, ne fratrum mentes Deo intentas pręsentia sua labefactaret, iussa est cęllulę suę ianuam ultra non egredi, sed ibi humanis pariter diuinisque defungi officiis. Paruit non libenter minus quam constanter, octo et


405. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_519 | Paragraph | SubSect | Section]

mors sanctorum, mors autem peccatorum pessima . Ideo iustos occidi permittit Dominus, ut beatificet; ideo malos, ut damnet. Multi pręterea ex prophetis extrema pati quam uera reticere pręoptarunt, cum ob hoc a Deo dirigerenter , ut regum populorumque uitia corriperent et eis poenas denuntiarent. Esaias in duas partes sectus est, Hieremias lapidibus obrutus, Amos uecte per tempora transfixus. Alii


406. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

ductor, ab Olopherne Bethuliam obsidente de Iudeorum uirtute interrogatus, quod sentiebat, non dissimulauit, asserens inexpugnabiles esse Deo ipsorum cum ipsis stante, nisi quando eo relicto ad deos alienos declinassent. Ob hoc uinctus in Bethuliam mittitur, ut simul cum illis, contra quos bellum erat, captus puniatur. Sed longe secus quam ueritatis persecutores crediderant, euenit. Olophernes, qui nihil armis suis resistere posse gloriabatur,


407. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

committendum erit aut maius bonum omittendum. Huiusce rei subiiciemus exempla. Abraham, cum per spiritum nosset Sarrę, uxoris suę, pudiciciam, Domino protegente, quocunque perrexisset, tutam fore, uitę tamen suę ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc


408. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen suę ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc aliquando reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse


409. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_536 | Paragraph | SubSect | Section]

neque recusantes imperium. Clotario, Britannorum rege, uenationi indulgente aper a uenatoribus actus ad Deicolam * corr. ex Deicolum abbatem confugisse perhibetur. Et ob eo conseruatus, syluestre animal tutiorem se in Deicolqę sinu putauit quam si syluas fuga petiisset, pręsagio quodam lenitudinis pietatisque eius. Qui insequebantur, pepercere beluę ob reuerentiam uiri, non ausi eam


410. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_536 | Paragraph | SubSect | Section]

abbatem confugisse perhibetur. Et ob eo conseruatus, syluestre animal tutiorem se in Deicolqę sinu putauit quam si syluas fuga petiisset, pręsagio quodam lenitudinis pietatisque eius. Qui insequebantur, pepercere beluę ob reuerentiam uiri, non ausi eam lędere, quę sese fidei commiserat sancti. Marianus quoque, Bituricensis coenobii monachus, bubulci officio defungi non dedignatus, aprum ad se confugientem tutatus est. Canibus


411. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_553 | Paragraph | SubSect | Section]

meam. Angeli igitur magis quam homines sunt, qui uirginitatem sancte integreque custodiunt. Ioannem apostolum, quoniam et ipse uirgo erat, prę ceteris a Domino dilectum Euangelia testantur. Ob hoc ab eodem Domino illi matrem commendatam et illum matri. Virginitatis etiam priuilegium fuit, quod idem et apostolus est et Euangelista et propheta quodque in feruentis olei dolium missus lędi non potuit, et in terra


412. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_553 | Paragraph | SubSect | Section]

uidit. Iacobum apostolum, qui frater Domini nuncupatus est, intantum castitate sanctitateque pręstitisse ferunt, ut etiam Iudeis incredulis admirationi esset. Soli Sancta sanctorum intrare permittebant. Plerique deinde ob illius necem Hierosolymam euersam putauerunt. Hunc Paulus et Cepham et Ioannem, ueluti reliquorum pręsides, columnas uocat et ab iisdem sibi dexteras datas societatis gloriatur. Ac nequis calumnietur Petrum


413. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut ueniret, inuitaretur: Et fui tecum — inquit — et uidisti me. Sic ille excogitauit, quemadmodum et abbati morem gereret et sororem pręsentem non consipiceret, ob hoc solum, ne a proposito discederet, quo tuendam castitatem existimauit. Vrsinus, Nursię presbyter, uxorem habuisse dicitur, sed cum presbyteratum accepisset, ita ab ea fuisse alienus, ut nulla necessitate ipsam ad se


414. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_562 | Paragraph | SubSect | Section]

quodam Numidię Bajbylonem usque ad probandam Christianę religionis ueritatem ire iusso atque obediente. Nicetas *corr. ex Niceta martyr, a patre Maximiano, Nicomedię rege, ob Christianam professionem supplicia passus, postquam omnia constanti animo pertulisset, super plumea culcitra resupinus collocatur uinculisque constringitur, ne inde se mouendi facultas esset. Tum adducta est meretrix forma


415. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

uellet, cubiculum aditu aperto intrare non potuit. Et culpę conscia ac terrore simul perculsa, ante ianuam excito episcopo crimen confitendo ueniam impetrauit atque abiit moerens, dum secum reputat, quantum malum est libido, ob quam pudicicię cultorem ne adire quidem digna fuerit. Et illum profecto, que nulla unquam obscoenitas uicerat, nec persecutoris gladius uicit. Equitius in Valerię partibus abbas, dum in iuuenta immundis tentationibus


416. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

cum suis uirginibus cogitauerat, teterrime ipse cum filio disperiit. Tecla etiam uirgo Paulo apostolo Iconii Christum euangelizanti credidit. Cumque iam desponsata esset, repudiato coniugio uirginitatem seruauit et ob fidei confessionem in ardentem rogum missa uri non potuit, subitis hymbribus igne extincto. Deinde leonibus, ursis, tauris exposita, tot feris beluis repente mansuefactis euasit inoffensa. Puduit proconsulem ultra in illam


417. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_571 | Paragraph | SubSect | Section]

prętermittam, celeberrima Agnes uirgo. Pręfecti urbis filium nuptias tuas petentem despexisti, diuitias, quę illi affatim suppetebant, offerentem neglexisti, patrem quoque eius ut minantem, ita iniuria afficientem risisti. Ob quam constantiam Dominus, dum te impii expoliant, capillorum uestiuit incremento. Dum ad prostibulum trahunt, sua tutatus est luce. Infamem locum micantis fulgoris decore honestauit. Perculit horrore corruptores et in fugam


418. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

a parentibus Ansberto,* principi uiro (qui postea Rothomagensem ecclesiam rexit) inuita desponsaretur, multis cum lachrymis Dominum obsecrauit, ne suam pollui uirginitatem pateretur. Moxque leprę morbo totum corpus occupante, ob foeditatem intacta dimittitur. Et ne in incerto esset, cur id mali contigisset, ubi coenobium uirginum ingressa sanctum uelamen accepit, continuo sana euasit. Puto, quę tam enixe orauerat lepram etiam ipsam, quoad


419. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

cęcitate primum lucem amisere, deinde etiam uitam, cum ipsis * corr. ex septuagesies urbibus funditus euersi, et qui igne libidinis exarserant, cęlesti igne super eos pluente consumpti sunt. Ob Dinam, Iacob filiam, uiolatam Sichimorum urbs uastatur, et unius stuprum cędibus expiatum est plurimorum. Ruben maledicitur, quia ascendit cubile patris sui. Zambri cum scorto Madianite, ad quod palam intrare non erubuerat


420. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

uxor, quia ipso repudiato alium acceperat, simul cum patre igne combusta poenas dedit. Ipse Sanson secundę uxoris (ut scias, qualis bigamię euentus sit) dolis ac proditione periit. Tribus Beniamin pene internitione deletur ob uim illatam coniugi alienę. Dauid regem adulterii perpetratio ad innocentis et quidem de se bene meriti indignam compulit necem, ut intelligas illicitos concubitus causam esse plurimorum malorum. Et licet peccatum hoc mox


421. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

per Iepte ducem tutatus est eos, ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam promereri possis. Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere. Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus fregit uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę


422. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_589 | Paragraph | SubSect | Section]

regi, et Benadab, filio eius, poenitentiam egit orauitque ad Dominum, et sicut Scriptura ait: Datus est illis saluator, cuius ope liberati sunt. Ezechias fide et religione probatus, sed ob plebis et Achaz patris impietatem Hierosolymis obsessus, conscidisse uestimenta dicitur saccoque se operuisse, ad templum uenisse, ad Esaiam, ut pro ipsis oraret, misisse. Et continuo ab eodem propheta meruit audire, ne


423. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

ęternę, dicente Domino: Nolo mortem morientis. Conuertimini, et uiuite! At cum gloriabundus Merodach, Babylonię regis, legatis gazam suam omnem ostentasset et ob id illam ad Babylonios quoque transportandam Esaia prophetante didicisset, delicti conscientia consternatus, non est ausus mulctam hanc auferri poscere, sed differri. Bonus — inquit — sermo Domini; sit


424. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

Manasses, eius filius, cum in regnum successisset, patris uirtutes uitiis suis ęquauit. Coluit enim idola, somnia obseruauit, artes maleficas exercuit, Domini per os prophetarum minas denunciationesque contempsit. Ob hoc ab Assyriis captus et catenis atque compedibus uinctus, abductus est in Babylonem. Et tamen, postquam eum flagitiorum suorum poenituisset precatusque esset Deum, quem peccando irritauerat, exauditus est reductusque


425. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_593 | Paragraph | SubSect | Section]

passus sum absque iniquitate manus meę, cum haberem mundas ad Deum preces. Ecce in cęlo testis meus et conscius meus in excelsis. Quod si sic corpus suum sponte atterebat uir innocens et simplex et timens Deum, ob hoc solum, ut humilitatem probaret, quid nos facere oportet, qui et in multis offendimus et in non paucis adhuc offendere non cessamus? Idem, quia ingentibus oppressus erumnis Dei iudicium aliquantulum


426. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_605 | Paragraph | SubSect | Section]

acceptis et summi pontificatus officio sibi delato, post Domini ad cęlos ascensum uix ullo die a lachrymis temperasse dicitur atque ad eas identidem siccandas lineum linteolum de manibus nunquam dimisisse. Arsenium abbatem ob frequentes lachrymas fluxis ciliis, turgidulis ocellis suffusisque rubore genis fuisse ferunt. Vincentium quoque prędicatorem ad lachrymas promptissimum extitisse legimus, sed tunc pręcipue, cum salutarem hostiam


427. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_618 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrio sacerdotis diiudicantur. Qui immundi fuerint, extra castra eiiciuntur, donec mundentur. Quia peccator, nisi per poenitentiam et confessionem fuerit expiates, non admittitur in consortium sanctorum. Itaque illi, qui ob lepram separatus est, lex datur, ut habeat uestimenta dissuta, caput opertum, os ueste contectum utque contaminatum se ac sordidum clamet et solus habitet extra castra. Quę omnia non nisi magnę humiliationis signa sunt


428. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_622 | Paragraph | SubSect | Section]

laborem perficiant. Hoc ut lubentius accuratiusque exequamur, nostrorum exempla sanctorum perquiramus. Languenti monacho, qui iam fari nequibat, Philibertus, Rothomagensis abbas, Deum precatus linguam expediuit, ob hoc solum, ne sine confessione decederet. Vbi enim confessus est, illico expirauit. Satis esset in tali necessitate intimus peccatorum dolor et ipsa cordis contritio. Sed sanctus abbas nescius, an ille conuenienter doleret,


429. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

non consumitur. Sicut nec amor erga me tuus iccirco minuetur, si aliis quoque, quanuis multis, communicatus fuerit. Potest quidem omnibus impertiri et semper apud te integer permanere. Sicut etiam lucernę unius lumen non ob hoc minus fulgoris habebit, cum ab ea plurimę alię accensę fuerint. Et, si iis rebus nihil infertur detrimenti ex communicatione, multo minus Christo, qui et uerus amor est, diligens electos suos usque in finem, et


430. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

Saluatoris. Et cum de more manibus confregisset, cruor inde manare coepit, ita ut album panniculum, quod corporale appellant, sibi subiectum magna ex parte inficeret. Frustraque tentatum est maculam illam elui aquis. Atque ob miraculi fidem pannus ipse in sacrario Viterbinę ecclesię adhuc seruari dicitur. Eam potissime ob rem quartus Vrbanus pontifex (cum forte ibi adesset) diem Corporis Christi festum constituit, qui peractis Pentecostes


431. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

quod corporale appellant, sibi subiectum magna ex parte inficeret. Frustraque tentatum est maculam illam elui aquis. Atque ob miraculi fidem pannus ipse in sacrario Viterbinę ecclesię adhuc seruari dicitur. Eam potissime ob rem quartus Vrbanus pontifex (cum forte ibi adesset) diem Corporis Christi festum constituit, qui peractis Pentecostes officiis feria quinta proxima solennis est. Pontificis maximi testimonio credat annuęque celebritati ab


432. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_371 | Paragraph | Section]

circumspectiores esse poterimus ad noxam hanc deuitandam Deoque obediendum, nequis in alterum, quomodo non licet, sententiam proferendo seipsum damnet. Aaron et Maria Moysen probro iactauerant ob uxorem eius, ut ait Scriptura, Aethiopissam. Et quę tam audacis petulantię caput et causa fuerat, in lepram incidit, ut corporis morbo mentis uitium puniretur, quoniam ab homine reprehendi non debuit, quem Deus suis


433. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_372 | Paragraph | Section]

militię missione accepta tribus Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse de Sylo, ubi tabernaculum fixerant, ad Galaad, possessionem suam, quę ultra Iordanem erat, reuertentes in ripa fluminis citeriore altare construxerunt, ob hoc duntaxat, ut posteris fidem facerent se commeandi ius habere ad offerendum in Sylo, nequando separati reliquis tribubus sicuti possessione ita et religione uiderentur. At uero cęteri filii Israhel rati illud ad


434. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

Ipsi Dominus inter aduersa patientię meritum exaggerat, sed falsi rerum existimatores non habentes, in quo eum manifesto arguant, occulti criminis reum putant, quia in miseriis uident, digni illi talia ob culpam perpeti, qui talia passum uanissimo argumento delictis obnoxium censuerunt. Ex uitę moribus, non ex casuum angustiis, qualis quisque sit, iudicari debet, iuxta Euangelicum illud: Ex fructibus eorum cognoscetis


435. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto inexpiabilis poenę inuidię crimen est ob hoc virtutem aliquam in aliquo mordere, quod eam ipse assequi posse desperes. Nam etiam Spiritui Sancto iniuriam facit, qui donum eius in illo, cui datum est, petulanter sugillare contendit. Sed


436. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

superare. Magni profecto animi uir, si uitiis postea non fuisset deprauatus, ita ut idem et patientię et impatientię exemplum sit. Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi militaris uirtutis gloria eum pręferri audiuit. Sed quanto ille aduersus Dauid extitit infensior, tanto ipse erga eum se gessit submissius. Necis in persecutorem suum non semel potestatem nactus,


437. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

grauiter percussus, ne gemitum quidem edidit, sed tacitus in cęllam suam se recepit. Postero autem die negocii causa, quod sibi iniunctum fuerat, ad ciuitatem iturus, abbatem adiens eundi potestatem de more petiit. Ille ob acceptam iniuriam discessurum ratus, cur id peteret, interrogat. Sed cum causam didicisset, animaduertit ipsum, tametsi liuidam adhuc et tumentem ex uerbere faciem pręferret, iniurię tamen omnino non recordari.


438. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit. Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus abiit, domo excessit et se monachum fecit magnique Antonii dignus euasit discipulus. Denique manus


439. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

patientiam scriptis commendans ait: Cum suscepto religionis uoto filium quoque paruulum secum ad coenobium adduxisset, de industria puer male a fratribus accipiebatur, coram patre subinde cęsus ac sępe per capillos tractus, ob hoc solum, ut patris in eo constantię periculum facerent. Ille ergo neque fratrum uerberatione neque unici filii iugibus pene lachrymis moueri poterat, ut uultu saltem tristitiam pręferret. Quin potius


440. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

in diebus meis. Qua patientię humilitate meruit, ut illa regię gazę direptio ad successores suos Ioachin *corr. ex Ioachim et Sedechiam usque differretur, quando etiam populus ipse ob delicta ductus est in captiuitatem. Non sensit damnum, qui eo se dignum confessus animum statim ad sustinendum parauit. Qui uero sępe aduersa passi uitam corrigere neglexerant, amissis tandem omnibus iugum quoque tulere


441. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesu facturos confidebant quam in omnium quęstu, quę ubique sunt diuitiarum atque opum. Quod si a posteris quoque nisi in paupertate Christo fideliter seruiri non potuit, cur nos dolebimus aliquo rei familiaris detrimento, ob quod ad Dei cultum efficimur aptiores? Ad quem quisquis conuertitur, fragilium bonorum amissionibus non mouetur, dicente Scriptura: Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.


442. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

claro, dum resupinatus obdormisset, stercus de nidulo hirundinum cadens oculos excęcauit. Et nihil eo contristatus dicitur, sed gratias egisse Deo pristinęque religiositatis ardorem accendisse magis quam restinxisse. Ob quam patientiam anno a cęcitate sua quarto uisum recipere angeli ministerio meruit. Et rursum gratias Deo agens: Ipse - inquit- castigauit nos propter iniquitates nostras, et ipse saluabit nos propter


443. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

attende, quantum interfuerit inter ęgrotantem et sanatum. Dum langueret, expers delicti fuit. Mox, ut conualuit, iactantię crimen incurrit ostentans alienis diuitias suas, quas ęger contempserat. Nec leuis culpa fuit, ob quam illas ad alienos quoque transferendas audiuit. Nobis ergo, si meminerimus, quanto ad peccandum propensiores existant, qui corpore sano sunt, minus molesta erit infirmitas. Orandum autem esse


444. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

esse. Quod si per poenitentiam et confessionem deletum fuerit, reliquum est, ut ęger conualescat. Itaque semper curandum, ut ante animę nostrę remedia adhibeat sacerdos quam corpori medicus, ut etiam, si alia de causa quam ob delictum male affecti fuerimus et morbus curari nequiuerit, magis securi uitę huius finem expectemus. Ne mors quidem grauis erit uitam meliorem sperantibus. Morbo autem liberatis magnopere cauendum est, ne ueluti canes ad


445. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

ferunt. Columbę igitur puritate interius totus nituit, qui oculis tantum exterius orbus fuit. De Didymo Alexandrino testatur Hieronymus, qui eius auditor fuit, quod a parua ętate oculis captus et ob id elementorum quoque ignarus tantum miraculum sui omnibus prębuit, ut dialecticam et geometriam (quę uel maxime uisu indiget) usque ad perfectum didicerit. Addit etiam plurima opera ab eo nobilia scripta: Commentarios in


446. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

consulens. Ita magnam langoris molestiam maiore uirtutum meditatione uincebat, animo etiam fortior quam corpore debilior. Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios infirmos oratione sola curauit. Eis uero, qui infirmitatem eius miserabantur, e diuerso supplicare solebat, ne corporis sui, sed animę curam haberent ueniamque a Domino sibi exorarent


447. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

urbis incendium ex aduerso se obiiciens derepente cessare fecit, tam potens uirtute, cum pedibus tam debilis esset. Hinc nos, quoties imbecillitate aliqua superati uestigiis insistere minus ualuerimus, meminisse debemus ob hoc nobis terram calcandam denegari, ut cęlum mente conscendamus nec dubitemus breuis infirmitatis nostrę patientiam ęternę illic incolumitatis beatitudine compensandam. In uita Thomę, Cantuariensis archiepiscopi,


448. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

omnis aduersa corporis ualitudo tolerabilis erit. Quod quidem etiam Elizabeth de Sconaugia, Deo dicatę uirginis, probatur exemplo. Quę (ut Sigebertus scribit) toto corpore hulceribus contabefacto iacens, nunquam ob hoc aliquam animi tristitiam uultu prętulit, multas interim futurorum reuelationes accepit acceptasque prodidit, ut facile dixerim et ideo sanctam fuisse, quia patiens erat, et ideo patientem, quia sancta.


449. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_437 | Paragraph | SubSect | Section]

se Christianum negauit neque idola demonia esse timuit confiteri, omni cruciatu fortior, omnibus tortoribus audacior, cęsarem ipsum contemnens, dum amplexatur Christum. Eustachium cum uxore et liberis Hadrianus princeps ob confessionem Christi in boue ęneo introclusos cremari fecit. Et cum triduo machina illa arsisset ipsique iam in cinerem redacti putarentur, exanimati quidem inuenti sunt, sed nusquam adusti, ita ut neque


450. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

egenisque erogasset, ligatur a patre et bubalis neruis nudus acerrime flagellatur. Mox ab angelo spiritali consolatione recreatus et in cęlum suspicere iussus uidit manum coronam incredibilis decoris inde sibi porrigentem, ob quod magis patiendi cupiditate ardere coepit. Et cum ei super plumeum stratum uinculis colligato molliterque composito meretriculam adduxissent, linguam dentibus pręsectam in illam expuit et stupore attonitam discedere


451. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

passus in corpore, quod a parentibus accepit in nomine. Cyprianus, Carthaginiensis episcopus, cuius multa religiose et eleganter scripta extant, Carthagine passus est sub Valeriano et Galieno principibus. Hic ob Christianam assertionem primo in exilium actus, deinde reuocatus, cum edictum, quo capite cędendus decernebatur, audisset, Deo gratias egit, nihil prę se tristitię ferens. Deinde suis pręcepit, ut spiculatori, a quo percuti


452. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_445 | Paragraph | SubSect | Section]

persecutus est. Flagris cęsam et per capillos tractam Alexandrię pręsidi Martiano puniendam obtulit. Pręses autem sacrificare nolentem neruis bubalis duriter uerberari iussit et in carcerem trudi. Ob quam illa patientiam meruit a Christo uisitari et passionis dolorem pręsentię Dominicę suauitas mitigauit. Dehinc educta, dum ad supplicium traheretur, gaudebat. Itaque lampades, malleos, flagella constanter pertulit.


453. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

exhortationibus roboratus, illis fortiter repugnauit. Biennio post aduersa ualitudine correptus uita decessit atque apparens in uisu abbati gratias egit, quod eius consilio, ope operaque religionis statum non deseruit et eam ob rem inter beatos collocatus esset. Tantum illi profuit hasce inimici suggestiones suo detexisse abbati neque cęlatas tenuisse. Duo etiam nouitii monachi, eandem improbissimi spiritus molestiam passi, ab eodem Hugone


454. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico desiit et ipse spiritalis gratię luce perfusus, causam agnouit, ob quam gaudere iocunditateque affici deberet et non conturbari neque moestus esse. Nec precationibus tantum sanctorum, uerum etiam rebus, quas ipsi contrectauerint, terrentur demonia et fugiunt.


455. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

et qui stat, caueat, ne cadat, et qui ceciderit, poenitendo resurgat, ita ut ne rursum corruat. Nam crebrius corruendo languescere resurgendi potestatem ac debilitari necesse est. Pari ac pene eadem Iudei cuiusdam uisione, ob quam et ipse, ut Gregorius in Dialogo ait, ad baptismum uenit, seruatus est Andreas, Fundanę urbis episcopus. Qui cum sanctimonialem quandam foeminam secum cohabitare, suę illiusque continentię nimium confidens,


456. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

Sulpitius quoque, Bituricensis episcopus, dum in ecclesia cum suis clericis noctu oraret ac psalleret, horrendos circa se demonum strepitus fremitusque audiuit, sed interim opus suum minime intermittendo fortasseque ob hoc ipsum intentius orando cessare tumultum fecit, magis terrens aduersarios quam ab eis territus. Terruit illos et Eadmundus, Cantuariensis archiepiscopus, qui, cum ad multam


457. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_472 | Paragraph | SubSect | Section]

eam profecit malignus, ut, quo eam magis tentauerit, eo plus sibi confusionis comparauit, toties uictus, nunquam uictor. Igitur, quę semel corruerat, ita se errexit, ut nullo deinde aduersarii conatu euerti unquam potuerit. Ob quod quantum receperit mercedis, inde coniectari licet, quod, qua die uita decesserat, in uisu abbati apparuit, ad cęlestem thalamum gloriose sublata tantoque splendoris fulgore radians, ut pręstringeret oculos


458. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_476 | Paragraph | SubSect | Section]

ęquare opus, ut quisque non, quantum ferre potest, sumat, sed perferre. Huiusce rei nunc subiiciemus exempla. Trecentos et sexaginta quinque annos uixit Enoch, et ambulasse cum Deo dicitur atque ob id non apparuisse, quia tulit eum Deus. Dignus quippe uisus est, qui tandiu corpus suum ab immunditia custodierat, ut cum corpore simul transferretur in paradisum. Noe itidem cum Deo ambulasse fertur, iustus perfectusque


459. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_485 | Paragraph | SubSect | Section]

pręuaricatus est, ab eodem Deo, a quo electus fuerat, regno indignus iudicatur et ab inimicis occiditur. Roboam una cum populo, cui pręerat, in uiis prophetę Dauid ambulasse dicitur, mox deinde legem Domini reliquisse. Ob quod a Sesac, Aegypti rege, capti, spoliati, in seruitutem redacti sunt, dicente Domino per prophetam: Vos reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Rex quoque Ioas, Ochozię filius, quandiu uixit Ioiada


460. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_510 | Paragraph | SubSect | Section]

quam terreni filia? Hęc ex febri iacens, cum ad parietem se uertisset, apiculę forte aduolantis tinnulo cantu admodum delectata, quasi iam angelos in cęlo, quo mox itura erat, concinentes audiret, et ipsa Deo laudes uoce ob langore tenui pressaque succinere coepit. Lęta mortem expectabat, iugiter orabat. Et cum prope se demonem uidisset, ut protinus recederet, iussit. Eo fugato Christum uidit, a quo ad cęleste thalamum inuitata mox ire


461. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_515 | Paragraph | SubSect | Section]

multę sanctitudinis uir, et quondam beato Hieronymo familiariter usus, in quiete uidit (sicuti idem Cyrillus testatur) animam cuiusdam episcopi Anchonitani, cum ante diuinę maiestatis tribunal sisteretur, ob uitę luxum atque delicias ad ęternam poenam destinari, animam uero Theodosii senatoris, quod beatum Hieronymum magno semper honore coluisset, ad purgatorii tormenta deducendam decerni. Cumque diem signasset, quo ista


462. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_524 | Paragraph | Section]

et ait: Videte, nequis uos seducat! Multi enim uenient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. O, misera utrorumque conditio et qui seducent et qui seducentur. Felices quidem sibi uidebuntur ob delicias uoluptatesque et rerum omnium copiam, quę illis satis superque erunt, et non animaduertent nec recordabuntur, quod uia illa, quam ingredientur, uia perditionis sit. Quoniam ergo abundabit iniquitas et refrigescet


463. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę superuenient uniuerso orbi. Putabunt maligni hanc se pressuram pati, quia nondum satis ulti sunt illos, qui Antichristum recipere noluerunt, et ob id magis magisque incrudescent, dum cędendo eos arbitrabuntur obsequium se pręstare Deo. Ita de errore in errorem prolapsi, grauius postea diuinę uindictę ferent supplicium. De signis autem his etiam ueteres prophetę


464. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

Arrii uel Eunonii heresim erroremque incidamus, qui Filium Patri negant esse ęqualem. Scit ergo Iudicii et diem et horam ille, qui iudicaturus est, sicut et ille, qui omne iudicium dedit Filio et qui cum Filio unum sunt. Sed ob hoc nos diem illum ignorare uoluit, ut semper uerentes, ne forte is crastinus sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: Non est


465. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_557 | Paragraph | SubSect | Section]

me; infirmus et in carcere, et non uisitastis me. Quam ergo melior nunc eorum conditio, qui cunctarum oppressi sunt onere calamitatum, quam illorum, qui rerum copia abundant et nihil impertiunt indigenti. Non ob paupertatem in iudicio damnabimur, sed ob impietatem. O, infelices diuites, qui diuitiis uti nesciunt! O, felices, qui sciunt! Nesciunt profecto illis uti, qui, cum regnum cęlorum illas dilargiendo lucrari possint, auare


466. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_557 | Paragraph | SubSect | Section]

non uisitastis me. Quam ergo melior nunc eorum conditio, qui cunctarum oppressi sunt onere calamitatum, quam illorum, qui rerum copia abundant et nihil impertiunt indigenti. Non ob paupertatem in iudicio damnabimur, sed ob impietatem. O, infelices diuites, qui diuitiis uti nesciunt! O, felices, qui sciunt! Nesciunt profecto illis uti, qui, cum regnum cęlorum illas dilargiendo lucrari possint, auare retinendo cum illis pariter arsuri sunt.


467. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_561 | Paragraph | SubSect | Section]

saluti atque utilitati consulere negligunt. Post hęc idem apostolus aduersus perfidos Iudeos excutiens uestimenta sua dicet: Sanguis uester super caput uestrum; mundus ego ex hoc ad gentes uadam, ut scilicet Iudeis ob incredulitatis pertinaciam ad ęternas tenebras relegatis ipsos gentiles conuersos et credentes in cęlestia recipiat tabernacula. Caput X / DE SENTENTIA PROPHETARVM ADVERSVM


468. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_572 | Paragraph | SubSect | Section]

hominibus quidem miserantes, sed Deo obsequentes, quoniam misericors et iustus Dominus. Adde etiam demoniorum insultantium et singula cuiusque facinora exprobrantium, diros rugitus ingentesque minas. Quomodo deinde non etiam ob hoc supramodum confundentur, quia iam nihil absconditum erit, quod non sciatur, nihil occultum, quod non reueletur, dicente Apostolo: Omnes autem nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque


469. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_572 | Paragraph | SubSect | Section]

cęteraque mala, quę ad illam usque diem nemo mortalium, nisi qui commisit, nouerat, tunc cunctis in propatulo erunt, tam hominibus quam angelis! Et quem tam ignominiosę manifestationis non uehementissime pudebit, ut uel ob hoc solum peccasse nollet, ne toti mundo proditus erubescat? Itaque ante eos erubescentię quam inferni flamma torquebit. Ad hęc etiam iustorum gloriam uidentes turbabuntur, stupebunt ac dicent:


470. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_575 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput XII / DE SANCTORVM CVM CHRISTO AD CAELVM ASCENSIONE Post heç sol et luna, quia amisso fulgore lugere damnatorum calamitatem uidebantur, rursum ob lętitiam gaudiumque beatorum reparato lumine multo clariores, quam unquam antea uisi sunt, apparebunt. Ac iuxta illud Esaię uaticinium erit lux lunę sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux


471. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc festiuitate nunquam finienda fruimini. Parentes prępositosque uestros digno honore prosecuti estis; nunc a cęlesti Patre honorem accipite angelorum, et in mansionibus, a quibus Lucifer cum satellitibus suis ob superbiam lapsi sunt, uos pro humilitate uestra Domino fauente succedite. Dilexistis proximos uestros; nunc amici Dei facti estis, et domestici, et filii. Pudiciciam, castitatem, uirginitatem obseruastis; nunc incorruptionis


472. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_578 | Paragraph | SubSect | Section]

in eo discrepat, cum ab omnibus uocetur infernus. Quid autem aliud infernus quam terrę centram, si cęlum hoc, quod terram quaqua uersum ambit, mundi pars summa sit? Legimus pręterea Datan et Abiron et Chore, quia a Deo ob delicta improbati sunt, uiuos terrę hiatu fuisse absorptos, ut uel hinc constet sub terra esse tormentorum locum, non supra terram. Vnde et per Ezechielem dictum est: Descenderunt incircumcisi ad terram ultimam,


473. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

ferri pręcinctum, flammas fumo mixtas ore uomentem et toto prorsus corpore ex ardoribus, quos intra se habere uidebatur, scintillantem. Cumque hoc spectaculo contenitus miraretur et uehementer expauidus quęreret, quam ob culpam iuuenis moribus integer et ob id quondam omnibus charus talibus poenis dignus iudicatus esset, ab eodem didicisse nihil ei aliud crimini fuisse datum, pro quo ita uexaretur, pręter aleę lusionem, quoniam ipsa


474. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

mixtas ore uomentem et toto prorsus corpore ex ardoribus, quos intra se habere uidebatur, scintillantem. Cumque hoc spectaculo contenitus miraretur et uehementer expauidus quęreret, quam ob culpam iuuenis moribus integer et ob id quondam omnibus charus talibus poenis dignus iudicatus esset, ab eodem didicisse nihil ei aliud crimini fuisse datum, pro quo ita uexaretur, pręter aleę lusionem, quoniam ipsa identidem usus esset et leuissimum uel nullum


475. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

choro apparuisse atque iniunxisse, uti risu iocisque et omni uanitate abstineret; futurum enim, ut post trigesimum diem suo suarumque uirginum consortio gauderet. Tota itaque immutata est tantoque promisso illecta nihil egit, ob quod eo indigna uideri posset. Inde morbo implicita et tandem die, qui prędictus fuerat, imminente eadem uisione iterum consolata quasi uocanti se respondere coepit: »Venio, Domina, uenio!« Sub his uerbis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.