Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ob

Your search found 3503 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 746-890:


746. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino stultitiae accusem, hac maxime causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem, quem sane id temporis paupertas ac continentia, uti et ceteros fere sacerdotes, maxime commendabant, illo dumtaxat reges insigniri, atque eo insignitos


747. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

magnitudo animi, qua omnes finitimos reges ita terruerat, ut nullus ferme tam potens in eius finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis


748. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur, ratio honesti habita est. Neque enim Hungari hoc Matthiae officium amore aut imperio coacti praestiterunt, utpote quem, ut diximus, nec uiuentem admodum dilexerunt, nec mortuum quidem , nullo praesertim filio


749. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam Dacico ac Pannonico agro nuper precario insiti, noui inquilini terrae, quam Danubius intersecat, Scithiae uero Asiaticae paulo ante


750. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

eius fratrem, Bohemiae regem, desiderant. Haec cum dixisset Stephanus neminemque principum, qui aliquo numero atque honore esset, ea ratione motum animaduerteret ― omnes enim oderant ciuis imperium ob recentem memoriam acerbae in suos Matthiae Coruini tyrannidis ― studium suum in Alberthum, regis Polonorum filium, conuertit, eumque literis suis, uti cum trecentis ad summum equitibus in Hungariam ueniret, hortatus est, ratus id neque comitiorum libertati


751. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

Illa enim nulla ratione pudoris habita eodem magnopere inclinabat. Sane a Maximiliano, quem primum mortuo rege Matthia e uestigio de matrimonio clam per nuntium interpellauerat, spreta, uehementer cupiebat Vuladislauum regem (a tali coniugio ob eius maxime sterilitatem abhorrentem quidem, sed tamen matrimonium, ut Beatricem sibi deuinciret, simulantem) in uirum habere; quamuis non mediocri laudi futura, si memor primi matrimonii in uiduitate, quae quidem matronis decori est maximo, perseuerasset, nec talem animo cupiditatem unquam


752. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

suis contumeliosum esse. Qui quidem rumor, ut sunt mortales ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat. Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina pecunia


753. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

haud dissimulanter petere incipit, minaturque se illud, si non licuerit optimatum uoluntate, ui occupaturum, atque armis ius suum defensurum. Atque quo plures sibi ascisceret fautores, Petrum cognomento Insanum, Colociensium pontificem, Visegradensi educit custodia, in quam ob ferox maxime ac intractabile ingenium a rege Matthia alienae insolentiae impatientissimo, adnitente etiam Beatrice eius uxore, quae et ipsa praesuli ob intolerabilem hominis in se acerbitatem erat infensa, coniectus fuerat. Quamquam sunt qui Petri arrogantiae proditionem quoque


754. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

plures sibi ascisceret fautores, Petrum cognomento Insanum, Colociensium pontificem, Visegradensi educit custodia, in quam ob ferox maxime ac intractabile ingenium a rege Matthia alienae insolentiae impatientissimo, adnitente etiam Beatrice eius uxore, quae et ipsa praesuli ob intolerabilem hominis in se acerbitatem erat infensa, coniectus fuerat. Quamquam sunt qui Petri arrogantiae proditionem quoque consiliorum regis Matthiae, cuius a secretis et magister epistolarum fuerat, adiciant, licet alii id illi ab inimicis falso obiectum arbitrentur. Caeterum


755. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

cui sese permisere, elati fauore, his per insolentiam praestare nituntur, quos merito colere deberent. Caeterum non defuit suspitio Petrum quum ab ipsius inimicis, tum ab his maxime, qui regulo aduersabantur, non modo praetextu insanie regiis submotum fuisse comitiis, sed etiam, eo quod ob salutis beneficium regulo uicem redditurum fauturumque putabant. Qui quidem, tametsi opibus suis ac fauore nondum, ut dictum est, pontificatu recuperato Matthiae filio tunc adesse nequiuerit, multum tamen consilio, audaci illo quidem et minime probando, nec ab eius ingenita atrocitate


756. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

regionem quum permissu Lodouici regis Neapoli oriundi (fuit enim id temporis Hungarorum, ut et reliquum Illyricum, prouincia ), Stephanus Duronius praefectura obtineret, ab ipso Lodouico Bossinensium rex dictus est, quum ob formam Duroniae filiae, quam eius amore captus nuptiis suis Lodouicus destinarat, reginamque appellauerat, ne magni rex nominis priuatam feminam, priuatique hominis filiam praeter regium decus in coniugem duxisse uideretur, tum ob egregie nauatam operam aduersus Gregorium Churiacum Dalmatam ab


757. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

ab ipso Lodouico Bossinensium rex dictus est, quum ob formam Duroniae filiae, quam eius amore captus nuptiis suis Lodouicus destinarat, reginamque appellauerat, ne magni rex nominis priuatam feminam, priuatique hominis filiam praeter regium decus in coniugem duxisse uideretur, tum ob egregie nauatam operam aduersus Gregorium Churiacum Dalmatam ab Hungaris deficientem, regnique prouincias uastantem. Itaque, quamuis Stephanus et insecuti Bossinensium reges regio nomine fuerint insigniti, nunquam tamen a societate Vngarorum, quoad penes


758. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

habeo, uti filium sibi in regnum substituerent. Sed quoniam uita functi amicis fere carent, utpote penes quos neque gratiae neque maleficii locus est, iurati promissis haudquaquam stetisse creduntur, nec mea sententia ob id ullam culpam contraxere. Liberis enim, uti ego existimo, gentibus aut nasci legitimi reges, aut eligi debent, quandoquidem non iusto matrimonio nati iure gentium ad nullam paternae fortunae sortem admittuntur. Qui tandem etiam profligatur


759. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

in transfugas proditoresque instabat ― Iacobus Scytha, odio iram inflammante atque animum suggerente, equo calcaribus incenso in praefectum Transiluanum sese infert, ratus hostes aut remissuros pugnae ardorem, aut in fugam sese effusuros duce eorum occiso, nec difficilem de sene, atque ob id ad manum secum conserendam inualido, sperabat uictoriam. Quem ubi praefectus in se ire uidet, protinus in hostem equum conuertit, nullamque pugnae moram facturus lanceę ab armigero raptim sumptae innititur. Decorum enim censebat in conspectu duorum exercituum ducem multis bellicis operibus


760. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes


761. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

eius illectus aut sterile subeas matrimonium - et cuius Matthiam quoque, plane feliciorem regem quam maritum, ut fama est, poenituit ― aut fidem tuam, qua quidem gens Casimirorum maxime illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se habere possunt. Hoc demum, quo et coeptum amici


762. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc potissimum causam uersari necesse est, eo quod his non minus pro se ipsis quam pro eorum tutellae commissis causa est dicenda. Nempe, ut sacrae literę docent, subditorum errata principes praestare, atque alieno plerumque admisso poenam luere debent. Non ergo desero


763. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam regem designatum, ob imperiosius ingenium regno deiectum, Vuladislauum uero, eo quod esset inertissimus, regem assumptum. Sane sicut nobilitas regem indulgentem optat sibi contingere, ita humilioris fortunae homines malunt regem eum, qui potentium insolentiam coerceat, atque ab iniuria inopi inferenda


764. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

iustiori, si bellum susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno omnium fauore sumptis, in solio collocatus. Qua propter te non debet fugere


765. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo Casouiensium animos erigeret metumque his hostilem demeret, confestim leuem armaturam, cuius generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a


766. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitati ingens cupido principem multos ante annos non conspectum uidere, quem insuper patris maxime ignauia desiderabilem faciebat. Ille Viannenses, defectione ad Hungaros dissimulata, pro tempore benigne appellat, atque ob recens collaudat officium. Postero die arci, quam Hungari a Stephano Sepusiense, ut dictum est, destituti praesidio tenebant, tormenta admoueri iubet. Est apud Germanos militum genus partim equo partim pedibus merentium, quos ipsi, quoniam


767. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis addita est, reliqui item gladio paruoque tormento utuntur, quod ipsi pilulariam, eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant. Igitur hi paulo ante quam arx


768. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos, ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat,


769. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta


770. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

regi adstrictus sum ― sed ueluti ciuis ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari


771. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque elinguis habitus esset ― praeterquam quod non infractum animum prae se tulit, haud infacundus uisus est.


772. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

ne in oppido campestri, cui admodum metuebant, magno suo ipsorum, simul et totius regni periculo clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum. Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt,


773. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximilianus Albam triumphans ingreditur; Budam quoque sibi tradi postulat, sed Hungari renuunt. Maximilianus, castris extra oppidum positis, fossaque ac uallo firmoque praesidio munitis, ne qua forte hostibus aggressionis occasio praeberetur ― neque enim ob amissam Albam Hungari uidebantur ei magnopere contemnendi, quippe quem haud latebat Hungarorum uires non urbium amissione, quae illis rarae sunt, uerum strage exercitus frangi ― triumphantis specie urbem ingreditur, aedemque Deiparae Virginis, sepulcrum diui Stephani


774. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

relictis praesidiis Maximilianus in Austriam hybernatum reuertitur; Nouae Vrbis arx ei deditur; Hungaria mutuis latrociniis uexatur. Alemanus ubi ex eo, quem Budam miserat, Hungarorum animos intellexit, urbemque iam militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum


775. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

praefuerat egregie nec sine hostium clade, defensa ― nam plures sexingentis ex Alemanis, dum commissam suae fidei arcem tutatur, nullo ferme suorum amisso occiderat ― tandem deficiente commeatu pactus, ut cum suis rebus abiret, eam Alemanis dedidit, nullaque ob talem deditionem, utpote neccesario factam, infamia notatus in Hungaria est reuersus. Hoc statu Hungariae laetari pro se quisque ex his, qui fide dubia uictori procul dubio adhaesuri rerum exitum expectabant. Ex quibus Laurentius dux Vuilacenus, Bartolomaeus Varanensis


776. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

Hunc rex Matthias Coruinus, quum ei, ex quibusdam eximiis operibus iussu ipsius factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura illustrandi ― siue ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere


777. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis uerbis gratias agit, admonitus a quodam amicorum, Hungarici moris perito, Hungaros, ac si ullam gentem, facunda capi allocutione. His peractis deliberat cum amicis, utrum Albam Regiam obsessum iret, an prius ad opprimendum Alberthum copias educeret.


778. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato. Alberthus a fratre Vuladislauo reprehensus cum copiis suis recedit quidem, de bello tamen mox redintegrando cogitat. Rex simul Rhassiani temeritate obiurgata, simul eo ob uirtutem collaudato, Alberthum in secretum adductum amotis arbitris alloquitur, iniurias coram expostulat. Ostendit eius peruicacia regnum Hungariae in summum periculum esse coniectum, Viannam amissam, Alemanos magna utriusque infamia


779. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in finibus paterni regni consedit, nulli occasioni redintegrandi belli defuturus. At Vuladislauus, finibus Hungariae Polonico regno adiacentibus magis praesentibus incursionibus quam belli metu liberatis, et ob id iussa parte exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem non uoluntate, sed neccessitate coactus ad pacem


780. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum


781. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum relinquere, aut tergo uulnus accipere. Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae caeteris Hungariae urbibus erant honestati, abrogatis, desperata ferme salute Budam lectica aduehitur. Palustri enim coelo insuetus graui aegritudine


782. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

credunt, quae quidem res facit eos plerunque sui obliuisci atque insanire. Maximilianus fert pacis conditiones. Itaque Alemanus animaduertens Hungaros hinc sua ipsorum discordia, hinc Polonis instantibus confusos animis, et ob id neque suas neque hostium uires satis perpendentes, ac si aut Albam aduersus uim Hungaricam retinuisset, aut aliquando acie Hungaros, fugacissimus ducum, superasset, tantum uanae fiduciae ac spiritus sibi sumpsit, ut has tandem pacis ferre conditiones non dubitaret.


783. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

mouent; bellatorum numerus, quos regni principes submisere, recensetur. Haud indignum relatu, ac superuacaneum uisum est, quibus copiis cum Albertho debellatum sit, quotue militum quisque principum Hungarorum in expeditionem aduersus eum miserit recensere. Igitur rex ob ualetudinem ad bellum ire ab amicis prohibitus, praeter sex millia Boëmorum equitum, quos nuper, ut demonstratum est, secum e Posonio deduxerat, quibusque instituto regis Matthiae ex colonorum censu stipendium tribuitur, mille equites galeatos, item mille leuis armaturae confecit.


784. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

religionem conseruandam, sed ad homines in fraudem inducendos essent excogitata! Sed de his alias. Dalmatiae sacerdotes consulto praeterii, quippe qui, quum partim ob frequentes Turcarum incursiones ualde pauperes sint, partim in Turcarum ditione degant, rempublicam Hungaricam armis iuuare haudquaquam potuere. Ex profanis uero optimatibus Stephanus Sepusiensis, regni palatinus, quem summum dignitatis locum obtinere


785. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis, uos quoque memores iusti simul et neccessarii belli per nos illati, et ob id audacius fortiusque gerendi, pro se quisque dignam uirtute Polonica operam regi uestro nauate eo maxime, quia in eam neccessitatem uenimus, ut aut uno hoc praelio uictores maximo potiamur regno, aut uicti in saeuissimi hostis potestatem incidamus.


786. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa quam salutaria quęrenda erant. Omnis animi elatio, quae iustitia uacat, in uitio est, nec fortes uiros decet aut commodis, aut inconsultae cupidini gloriae potius


787. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

Per Vuladislaui regis ignauiam excitati Turci ab agrestibus Hungarorum copiis profligantur; proceres noua lege ab aulicis officiis sacerdotes excludunt. Quod ubi Vuladislauus rex audiuit, uehementer ea re permotus est animoque turbatus, magis ob contemptam ab Hungaris maiestatem suam (nullas enim ad se detulerant querelas) quam clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero


788. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante.


789. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum occasio haud occureret, constituunt omnes proceres, Stephani Botheris imprimis instinctu, quem opera Thomae antistitis a Transiluana praefectura amotum fuisse dicunt, in unum conuenire, atque sacerdotibus potissimum ob regis in eos studium infensi legem ferre, qua omnis promiscue ordinis sacerdotes ab administratione reipublicae prohiberentur, nec nisi uocati et priuatae rei duntaxat causa ad regiam accedere permitterentur, quo scilicet submotis a regia sacerdotibus soli profani


790. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

qui solus post regem nobilium conuentum aduocare potest, abesset (aberat autem ne regem offenderet), dat uehementer operam cognoscendis aduersariorum consiliis, eorumque animis ad sanitatem flectendis, sibique ipsi potissimum reconciliandis. Quippe Thomam non modo Stephanus Bother ob supradictam causam odio habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia, quum esset regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus,


791. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

Quippe Thomam non modo Stephanus Bother ob supradictam causam odio habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia, quum esset regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus, rebus omnibus moderari existimabatur. Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est, singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem accipiendo ― hac


792. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores consumati omnes gentes ad religionem suscipiendam


793. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

Bossinatium quondam regis pronepos, qui a filio Gothislauo regno pulsus Romam sese exulatum contulerat, in Illyricum studio auiti regni recuperandi est profectus. Iam enim Gothislaui successoribus merito, ob eius in parentes impietatem, extinctis, duces singulis praepositi prouinciis Illyricum regio fere obtinebant imperio, nec tamen his imperandi cupido, quae humanas mentes plaerumque in omne scelus praecipites agit, obstabat,


794. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute, utpote imbelli, parum spei reponentes, haud contemnendam


795. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 96 | Paragraph | SubSect | Section]

extitisse splendori atque emolumento, quum apud caeteros Dalmatas, tum maxime apud Bossinates reges, apud quos sane pulsis e Dalmatia Venetis summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque, praecipue ob integritatis famam, est habita. Quo autem studio fidem semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore declaratum est, quo Georgius, Dardanorum


796. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo omnibus eos est prosecutus officiis, ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat, permiserit cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate ob aes creditum nectere, atque in neruo domi suae tenere. Quo facto multi ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti sunt opes, quibus sane et publice, et priuatim


797. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

occisione paene occisum, quum temeritate atque imperitia ipsius prefecti, tum proditione, ut fama est, quorundam Choruatorum principum, quos ferunt Derencinum ad conferendas cum Turcis manus alieno nostris loco per fraudem impulisse, ueritos sane ne banus, quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret. Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto, illos tamen ex eo proelio magnum conflasse odium nulli dubium est, qui scilicet e medio


798. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

haud dubitauit, regemque ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti dolo fraudis suae praemium infamiam cum graui reipublicae detrimento reportarunt. At profecto et culpa omnino carituri fuissent et Lodouicum, nunc admodum puerum, uirilis iam aetatis regem


799. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

accepisse senserit? Quod sane regnum perinde ac praefectus tuus non sine maximo commodo tuo est administraturus. Ad hoc quis dubitet, uel si Polonorum rex esses declaratus, quin Hungari uicissim et Poloni aegerrime sint laturi suum regem alterutro regno diutius abesse, quum utrunque regnum ob immensam terrarum latitudinem assidua regis indigeat praesentia? Si igitur, Vuladislaue, quod petimus, in fratrem contuleris, et apud Hungaros, qui magis praesentes uereri consueuerunt reges quam his ipsis, dum absunt, parere, tuto semper regnabis, et Poloniam tuo prope imperio


800. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

(neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus: Stephanus Carabogdanes Bazethi Otomano, regum maximo, salutem. Compulsus Polonorum


801. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

quodcunque solum Turcae equorum suorum ungulis contigerint, illud de caetero ne uernis quidem imbribus reuirescere aut herbis uestiri . Quo sane prouerbio arguitur eorum tum stultitia, tum impietas, qui ope communium hostium suas ulciscuntur iniurias, quum longe praestet ob Christianae reipublicae utilitatem regno potius cedere quam Turcarum armis illud retinere, quippe quorum amicitiam maximis iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant


802. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

enim Turca, ne quam fraudem Valachi molirentur, eo quod arbitrabatur eos, ut fere et caeteros Christianos, malo esse in Turcas animo, et quia saepius illa gens, potius quo fortuna uocaret quam fides, inclinarat arma. Igitur posteaquam Turca animaduerterit Carabogdanem ob uastatam regionem suam iusta ira in Polonum accensum, opemque absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret,


803. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitatam, bello lacessere, non deductis prius in societatem Hungaris, qui quidem soli fere hac tempestate cum Turcis pugnare nouerunt, eo quod insito quodam odio quotidianis prope praeliis cum his contendunt, maximoque ob id ipsum illis terrori sunt. Quod profecto si Alberthus fecisset, haud ullam suspitionem eius in Moldouiam accessus Hungaris loci opportunitatem timentibus prorsus mouisset, quae quidem lues multorum fons errorum regum inuicem animos uel maxime dissociat atque in discordiam


804. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

iuuenum, cibo potuque madentium, per urbeis et pagos spectare licet. Per totam uero hyemem ueluti insecta animalia, quae hiberno tempore subterranea petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare magis nobis timendum est, ne ob illius tam desidis gentis ignauiam haud satis egregiam potius reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut


805. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

I. Post hunc Orchanus filius regnum accepit. Qui quidem parentem non animi solum magnitudine ac uirtute, sed etiam imperio superauit. Nam ad parentis regnum totam fere Bythiniam adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani imperatoris, qui per id tempus cum finitimis in Europa bellum gerebat, desperant. Tametsi sunt, qui dicant


806. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

posse nulli dubium esse debet. Cognoscant non solum Poloni, sed etiam caeterae nationes, Bazethem uiris fortissimis abundare. Vicina est nobis Hungaria, ei contigui sunt Alemani, nec procul abest Italia, sicut armis militiae dissuetudine prope nuda, atque admodum imbellis, ita opibus ob terrae felicitatem et mercaturam, cui soli dedita est, refertissima. Vide quot pateant, modo absit liuor, clarissimarum uiae expeditionum, quot rationes in promptu sint uirtutis exercendae! Ad tuam igitur, regum maxime, spectat aequitatem, ne emulorum inuidia me, ut ita dicam, iam


807. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur. Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate


808. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

de temporibus suis liber septimus Baiazethes, sublato fratre Gemio, cum Vladislauo Hungarorum rege foedus renouat, et contra Venetos bellum parat. Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato; caeterum sicuti


809. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Italiam accire. Etenim Turcae, quamquam Venetos contemptui habebant, Gallorum tamen, quos nondum nouerant, arma haud paruifacere. Caeterum ne, dum ipse arma in Venetorum urbeis moueret, Hungarus occasionem secutus eius consilia turbaret, cum Vuladislauo Hungarorum rege, haud sane ob segnitiem inuito, per biennium renouat foedus, principibus Hungaris huic paci tum propter Turcarum perfidiam aduersantibus, tum quia eum Turcis foedere coire haud honestum esse uidebatur. Turca igitur pace cum Hungaro composita ad res maritimas animum adiecit.


810. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Hungaro composita ad res maritimas animum adiecit. Caeterum quum Venetos longarum nauium numero reique nauticae peritia haud parum ualere, uenturosque suis subsidio arbitraretur, atque ob id ad rem aggrediendam esset cunctantior, hortatu quorundam purpuratorum suorum, quorum princeps erat Alexander Trapezuntius, Achimathesque Cossicius Dalmata, trecentarum nauium classem in Bythinia et reliqua Propontidis atque Hellesponti ora aedificari iussit, ut scilicet,


811. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

Zancanus, Venetorum ad Turcas legatus, infectis rebus uix reuertitur. Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus gentibus communem, et ob id non sine acerbissimo humani generis odio, sibi uendicabant, Turcas tantam classem parare, et ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum est, priusquam Turcae animus ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad


812. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

naues, si possent, aliqua ex parte distinerent. Iubet classem Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores uocant, petere Achimathemque ducem ita sequi, ut imperium magis communicatum cum illo quam Thaudi ademptum uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus cladem allatura, oriretur, tametsi rex ex eo nuntio Thaudem et rei nauticae parum idoneum esse deprehenderat, nec per se satis animi, si praelium committendum esset, habiturum.


813. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque Alexander, quum procul dubio uel a parua uirorum manu


814. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet, Ferrando patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad regni munia obeunda propter insitam ingenio socordiam haud idoneum fore,


815. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

peruicacia in pontificem Alexandrum Sextum usus est, ut ille iniuriae impatiens Carolum Octauum, Francorum regem, id ualde cupientem, ad occupandum Neapolitanum regnum per literas adhortatus sit. Quum igitur Lodouicus Sforcia, cuius in Italia id temporis ob ingenii calliditatem longe maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur


816. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

prouocaret, propterea quod Galli tum commeatus inopia, tum locorum iniquitate deleri poterant, si et Venetus postridie quam pugnatum est, hostem fame grauiter laborantem, et ob id cedentem, insecutus fuisset, et Lodouicus Sforcia aduersus paulo ante socium regem fidelem tunc operam Venetis, quorum fortunam, ut dictum est, nimis erigi nolebat, praestitisset. Qui quidem eo et in Gallum mobili fide extitit, dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut


817. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam


818. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

eo consilio, ut hostilem, si possent, incenderent classem. Qua re accepta Bazethes et supplementum militum eo confestim misit, et de ignominia Crimani ualde gauisus est, Venetorum simul imprudentiam, simul intestina odia ac simultates ex eo colligens. Censebat enim ducem exercitus non nisi ob infidelitatis ac proditionis crimen plectendum esse; caetera ducum errata non tam ipsis obicienda quam eorum suffragatoribus, qui quidem summum imperium per stultitiam ad minus idoneum detulissent. Caeterum ne ipse quoque de maritima expeditione aliquid remisisse uideretur, in pluribus


819. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

tum terrestrem, tum naualem Turcarum apparatum, seque non terra modo, qua sane parte nullas prorsus uires habebant, sed et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis conditiones ferentem uident ― omnia enim maritima Graeciae atque Illyrici loca postulabat ― uariis diu ac


820. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

falsa plane erat) necessario confugiunt, non tam eorum amicitia fraeti quam existimantes illos, si quis stipendium offerret, haud difficulter arma in Turcas sumpturos, quum alioqui his et per se essent infensi, et Christiano nomini deditissimi. Misso igitur ad Vuladislauum, cui Hungari ob segnitiem uaccae nomen indiderant, oratore Sebastiano Iustiniano, oratione quam maxime miserabili (ipsi etenim eam aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis,


821. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

mox cum duabus triremibus Lyssum deuehunt, quem quidem populares magna exceptum laetitia sibi ducem constituunt. Hic est eius Alexandri ex filio nepos, quem Turcae patria uoce Schenderbegum uocarunt, quique ob insignem rei militaris peritiam ac animi magnitudinem Turcis ingenti extitit terrori. Nam patrum nostrorum aetate multa plureis annos cum Turcis bella uaria fortuna gessit, dum hosteis regno suo arcet, ac demum conscientia


822. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Christianos praeditum fortunis, aetate fluxum, atque praesentis tędio fortunae in oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime, quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera nobilium in bello necessitate magis quam uoluntate uti, uirtutem uero eorum, quia mercaturae dediti arma per se non exercent, semper


823. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

bellum captam tenerent; Turca uero item quicquid in continenti de Venetis coepisset, sibi belli iure haberet, atque eo die populandi uexandique Venetos tam terra quam mari finem faceret. Eodem fere tempore accidit Constantinopoli res mira et rari exempli, atque ob id literis mandanda, quaeque maxime argumento esset uerum Dei cultum coelitus infundi, purgatamque uitiis mentem illustrari ac in diuinitatis cognitionem induci. Turca quidam ex eo sacerdotum genere, quos Machomethani Thalismanos


824. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum Neapolitanum


825. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem, nedum hosti repugnare in mentem uenerat, legiones traducit, acieque instructa ad hostem pergit. Galli e castellis, quae ponti superimposuerant, deturbati, ponteque ammisso ac hoste in castra pene accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium


826. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

Galli, pace cum Hispanis confecta, in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios principes quaerunt suppetias; Alexandri pontificis morte ditionem suam augent. Francorum regi clades suorum alia super aliam nuntiata iram in Venetos ob eorum infidam societatem adeo accendit, ut statim consilium coeperit de bello cum Hispano rege finiendo, quo facilius Venetorum iniurias ulcisceretur. Nihil enim regem latebat eorum, quae Veneti aduersus Gallos in Italia moliti fuerant, Ioanne Laschare, qui regii oratoris


827. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque dicatis pecuniis ac in hospitalitatem absumendis abuti, atque his ipsis regna pulsis iustis regibus per nefas


828. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

calamitate metum incuteret, ostenderetque se iam coepisse res ecclesiasticas repetere, capto aut pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque iuri Romanae Ecclesiae urbem omnino restituere, magis irae suae in ipsum Ioannem, incertum quam ob causam concoeptae, indulgens quam ciuitati consulens. Nam Italiae ciuitatum ob factiones ac discordias omnem potestatem ad unum conferri interest. Acceptis a rege Gallo, quos postulauerat, equitibus Bononiam cum exercitu proficiscitur. Et quia


829. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque iuri Romanae Ecclesiae urbem omnino restituere, magis irae suae in ipsum Ioannem, incertum quam ob causam concoeptae, indulgens quam ciuitati consulens. Nam Italiae ciuitatum ob factiones ac discordias omnem potestatem ad unum conferri interest. Acceptis a rege Gallo, quos postulauerat, equitibus Bononiam cum exercitu proficiscitur. Et quia nunquam prius auditum erat quenquam Romanum pontificem, utpote qui antehac epistolis potius quam armis


830. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum in imperatorem Christiani exercitus designant, in sua ditione Italiam solus haberet. Vnde quidam Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino consedit primo tempore


831. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

in potestatem redegerunt. Fuere autem ad septuaginta prope loca muris septa, quae in Carnico atque Histrico agro de Maximiliani patrimonio Veneti tunc coeperunt. Hac uictoria, tametsi illa in senatu Veneto belli huius suasoribus maximo honori ob praesentem laetitiam fuerit, quosdam seniores Venetorum, uacuo a perturbatione animo futura prudentius perpendentes, fleuisse dolore accepimus, quos quidem futuri euentus uates fuisse certum est. Quippe hoc bellum Venetis, alioqui ob cupiditatem finium proferendorum graui


832. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneto belli huius suasoribus maximo honori ob praesentem laetitiam fuerit, quosdam seniores Venetorum, uacuo a perturbatione animo futura prudentius perpendentes, fleuisse dolore accepimus, quos quidem futuri euentus uates fuisse certum est. Quippe hoc bellum Venetis, alioqui ob cupiditatem finium proferendorum graui oneratis inuidia, adeo auxit odium, ut non minorem illis paulo post cladem, quam Alemano ignominiam tunc intulerit, propterea quod omnes fere Christiani principes pro se quisque fremere regum maiestatem in ordinem coactam esse, mercatores imbelles


833. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

sententia paucis respondisse dicitur: quum apud Christianos ualde impium habeatur socios prodere, se uehementer mirari Lodouicum regem in animum inducere, ut Iulii pontificis Romani, scelerati hominis, persuasu credat Venetos quicquam hostile seu aduersum foedus in se cogitasse, et ob solam suspitionem tantum sceleris concipere, ut uelit sociis ac amicis arma inferre, quum probe sciat rex nullam causam Venetos praebuisse, cur deberet iure dirimi societas; quare se regem uelle monitum esse, ut cum Venetis in societate permaneat, nec lacessat bello gentem Christiani orbis


834. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere, eique omnibus Italiae urbibus, totoque continenti cedere; polliceri insuper


835. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

nati sint, non essent eiusdem ciuitatis ciues, referretque quidquam Germanus, Gallusue, an Hispanus Italiam teneat, modo illi rector non desit, qui una cum armis iustitiam colat, gentemque ingenio sane praestantem ac regionis felicitate fortunatam, sed seditionibus et desidia laborantem, et ob id imbellem atque opportunam externorum iniuriae, tueretur. Quo consilio capto pontifex omnia diuina atque humana iura permiscuit, nec solum pontificis, sed ne Christiani quidem


836. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quum demum Bernardinus cardinalis animaduertisset pontificem in pertinacia persistere, concilium Gallicae Ecclesiae, auctore rege Lodouico Duodecimo, aduersus eum conuocauit, in quo, plaerisque Gallis ob insitam genti religionem huic concilio aduersantibus, quippe quod non nisi pontifice Romano auctore indici potest, multa et maxima scelera Iulio Secundo obiecta sunt. Sed quia id temporis quidam Christiani maximi principes, quorum societatem pontifices Romani suis rationibus, ne


837. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

montes compulere. Caesa esse ex utraque acie ad quindecim millia hominum dicuntur. Sed rem miram et quae nescio an unquam prius usu uenerit, qui huic praelio interfuere, accidisse affirmant. Gallos quum et multo plures cecidissent, et ducem amisissent, pro uictoribus discessisse, seu ob hanc forte causam, quia hostium dux nullo uulnere accepto praelio excesserat, fugaque cum paucis arrepta pugnantes adhuc suos reliquerat, seu quia plures Galli ― maioribus enim copiis certamen inierant ― incolumes superfuerant, locumque in quo dimicatum est praelio functi haudquaquam


838. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli


839. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

imperatore regiae stirpis non indigerent, si quis hostium pacem eorum lacesseret, et ne, ubi ipse excessisset, regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo


840. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum Selynem uocarunt. Conuocat igitur Bazethes seorsum singulos eorum, quibuscum de magnis rebus consultare consueuerat, quo quisque


841. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se nullius regiorum liberorum studiosum esse, sed potius reipublicae Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod


842. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius habeamus. Propterea hoc quoque


843. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen recidimus, quandoquidem regna, quae late patent, desidia contineri


844. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram. Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos. Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter


845. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

satrapeae finibus excedere. Quod ubi Bazethes animaduertit, ira accensus iubet carpenti, quo uehebatur, uelum amoueri, ducesque ac purpuratos propere conuenire. Ibi ministrorum adminiculo pedibus sese excępit et uoce ob ualetudinem tenui ac subdeficienti, uix proximis exaudientibus, interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis


846. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

pietate quemquam regulorum, antequam ille uita excedat, pro regis successore haberi, nec propterea se ad obliuionem sacramenti procedere, quandoquidem non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore uoce plerunque tegere. Porro praetoriani, qui ob suum in Selynem studium putabant sibi Achimathem ualde infensum esse, et plane malum eis inconsulte minatum fuisse dicunt, quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore, ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut


847. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitu aduersus Achimathem expeditionem susciperet. Ille uero pro ingenita calliditate ita perplexe respondit, ut appareret imperandi solum causa se pietatem relicturum, alioqui ab honestate nequaquam discessurum. Ait enim se non nisi regem atque in patria sede collocatum ob communem Turcaici nominis utilitatem cum parente, nedum cum fratre dimicaturum; etenim nefas esse, quum nulla eiusmodi subsit causa, in coniunctum sanguine hostilia agere. Praetoriani, agrestes homines pinguique ingenio (et sunt fere omnes ex Illyrico, pueri admodum parentibus ui


848. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

apud se habebat, comprehendi atque interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque agris, perinde ac caeteri regis amici ac purpurati eum fide satis integra, et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Itaque comprehensi omnes eodem temporis momento iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati sunt. Et quoniam hoc quoque


849. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

iubet, collaudata adolescentis animi magnitudine, qui sane ne in ultimi supplicii quidem metu decoris immemor maluerit militari ferro, ut dignum esset Othomana gente, quam carnificis manu perire. His adiecit dignum futurum fuisse ob tantam indolem suae fortunae successione, nisi amor patrius filium potiorem duxisset. Atque quum horum casum quosdam miserari audisset, et ipse non modo ingemuit, sed etiam lugubri ueste sumpta, ueris an fictis lachrymis incertum, large fleuit, adiciens se fratrum filios nullo odio, sed bono


850. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

instructis multis lembis atque Mustangiae, genero suo, attributis, iubet eum omnia Asiae litora circumire diligenterque curare, ne Corghutes mari elaberetur. Ipse assumpta parte exercitus magnis itineribus Prusa in Lydiam ad Tmolum proficiscitur, ubi Corghutes patrii regni oblitus, et ob id de Selyne nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et


851. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod


852. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae


853. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae causa petierit, exhaustum


854. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est, excusaret, se nulla alia causa Gallis hostem fuisse, quam ut rebus Italicis consuleret, quum neminem fugeret Italiam sine rege armis ac magnis opibus instructo nequaquam posse foelicem esse, atque ob id maxime crebro turbari, ac plurimum tyrannide uexari, quia in multos esset principatus diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si fieri posset, humani generis, quasi unius ouilis, unum esse pastorem debere designat.


855. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra demonstratum est, in receptione Brixiae quum ad Venetos defecit, a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso rege infeliciter commisso,


856. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

inhabitatum, itemque uineis ac aruo satis instructum attribui. Per idem fere tempus Thomas, cardinalis ac Strigonensium antistes, Roma in Hungariam redierat, quo profectus fuerat sub extremum tempus pontificatus Iulii Secundi, pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus munus obeundum magis idoneus existimetur, quod quidem argumento est


857. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

animos uestros non decipiat. Nec sperate poenitentiae incoepti clementiores uos aduersarios habituros: uel innoxia haec deliberatio et coitio fraudi uobis futura est. Existimabit nobilitas uos diu animis uolutasse hanc fortuitam ac diuino instinctu factam coniurationem, et ob id perinde ac initi aduersus nobilitatem consilii ac sceleris perpetrati poenas luetis. Vnde nihil medium est: aut nobilitas extinguenda est, aut sanguine uestro grauique ac perpetua seruitute superbissimis hostibus


858. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

interfecit, quo eo supplicio agrestes discerent ad nobilium officium pertinere militiam exercere, rusticorum uero esse agrum colere, et ex fructibus labore suo partis nobilitati alimenta suppeditare, quippe quae armis suis ipsos rusticos tueretur. Nec ob tam atrocem poenam uisus est Hungaris Ioannes inhumana in Scytham usus crudelitate, eo quod rustici ipsius Scythae instinctu nobilissimos Hungariae uiros, fide interposita euocatos, crudeli ac foeda morte affecerant, quemdam ex Caicia familia Canadinensium episcopum, Georgium Docium, Petrum


859. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

uiros, fide interposita euocatos, crudeli ac foeda morte affecerant, quemdam ex Caicia familia Canadinensium episcopum, Georgium Docium, Petrum Rhauosdium, Nicolaum Tornaeum. Ex quibus Caicium praesulem palo in uiscera eius adacto trucidarant, quamquam ferunt hunc antistitem ob libidines et stupra foeminis per uim illata meritas dedisse poenas. Agrestes eodem tempore apud Pesthinum a Iohanne Abstemio profligati; coniuratio Antonii Longi eodem modo in agro Colociensi suffocatur, Longus Budae ad poenam


860. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

prope accessit, inopia commeatus uehementer laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat, quicquid hostibus usui posset esse, partim corruperat, partim in deuia et munitiora loca asportarat, quo fame ac omnium rerum inopia Turcam uexatum adoriretur, et ob id differebat praelium, existimans sibi mora opus esse, Turcae uero festinatione. Nam licet Ismahel egregios equites haberet, Selynes tamen militum multitudine longe illum superabat, unde paucitas arte et consilio adiuuanda erat. Turca, quum neque hostem certamen


861. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu quodam magis quam consilio: nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam mansurum. Ismahel prouocatus suos ad pugnam incitat, et manus feliciter conserit. Igitur Ismahel, ne suorum animos, quos uidebat dimicationis moram amplius


862. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutis in bello obtinere, eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere! Solet illa multo maiora uero praedicare et ob id nunquam ad liquidum quaerentes perducit: rebus ipsis credite. Satis enim constat Asiam his gentibus Europaeis, quas modo commemorauimus, bello superatis ad Hungaros usque imperium protulisse, et iccirco credibile non esse Europam uictam Asia uictrice bello potiorem. Itaque


863. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

respondit. Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere Turcarum impetu captum est. Turcae enim discussa tormentis muri parte, propugnatoribusque, qui fere oppidani, et ob id imbelles erant, inde missilibus submotis, per praerupta haud facile subeuntes in ruinas muri, qua oppidum custodiis nudatum erat, euadunt, oppidoque potiuntur, puberibus magna ex parte interfectis. Quo ualido praesidio multisque tormentis firmato, in Minorem Asiam


864. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

equites confici nequiuerunt, propterea quod superioribus annis multi ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus. Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris consedit. In conspectu prope


865. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

comitia nouo regi creando habituri. Itaque ubi Sinon urbi appropinquare conspectus est, Iamberdinus patefactis portis quanto maximo potuit impetu in hostem erupit, tantumque terroris ac tumultus in aciem Turcaicam, negligentem ob paulo ante fugatum hostem, ad urbem succedentem intulit, ut si uirtus Cercassorum numero militum fuisset adiuta, magnam cladem eo praelio Sinon accępturus fuisset. Igitur Iamberdinus aedito haud incruento certamine,


866. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

cum reliquis equitibus refugit. Turca Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium exquirendo, an nullo laxamento hostibus dato Aegyptus, sedes Cercassorum imperii, petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa Aegypto finem imperii Turcaici Gazam statuere, putantibus non nisi magna manu tam late patentes et diremptas etiam uasta solitudine terras contineri posse;


867. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegypto relicta abiturum. Itaque quo haec fama aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes propalam iussit, necatumque populo per aliquot dies conspiciendum praebuit, deinde sepeliri permisit, officio sepulturae testari cupiens se non odio, sed ob publicam quietem Thomam interfectum, tametsi nihil magis animo agitaret quam nomen ipsum Cercassorum estinguere. Vnde quum audisset ad octingentos Cercassos Alexandriae obuersari, eo cum parte copiarum terrestri itinere ante expectatum accurit, omnesque comprehensos occidit. Regressus


868. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

nece, quandoquidem graui odio magnorum scelerum ministri, quasi facinus semper exprobrantes, aspiciuntur. Nempe Selynis iussu, ut supra demonstratum est, Ionas uenenum Bazethi dederat. Has scelestus homo poenas luit quum ob recens flagitium, tum ob paricidium admissum in Bazethem, regum Othomanorum sanctissimum, ac de hoc ipso Iona optime meritum, quippe qui illum a puero in regia sua eduxerat, liberalibusque disciplinis institutum numero praefectorum ac ducum suorum adscripserat. Vnde nemo minore hominum


869. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

odio magnorum scelerum ministri, quasi facinus semper exprobrantes, aspiciuntur. Nempe Selynis iussu, ut supra demonstratum est, Ionas uenenum Bazethi dederat. Has scelestus homo poenas luit quum ob recens flagitium, tum ob paricidium admissum in Bazethem, regum Othomanorum sanctissimum, ac de hoc ipso Iona optime meritum, quippe qui illum a puero in regia sua eduxerat, liberalibusque disciplinis institutum numero praefectorum ac ducum suorum adscripserat. Vnde nemo minore hominum misericordia, quamquam et


870. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii eo impatientior. Eam autem dominandi libidinem habuit, ut maximam et solam fere gloriam in maximo imperio sitam esse putaret, et ob id studiosior erat magnae famae quam bonae. Nam dum regni fines proferre, prolatosque stabilire cupit, neque fidem frangere, neque inhumana uti crudelitate dubitauit. Sed nec publicum odium expauit, maluitque metui a suis quam diligi. Praeter saeuitiam ac immensam dominandi cupiditatem


871. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

iunioris fidei, cuius praeclarum facinus in hoc ipso praelio aduersus Iamberdinum extitit, commissa. Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum quibusdam Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae predicabant Iamberdinum in hac pugna cecidisse, non desunt tamen, qui affirment illum ex praelio uiuum elapsum, atque ad Ismahelem Armeniae regem perfugisse. Per idem tempus trecenti


872. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | Section]

fortuna subscripsisset, rem acceptissimam sibique maximo praemio fore. Nec desperabant fraudi locum inuenturos, et quia custodias Hungarorum morte Selynis remissiores esse putabant, et quia Salomon miserat oratorem ad Lodouicum Casimirum, regem Hungarorum, pacem petitum et ob id hostilia a Turcis haud uidebantur Hungaris timenda. Itaque quum tecti montibus ac syluis in proximam urbi uallem paucis ante solis occasum horis peruenissent, eo loci sese condiderunt, a quarta statim uigilia scalis admotis urbem aggressuri. Erat Iahiciani praesidii praefectus Petrus


873. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

per triginta fere annos res Hungarica adeo deses atque imbellis fuit ex ocii diuturnitate ac belli desuetudine, ut in sola uitia, diuitias et luxuriam creuerit. Ad hoc satis compertum habebat principes regni inter se dissidere, nec regi, praeter quam quod summa aerarii inopia laboraret, ob aetatem quicquam auctoritatis inter suos esse. Et auxerat regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem


874. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem respectu, interuerterent. Et sunt sane plaeraque Hungarorum ingenia, ut non nisi metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e republica esse regem inopia premi, nec debere eum


875. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

magistra militaris praesertim disciplina semper stetit. Iam Salomon de bello cum Hungaris ineundo certus erat, quum quidam ex amicis, qui in concilio erant, conuersus in illum, Non esse , inquit, festinandum, temereue quicquam decernendum, nec Hungarorum regem ob aetatem contemnendum, quippe esse illi patruum Sigismundum Polonorum regem, uirum bello et multis uictoriis insignem, qui an fratris filium ab se destitutum esse passurus sit, accuratius considerandum. Itaque prius quam Hungaris arma inferantur, Polonum ab auxilio illis ferendo ad sua


876. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

Ipsa excoeptis Turcae oratoribus atque extemplo trucidatis, eodem, quo res suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse,


877. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

se instructos esse animaduertunt. Quare, Pater Beatissime, aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed etiam hosti ingentem inicies metum, cogesque illum non de Christianis oppugnandis, sed de se ipso defendendo cogitare. Nempe ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse,


878. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis notati aliquando poenas luerent, domi latitarunt. Itaque rex a suis pene desertus, ne omnino Taurunum indefensum relinqueretur, obsessisque animus perinde ac a rege destitutis concideret, repertis quibusdam Turcaicae linguae peritis, eos Turcaica item ueste indutos iubet, si forte


879. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum perditus homo abiecta religione Christiana ad Machomethanos defecerat, eorum animos infregit, atque ad urbem tradendam compulit. Hic sane in exercitu Turcaico modico aere equo merebat: nempe Turcae Illyricos, Thraces ac Macedonas ob robur uirium, corporumque speciem sibi libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt, coeteras uero nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus spe praemiorum illectus duces copiarum adit suadetque, ut uiribus artem expugnandarum urbium


880. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

planitie ęditus, in quo arx sita est, quinquaginta circiter pedes in altitudinem ab infimis radicibus undique abscissus erigitur, difficili propter praecipitem accliuitatem aditu. Itaque Moesi, incursando agro hostili et latrociniis tantum assueti, non autem ullis iustę militiae artibus eruditi, ob idque obsidionis impatientes, ratique insuper metu interprete sese una cum liberis ac coniugibus in hostium potestate mox futuros, omniaque indigna ac acerba passuros, de deditione etiam cum Blactio et Iano agere coeperunt, modo praecibus, modo minis homines fatigando


881. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, qui asserant omnes praeter Blactium Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino imputari debuerat, necatos. Nam quum a quibusdam regiis purpuratis ad coenam essent inuitati uinoque largiore usi essent, atque inter coenandum de Hungarorum ac Turcarum uirtute sermo esset ortus, Turcaeque ex composito sermonem ad


882. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nullo ei responso reddito legatum insuper sublato gentium iure retinerent, quum praesertim essent ab exercitu minime parati, nullaque fere ad bellum gerendum re instructi neccessaria; regni procuratorum simul negligentia, simul auaritia, ne regem ipsum Lodouicum in crimen traham, quem ob aetatem haud equidem accusandum censeo (nempe in arce ex totius regni tutela conseruanda magnopere uigilandum fuit, nec ullis sumptibus parci oportuit); praesidii inconstantia ― est enim fama satis constans Hungaris, qui in praesidio fuerant, non adeo cibaria defuisse, fameue eos


883. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

regno, quo ignauiae notam aboleret, confestim et iusti regis specimen dedit, et gloriae cupiditate nulli maiorum suorum secundus uideri uoluit. Vnde sunt, qui credant Salomonem, dum pater uixit, consulto ignauiam simulasse, ne uirtus eius illi formidolosa et ob id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam


884. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam dignitatis insignia gestare. Mors reguli non modo Salomoni, quum et per se orbitas patrio animo grauis sit, sed etiam toti regiae omnibusque Turcarum principibus maximo luctui ac dolori fuit. Nam et regis orbitatem miserabantur, utpote quem omnes ob singularem humanitatem uero prosequebantur amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret, imperium Othomanorum


885. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

docte esset eruditus, admotus est pueritiae Caroli regendae simulque literis erudiendae, atque ut educator ac praeceptor in Hispaniam ductus. Carolo mox imperatore Romano designato atque in Germaniam profecto regendis Hispaniis praepositus prouinciam sibi commissam integerrime administrauit. Quam ob rem haud secus quam pater a Caesare diligebatur. Sed de his alias. Balys Iachius, cuius, ut supra demonstrauimus, Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat


886. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi commissam integerrime administrauit. Quam ob rem haud secus quam pater a Caesare diligebatur. Sed de his alias. Balys Iachius, cuius, ut supra demonstrauimus, Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis Hungarorum regionibus haud leui clade affectos, ne Hungari eo successu insolescerent, contractis tribus milibus equitum ad deuastandum Syrmium, trans Sauum amnem proficiscitur. Sed


887. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

exp. quippe ocium sicut in priuato, modo sit honestum, haud uituperandum, ita in principe ignauiae proximum, belloque assuetis ualde ingratum; ad haec quod delinquentium peccata eius socordia impunita essent, maximamque ob id infamiam subibat, tum quod ultimam fere pecuniae inopiam pateretur, quae res uel maxime principes multitudini uiles facit M: deest in g: habent AKZr


888. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

pecunia corrupti ac promissis ingentibus inducti, adscitis sibi quibusdam etiam e plebe hominibus, constituerant clam nocte in urbem Bossinatem armatum accipere. Bossinas, cui ad inuadendam urbem festinanti, omnis cunctatio ob praedae cupiditatem longa esse uidebatur; ratus, incaepta a coniuratis siue poenitentia facinoris omitti, siue socordia animi differri: dat literas ad coniuratos cuidam agresti, quibus adhortatur ipsos coniuratos, uti


889. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis copiis... ¤¤ ab erat usque ad nondum Danubium lectio ed. Crau.: patri, ob ereptam sibi ab ipso patre sponsam, ualde infensus: quem cum Rhacusani male animatum in parentem animaduerterent, hac occasione aegrum animi clam adeunt, hortantur, ne incestum patris in se admissum, et tam insignem iniuriam inultam


890. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

auxiliis Rhacusanos oppugnare: pactus est enim cum Venetis, ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa, praeda rerum omnium Stephano, urbs uero Venetis cederet. Quod ubi sensere Rhacusani, misso Romam quodam monacho Basilio, qui postea, ob hanc operam strenue nauatam, Tribuliensium praesul creatus est, deferunt ad Nicolaum V. Romanum Pontificem querelam: Venetos impietatis in Christianum nomen accusant, rogantque Pontificem, ut ipsos Venetos, a Stephani Cosacii,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.