Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cives

Your search found 351 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 241-246:


241. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 141 | Paragraph | Section]

Jure igitur ac merito Ragusina civitas suam sibi gratulatur felicitatem cum in te praesule sit nacta virum qui, parenti optimo simillimus, et fovebit eam benevolentia singulari, et sollicitudine ac diligentia summa administrabit. Benevolo me dicentem animo audiatis, praesul optime, amplissimi cives et multa si minus concinne, multa minus eleganter dixero, id exili meo ingenio tribuatis. Non enim orationem mihi, at me orationi potius defuisse non diffitebor. Quod si mihi munus ornandi tui justisque et absolutis laudibus efferendi hodierna die constitutum esset, haud ignoro non hinc


242. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 142 | Paragraph | Section]

quidem unquam a suscepta via deflexeris. Sed quid hisce immoror? Quando nam exordium sumam, ut institutum meum prosequar? Equidem intelligo plurima in te divinarum convenisse ornamenta virtutum, sed singulare quidpiam atque eximium prae se fert benevolentia tua, ex qua ad omnes pene Ragusinos cives uberrimus hodiernae voluptatis et laetitiae cumulus pervenit. Quis enim non gestiet laetitia nec voluptate perfruetur, si hujusmodi viro subesse atque parere contingat, cujus animus sit patria charitate et benevolentia imbutus atque instructus? Quotus quisque est qui ignorat hanc in quolibet


243. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 143 | Paragraph | Section]

D 21 inimicorum A, B: hostium D 22 malis...augendis A, B: omittit D 24 si inimicis bellum parant A, B: si bellum hostibus inferant D 29 referre debeamus A, B: referendum est D imperatores, quin etiam qui privati cives pro salute patriae quidpiam praeclare gesserint patres patriae appellati consueverunt. Itaque si hominum in homines imperium benevolentia et amore maxime continetur, quonam modo divinum Iesu Christi regnum contineri oporteat? Regnum hoc charitate constitutum est, charitate regitur atque


244. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 145 | Paragraph | Section]

A, B adscisceres neque mens neque ratio defecit. Cum igitur tanta sit tua in omnes comites benevolentia, ut nullum sit hominum genus quod non charissimum habeas, quanta fore quis ignorat in eos, quos tibi natura cives adjunxit, eximia virtus tua necessitudine obstrinxit, divini numinis consilium, quos regendos tradidit, tamquam filios copulavit? Quis igitur est tam abjectus genere, quis tanta inopia praessus, cui ad te facilis non patebit aditus? Quis aliena potentia fraudibus, injuriis afflictus quem non


245. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 145 | Paragraph | Section]

expers sit et vacuus? Aut quis parentum, quos teneat filiorum amor, illis omni diligentia providere detrectaverit? Qua de re illud cuique ecclesiae gubernatori, non secus ac parenti optimo, propositum esse arbitror, quod intueri semper et quo omnes animi ingeniique vires intendere debeat: obnoxios cives rectis moribus instituere ac disciplinis. Paucis verbis rem complexus sum, sed quanta sit et quam late pateat, quis ignorat? Quem fugit, quot sunt partes quibus recta civium institutio comprehenditur? Ut si omnia pro dignitate prosequi vellem, non tam orationi meae copia, sed modus esset


246. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 146 | Paragraph | Section]

illum quem nulla vis, nullae minae, nulla invidia flectere aut labefactare potuerunt? Sed quid ego vetera atque externa, licet praeclarissima, exempla referam? Habuit ecclesia Ragusina viros fortes studio, ingenio, virtute praestantissimos et (ut omittam qui ab hac nostra aetate longius abfuerunt) cives nostros quos ipsi novimus, quorum ora aspeximus, quorum gesta sumus admirati, Gallani, Franchi, Miglcovich, Lupi, Pugliesi, quorum laudem et gloriam nulla temporis diuturnitas nec ulla rerum vicissitudo delere aut extenuare poterit. 2 nonnumquam etiam potentibus


Bibliographia locorum inventorum

Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.