Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ob

Your search found 3503 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 682-728:


682. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid igitur malis prodest prophetare, si non datur intelligere? Magis itaque optandum est, ut uitam habeas probram quam linguam prophetantem. Timuerunt autem Iudei terrena amittere, et non timebant Dei aduersum se indignationem prouocare hominem persequendo innocentem. Quam ob rem merito quidem illis contigit hoc, quod timebant. Illorum enim et locum destruxerunt Romani et gentem captiuam in seruitutem abduxerunt. Nullum quippe diuturnum est regnum, in quo iniquitas dominatur et bonorum simplicitas exposita est iniurię.


683. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

et Marcus, Ioannes aliud. Hic enim ait: pedes unguento perfusos, illi: caput; hic: ante sex dies Paschę, illi: ante biduum; hic: in domo Marię et Marthę, illi: in domo Symonis leprosi. Quas ob res non parua inter Euangeliorum interpretes dissensio est. Origenes sensit operis huius tres mulieres fuisse autrices: unam, de qua scripserunt Mattheus et Marcus, alteram, de qua Lucas, aliam, de qua Ioannes. Hieronymus quoque aliam fuisse censet, quę iuxta Mattheum et


684. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

quęramus *corr. ex queramus , ne turbę strepitu offensi orandi intentionem laxare cogamur. Eleuatione enim mentis in Deum nobis opus est, quoties **corr. ex quotiens precamur, et humilitate cordis, ut, quod precamur, impetremus. Ob hoc sane ille in faciem procidens orasse dicitur. Vt autem inter orandum uoluntati nostrę pręferamus diuinam, non sicut ego uolo — inquit — sed sicut tu. Si enim liberari ab aduersis, quę patimur, poscimus, utrum nobis, si liberemur,


685. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

Triginta argentei tibi chariores fuerunt quam uita illius, cuius erga te benignitatem nullo referendę gratię precio, nullo auri argentique pondere poteras compensare. Si cuncta, quę in mundo sunt, reddidisses, plus iam acceperas et multo plus mox accepturus eras. Vendito autem ob pecunię auaritiam Domino, et accepta amisisti et a spe promissi futuri boni decidisti. Osculante ergo Iuda Dominum illi statim manus inferunt in eum, captum uinculis constringunt, uincto illudunt, conuitiantur et furore conciti ne manibus quidem temperant. Petrus uero


686. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

credebant, uidentes publice damnatum et tanquam uere reum affici supplicio. Non satis ergo putarunt eum morti tradere, nisi et famam eius, quantum in ipsis erat, extinxissent. Sed quod illi pessimo animo cogitarunt, hoc prouidentia diuina in maximam patientis gloriam disponebat. Ob hoc nempe omnibus mors eius patere debuit, ut, qui postea resurrexit, nemo eum a morte resurrexisse dubitaret. Si enim occulte occideretur, plurimi tam de resurrectione eius ambigerent quam de nece incerti essent. Quicquid igitur Iudei ad obterendum Christi nomen machinati


687. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Haud sane iniusti iudicis fungitur officio Pilatus, si ab eo postea non desciuisset. Quanuis uinctum uideat Iesum coram se atque a principibus sacerdotum et senioribus populi adductum, causas tamen inquirit, ob quas damnari debeat. Nouerat enim talium delatorum superbiam alieno inuidentium honori et de Iesu iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi


688. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos ad uitam reuocare? Nunquid malum erat sanctioris uitę


689. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

est: Caue, ne condemnes iustum et insontem neci tradas. Ecce somniantem me nocturnę terrent imagines et ueluti pro illo stantes minaci uultu occurrunt. Hic obseruandum reor: Quare in eum, quem Iudei capitali persequuntur odio, gentilis foemina pietate mouetur? Fortasse non aliam ob rem, nisi quia Christum, quem Iudei repudiarunt, gentilitas susceptura erat. Iudei ergo continuis clamoribus instabant, ut Barraba dimisso Christus crucifigeretur. Aestuabat Pilatus, quid sibi agendum esset, incertus. Introiuit ergo (ut Ioannes ait)


690. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

est ueritas? Quęsiuit quidem, sed responsum non expectauit, ut ueritatis cognitione se iam indignum esse ostenderet, iustum et innocentem non ex ueritate absoluturus, sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo *corr. ex cędendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus


691. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

prędixit propheta sub persona Domini loquens: Cognouit bos possessorem suum et asinus pręsepe domini sui. Israhel autem me non cognouit. Iudei ergo boue asinoque stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit honorari. Vnde etiam Pilatus, qui gentilis erat, cum audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa careret, sed etiam Filius Dei diceretur. Et ingressus


692. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

tradunt) qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, dimisit liberum. Hunc Iudei absolui petierunt, ut eo etiam damnabiliorem ostenderent esse Iesum. Quicquid ergo ubique (aliquid)** odii et indignationis erat, totum aduersus Christum congesserunt, ob hoc solum, quod plebs ipsa magis ei quam ipsis honorem deferret. Pati enim non poterant sibi pręferri*** quenquam aut haberi magis ueneratione dignum. Quod ergo tunc inique petendo obtinuerunt, adhuc in perfidia obstinati possident. *corr. ex Caym


693. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ipsum discipulum cęteris fuga dilapsis permanentem remuneraret, eam, quę Dei et hominis mater erat, illi in matrem reliquit. Ex illa — inquit — hora accepit eam discipulus in suam; ei se utique in seruitium tradens, ne saltem famulo careret, quę iam carebat filio. Ob hoc autem Dominus Virginem Ioanni commendauit, quia et ipse uirgo erat. Palam itaque fecit, quam magni precii esset apud Deum uirginitas. Hanc Christus in se seruauit, in matre elegit, in discipulo dilexit. Et quoniam inter poenarum, quas patiebatur, angustias de matre


694. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

carnem fuit Abrahę semen. Christi autem Euangelium in omnes orbis terrę partes per apostolos est uulgatum. In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Atque ita Abrahę patris multiplicatum est semen, id est credentium numerus, qui ob multitudinem ipsis harenę puluerisque corpusculis per hyperbolen comparatur. Credentes autem et ipsi semen Abrahę sunt, quia ille fidei pater est dictus et multarum genitum genitor. Porro eadem sponsio postea repetitur* diciturque ei: Suspice cęlum, et numera


695. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

postremo, ut in Aegyptum fugiens eius uteretur obsequio, qui maritus nomine erat, non opere. Vnde et ipse continentię suę conscius, cum grauidam u idisset, uoluit dimittere eam. Sed angeli monitu cognouit diuinum esse, non humanum, quod illa uentre gerebat. Hanc ob rem Euangelista: Antequam conuenirent — inquit — inuenta est (in utero)* habens de Spiritu Sancto. Ioseph ergo, quam dudum repudiare cogitabat, protinus accipere non dubitauit atque eam reuelato sibi tanto mysterio non ut sponsam


696. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. Pauper enim factus est, ut nos in cęlesti regno diuites faceret, dicente Iacobo apostolo: Pauper, diues in fide, hęres erit regni. Pręter hęc Esaias de excidio Hierusalem futuro prophetans ob Iudeorum perfidiam et Christo illatas iniurias ait: Ciuitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Et ne forte dubium relinquat, per quos Deus humiliabit eam, subiungit: Conculcabit eam pes, pes pauperis,


697. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 543 | Paragraph | SubSect | Section]

In Mattheo Saluator noster ad phariseos, qui eum in Belzebub eiicere demonia dicebant, respondit: Si ego in Belzebub eiicio demonia, filii uestri in quod eiiciunt? Ideo ipsi iudices uestri erunt; hoc est, discipuli mei, qui filii uestri sunt, iudicio suo uos ob perfidiam uestram condemnabunt. Deinde iam postremę proximus passioni ad discipulos dixit: Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo


698. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

sed a Deo electi, ut, pro cuius nomine mortem contempserant, cum illo uiuerent in ęternitate. Vide igitur, quam nihil fere actum sit in discipulos et martyres Christi, quod non ante fuerit prędictum. Illud quoque, quod in Euangelio de fidelibus parentes atque domesticos ob eorum perfidiam relinquentibus ait Dominus: Nolite arbitrari, quod uenerim pacem mittere in terram; non ueni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis


699. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

et ait: Elegit Dominus Syon, elegit eam in habitationem sibi. Hęc requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Hic habitabo, inquit, iuxta illud Domini in Euangelio dictum: Et ego uobiscum usque ad consummationem* seculi. Hanc ob rem ad gratiarum actionem exhortatur eam Propheta dicens: Lauda, Hierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Syon, quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. Et Esaias: Exulta — inquit — et lauda, habitatio Syon, quia


700. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi sunt, quando quidem, quem ille audiendum omnibus proposuerit, ipsi non audiunt. Quomodo enim audiunt eum, in quem non credunt? Apostoli autem primo Moysen et Heliam cum Iesu uiderunt, deinde solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari. Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac ueluti


701. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut apostoli coram Christo. Alia enim lux solis, alia stellarum. *corr. ex opperuit **corr. ex complacuit Post hęc in Euangelio dicitur: Venit Filius hominis saluare, quod perierat. Ob hoc enim Iesus appellatus est, quod Saluatorem sonat, si ex Hebreo uerteris in Latinum. Hic est ergo, qui promissus est, quem Iudei Messiam uocant, Gręci Christum, Latini Vnctum. Cui in psalmis dicitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię, prę


702. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Hebreo uerteris in Latinum. Hic est ergo, qui promissus est, quem Iudei Messiam uocant, Gręci Christum, Latini Vnctum. Cui in psalmis dicitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lętitię, prę consortibus tuis. Occurrit hoc loco uidendum, si alię causę, ob quas in Euangelio uenisse refertur, ad hanc, quam modo memorauimus, referri possint. Venit enim quęrere* ouem, quę a grege aberrauerat, ut inuentam in humerisque sublatam domum referret, pastor, bonus totum ouile uolens saluum reddere. Hinc est illud Apostoli ad


703. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis mittendo prophetaret, subiunxit dicens: Ligans ad uineam pullum suum, et ad uitem asinam suam. Per pullum gentiles, Iudei per asinam significati sunt. Super utrosque sedit Dominus, cum etiam ex Iudeis non pauci credidissent, sed ex gentibus longe plures. Ob hoc puto tres alii Euangelistę pulli tantum fecerunt mentionem, de asina uero tacuerunt. Subsequenter in Euangelio dicitur: Euntes autem discipuli fecerunt, sicut pręcepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum. Et posuerunt super eos uestimenta sua, et eum


704. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo repetit dicens: Tu uero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulauimus cum consensu. Vt autem ob proditionem cum aliis sui similibus damnandum nunciet, subdit: Veniat mors super illos, et descendant in infernum uiuentes. Quod cum illo in Euangelio dicto conuenit: Vę homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Timeant igitur


705. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

fine mutatus ad tam execrandum deuolutus sit flagitium, ut Dominum suum uenderet et se perderet, in illum impius, in se crudelis. Hunc figurabat Achan, qui auaritię stimulis concitatus de anathemate urbis Hierico ausus est siclos argenti aureamque regulam furto surripere. Quam ob rem sacrilegii conuictum lapidibus obruerunt. Eo interempto Deus placatus est et Iesus Naue aduersus hostem uictoria est potitus. Ita et Iesus noster Iuda perdito diabolum uicit atque de illo triumphauit in cruce moriendo et de sepulchro resurgendo et de terra in cęlum angelis


706. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 581 | Paragraph | SubSect | Section]

meas tota die ad populum *corr. ex ordimini **corr. ex que incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas. Docuit illos in templo frequenter, at illi aduersus docentem conspirabant. Quam ob rem in Hieremia quoque audimus lamentantem: Me dereliquerunt fontem aquę uiuę, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quę continere non ualent aquas. Dissipari enim et perfluere et euanescere necesse est, quicquid a lege diuina diuersum excogitatur. Propterea


707. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

p haraonis intantum induratum fuit, ut ne Dei quidem flagellis mollescere posset ad dimittendos Iudeos, ita nunc ipsi Iudei ferro et lapide duriores modis omnibus Christo repugnant et peruersa interpretatione* Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a uulua, errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. Alienati sunt a Scripturarum uulua, quę sub uelamento uerborum spiritalis


708. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex resurgunt ***corr. ex compręhenditur ****corr. ex perditione s ua passione, per quam mundo salus parabatur, sed a uoce inimici Iudę ipsum prodentis, ob quam ille peribat. Contristatus quoque est a tribulatione peccatoris populi, qui et in uita poenas daturus erat per patrię desolationem et in morte per iusti iudicii damnationem. Hoc pium Dominum angebat, hoc molestiam ei ingerebat. Pro hac sollicitudine Patrem in psalmis


709. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

dolos. Et iterum alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Molliti erant***, cum ille diceret: Aue rabbi et osculo blandiretur, sed idem iacula erant, quia necem intendebant ei, qui tali signo inimicis prodebatur. Quam ob rem rursum ipse Dominus in psalmis conquestus est et dixit: Homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem, ex amico factus proditor, ex conuiua insidiator, ex discipulo sui magistri in crucem


710. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

dicente Apostolo: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Percussus est autem a Iuda propter pecunię cupiditatem, a Iudeis uero propter inuidiam, quod plus illis a plebe honoraretur. Et magis Domino dolori fuit illorum perfidia, ob quam peribant, quam uulnerum cruciatus, quem ab eis patiebatur. Vnde alibi ait: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et uicinis meis ualde, et timor notis meis; qui uidebant me, foras fugerunt a me. Quid est foras a Christo fugere nisi de eius


711. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

factus sum opprobrium, et uicinis meis ualde, et timor notis meis; qui uidebant me, foras fugerunt a me. Quid est foras a Christo fugere nisi de eius ueritate dubitare? Vacillauit autem in apostolis fides, cum eum supplicia pati uidissent, quem regnaturum sperabant. Quam ob rem in alio psalmo ad Patrem loquens ait: Longe fecisti notos meos a me. Inter istos illum etiam in Scripturis quęramus,** qui his, a quibus apprehensus fuerat, relicta *corr. ex quęritur **corr. ex queramus syndone


712. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

dolens: Peccaui — inquit — Domino, et continuo meruerit audire: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris, nisi quia et Petrus recordatus uerbi Domini crimen negationis fleuit amare et ueniam impetrauit? Denique, sicut Manasses ob peccata captiuus fuit translatus in Babylonem, deinde peracta poenitentia liberatus *corr. ex illium r egnum, quod amiserat, recepit, ita Petrus post fletum in ordinem receptus est apostolorum. Respexit enim illum Dominus, ut illud


713. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

satius eis foret nunc errorem suum agnoscere quam pro eo, quod agnoscere neglexerint, in ęternum postea cruciari? Post Iesum cum lachrymis sequuntur mulieres, quibus ait: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete, et reliqua, quibus ob incredulitatem Iudeorum denunciat futuram urbis euersionem et populi calamitatem, quam a Romanis passi fuere. Et hoc quidem in Esaia legimus prędictum, ubi dicitur: In siccitate messes** illius *corr. ex Abrahe


714. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

surgere cupiat, sequentia declarant: Sacerdotes tui — inquit — induantur iustitiam, et sancti tui exultent; hoc est, ut apostoli tui induantur uirtute ex alto per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt, lętitia repleantur. Ob hoc sane et Abacuch propheta in spiritu cernens mysterium istud orauit dicens: Domine, opus tuum, in medio annorum uiuifica illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere


715. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur — sicut paulo ante diximus — in Sophonia scriptum: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meę, in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes; ut uidelicet Iudeis ob perfidiam reprobatis ex gentibus mihi congregem Ecclesiam. Post resurrectionem enim Dominus noster misit operarios suos in messem suam, et triticum quidem collegit in horrea, zizania autem in fasciculos colligata igni comburenda dimisit. Idem in psalmis ad Patrem


716. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

sepulchrum et corpus inde sublatum. Ideo subditur: Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat** eum a mortuis surgere. Hi duo discipuli Petrus et Ioannes erant. Vterque diligebat Dominum, et quidem Petrus in amore uidebatur flagrantior. Quam ob rem mirum uidetur, si Petrus magis quam Ioannes diligebat Dominum, quod non magis a Domino diligeretur. Non enim sic de illo quemadmodum de Ioanne dicitur: quem diligebat Iesus. Credimus autem eum magis fuisse dilectum, qui titulo designator


717. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

quemadmodum de Ioanne dicitur: quem diligebat Iesus. Credimus autem eum magis fuisse dilectum, qui titulo designator Quęstio dilectionis. Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide


718. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

**corr. ex oportet ***corr. ex questio Si Ioannes plus diligebatur, quare Petro Quęstio datus est apostolorum principatus? Ob hoc, ut ego arbitror, ut discamus deferre senectuti et eorum, a quibus iniuriam accepimus, post reconciliationem offensę obliuisci atque erga illum, cui redire nobiscum in gratiam libuit, officio fungi benignitatis. Quia ergo Petrus reliquos apostolos pręcesserat ętate et


719. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

culturę: et eam, quam eieceram, colligam, hoc est synagogam, *corr. ex eundem quam in perfidia manentem repudiaueram, in fine ad fidem conuersam recipiam; et quam afflixeram, consolabor; eos uidelicet, qui ob Christi contemptum a Romanis oppressi atque euersi miserabiliorem morte uitam agunt, postremo credentes consolabor. De quibus iterum idem propheta ait: Reliquię fratrum eius conuertentur ad filios Israhel, id est ad religionem apostolorum. Ipsi enim filii Israhel


720. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

****corr. ex completi uidisset. Quare autem tactum eius non admiserit, declarat subiungens: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Sed ex hoc nascitur quęstio, ut uideamus, si nunc a Magdalena tangi noluit, ob hoc quia nondum Quęstio ascenderat ad Patrem. Quare ante ascensionem pedes suos a mulieribus a sepulchro redeuntibus teneri — ut Mattheus refert — permisit seque deinde a discipulis palpari, ut Ioannes testatur? Pręterea,


721. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

redempturus Israhel. Terrena adhuc eos tenebat cogitatio, quod scilicet redempturus esset Israhel de seruitute alienorum, sicut fecisse recordabantur Moysen, Iosue, Othonielem, Gedeonem et alios, qui populum aduersariorum uiribus oppressum uindicauerant in libertatem. Hanc ob rem ipsum etiam temporaliter regnaturum sperauerunt. Resurrecturum autem et in cęlum, ut illic perenniter regnet, ascensurum ne cogitabant quidem, nisi cum in eam cogitationem mulierum relatione impelli coepissent. Vnde aiunt: Et nunc super hęc omnia tertia dies est


722. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit — castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Castellum hoc paradisum interpretati sumus. Nemo potest ei appropinquare, qui comitem non habet Christum. Isti iam fide appropinquabant, sed nondum in cognitionem perfectę ueritatis peruenerant. Et ob hoc quidem ipse Dominus finxit se longius ire, ut cupiditatem sui retinendi illis iniiceret et cum illis manens se illis agnoscendum exiberet. Sed cum Christus ueritas sit, quomodo Questio finxit se longius ire? Fingere


723. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 662 | Paragraph | SubSect | Section]

scripserunt, quęrendum restat, quare hoc ita dicatur. Illud ergo, quod ait Euangelista: scientes, quia Dominus est, non absque aliqua dubitatione eos scisse reor. Cumque suspenso animo silentium tenerent, nonnulla occurrebant argumenta, quę ipsum esse testarentur. Ob hoc quidem non ausos interrogare tu quis es, euidentius iam cognoscentes, quod ipse sit quam quod quisquam alius. Abiecta igitur omni animi ambiguitate supersederunt quęrere, quis esset, iam pro uero habentes, quod erat ipse Dominus, qui a mortuis


724. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

negat. Magis itaque coeperunt homines appetere bonum illud, pro quo adipiscendo uitam hanc contemnendam esse apostoli exemplo didicerunt. Postquam Petri passionem Dominus prędixit, eidem ait: Sequere me! Omnes quidem discipuli sequebantur eum, quibus ob hoc promiserat, quod essent simul sessuri et iudicaturi tribus Israhel. Quid est ergo, quod nunc aliis quibusdam discipulis pręsentibus soli Petro dicit: Sequere me? Quando enim omnibus, ut se sequantur, iussit, hoc ab eis exigebat, quod alibi ait: Exemplum


725. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

formidat, incurrat. Nihil enim illo felicius est, qui ad cęleste regnum destinatur, nihil illo miserius, qui ad inferos truditur cruciandus. Porro ille, qui in sole posuit tabernaculum suum, in luce uteri uirginalis, et ipse tanquam sponsus procedens *corr. ex ob tu **corr. ex cęperis de thalamo suo exiuit nostrę humanitatis humilitate uelatus, non uiolata matris uirginitate, exultauit ut gygas ad currendam uiam. Quam uiam? Viam laborum et dolorum mala perferendo, uiam


726. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

ei crucifixus est, cui mundi non dominatur concupiscentia. Is autem mundo crucifixus est, qui mundo mortuus Deo uiuit. Verbum itaque crucis — ut idem ait — pereuntibus quidem stulticia est, iis autem, qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa mortis in manu tenebant, dicens: Omnem, super quem uideritis thau, ne occidatis. Thau autem extrema alphabeti Hebraici littera crucis habet similitudinem. Propter quam ergo non occidimur, per eam et saluamur, si


727. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

Nisi — inquit — abiero, nisi assumpti hominis conspectum carnalem hinc amouero, ad consyderanda spiritalia facile dirigi non poteritis. Vt ergo plenior Spiritus gratia cordibus credentium infunderetur, susceptę carnis species fuit ante submouenda. Hanc ob rem alibi dixit: Spiritus est, qui uiuificat: caro non prodest quicquam. Caro enim per se non prodest, sed per spiritum, a quo uiuificatur. Non ergo se consyderari uult secundum carnem tantum, sicut quando cum eis in terra uersabatur et non satis agnoscebatur, sed


728. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

a Patre audire ac *corr. ex. Actis de eo, quod Filii est, accipere, ut nunciet, quia a Patre Filioque procedit. Audit autem, quod semper sciuit, et accipit, quod semper habuit. Ne forte minorem Patre et Filio Spiritum Sanctum ob hoc putes, quod audita loquatur et accepta nunciet. Hoc enim ita est dictum, ut a Patre Filioque eum procedere intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.