Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cultu

Your search found 336 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 74-89:


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

nomen imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat. Hic autem rex quum paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

intemperie ac perpetuo damnatas frigore, unquam penetrasse, sed potius Raxanos ipsos abundante domi multitudine (et est terra illa sicut pecorum, ita et hominum admodum ferax) tristes cultu patrię sedes mitiori plaga permutasse, atque ita partim septentrionem uersus profectos Vistulaque amne transmisso usque ad Albim peruenisse, ac regna Boëmorum Polonorumque condidisse, partim ad austrum concessisse,


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae incolant, sola tamen Hungarorum nobilitas, una cum pontificibus suis, qui apud eos summum obtinent locum, ius ferendi suffragii in conuentibus habet. Hi autem apud Hungaros nobiles censentur, quorum omnis uita in studiis rei militaris consistit, quique procul a cultu absunt urbano. Vrbes enim incolere opificum ac mercatorum esse putant, atque in prędiis suis uicatim habitantes, non modo ab omni tributo liberi agunt, sed etiam omnia iura in colonos suos, quae dominis fere in seruos sunt, habent.


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum demortui patris filium uidebat reliquum esse, atque honore paulo ante habitum,


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos effici, et tandem a uera subductos religione in cultu scelerati Machometis totum uitae cursum peragere, ac per sequelam fato functos infelicium sedes animarum apud inferos sortiri, quum certo sciamus Deum ab se condita summopere diligere? At qui sicut occulta, ita et iusta Dei iuditia esse fateri necesse est. Nec propterea Deum minus


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi bello impares, contemptui haberi. Permissu regis equum sumptis armis conscendit, atque in medium prouectus ex Tatharis potiorem, quorum circiter quingentos Alberthus secum habebat, ad pugnam prouocat, hostiumque signis identidem obequitans, conspicatus quendam inter Tatharos cultu insignem, ratus, ut erat, ducem esse: Quin otius , inquit, diiudicetur nostro duorum euentu, utra gens bello sit anteferenda? Est autem gens Tatharorum Scythica, quos quidam antiquitatis studiosiores Tractaros appellari


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

ex agro Rhacusano excessit. Corpus interfecti sepulturae permissum, atque Rhacusanorum opera ac expensis in Lacromę insulae coenobio, quae circiter quatuor stadia ab urbe abest, et ita cordi filiis fuit, magnifice pro cultu ciuitatis sepultum, extructo ei marmoreo, quod adhuc extat, monumento. Ex hac belli uexatione Rhacusanis animus simul et industria adiecta. Itaque Slauinis Dubrauiae incolis inde ui pulsis uicum, et quicquid campi


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

uehementer turbantur. Viderant enim regem paulo ante suo simul et hostili cruore ― inter primos enim pugnarat ― oppletum. Turcae perterritis acrius instant hostemque et pauore perculsum, et labore fessum haud difficulter in fugam conuertunt. Rex errore suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

― nunquam persuaderi poterit me quicquam tale admisisse. Satis enim constat Christum, Dei sapientiam, suis non iussisse, ut alieni ritus irrisione, sed uitae sanctitate religionem tuerentur. Atque iccirco sicut non cogimus quemquam ad sacra nostra suscipienda, ita a uere religionis cultu ui aut tormentis deterreri nequimus. Quare nemo inimicorum meorum sibi persuadeat me ullo mortis genere proposito posse auerti a religione, quam et ipse Machometes, quem uos Dei nuntium appellatis, approbauit, asserens Christum e spiritu diuino natum ueritatem


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

uulgus Graeca uoce ita degentes Eremitas uocat. Hic quum non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare debent. Quamquam, ut quod sentio dicam, sicut nolim sacerdotes magnis imperiis potiri, ne curis inanium rerum a diuino cultu auocentur, ita eos possessionibus uelim esse quam ditissimos: nam hospitalitas, munificentia, benignitas, propriae sacerdotum actiones, sine opibus ac sumptu exerceri nequeunt, praeterquam quod mendicitas non modo per se turpis est, sed etiam interdum seu cupiditate,


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

cum praetorianis Selynes agit, Corcuthes ratus, quum odium praetorianorum in Achimathem, tum Selynis hostilem in communem parentem animum gradum sibi ad imperium fecisse materiamque crescendi praebuisse, una solum biremi, quo inuidia euitata commiserationem magis moueret, simul ut ostenderet tenui cultu, quod uulgo gratissimum est, se esse contentum, ex Lydia Constantinopolim aduectus patrem adit, eum ut ad se regnum deferret uaria fatigat oratione, ostendit demum regnum auitum nulli magis quam sibi conuenire, quippe quod, ut ante demonstrauimus, ipse patri dedisset. Sane supra docuimus


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

parricidio magis quam filii charitate Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre. Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Sigismundum, Polonum regem, et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio essent, ipsis potius quam


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.