Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: praeter

Your search found 1188 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 222-228:


222. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis, non modo ad tuendum regnum, hostilemque impetum propulsandum; verum enimvero, ad victoriam et trophaea magnifica constituenda defuerit. Neque metuemus eos milites, qui, vel sub Tyrannis nati, vel aliunde in servitutem abducti, et inviti militiae addicti, nihil generosum habent: qui nihil praeter metum, Tyrannique suplicia praesentia cogitant, et domesticam servitutem perosi, in arma hostilia, non ut vincant, sed non vivant, et mortis beneficio se a Tyrannide exolvant, ruunt. Quod genus militum apud nos nullum est. Servis enim maiores nostri in agris colendis re familiari


223. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

eamque partem regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium feret; et cum ducem sibi dari optaret, qui idem suae virtutis ac fortitudinis et testis, et remunerator, atque laudator esset. Itaque rei militaris nostrae ratio a caeterarum gentium institutione multum


224. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

summa consecuta. Hanc laudem equestris ordo propriam sibi semper esse voluit: atque ut fide erga suos reges; ita rei militaris gloria princeps aliarum gentium esse contendit, atque ut haereditatem a maioribus sibi traditam retinuit. Quod decus gentis nostrae viresque invictas regni, nihil aliud praeter odia, discordias, atque dissensiones intestinas, praeterquam domestica mala illa, de quibus dixi, evertere poterit. Atque equidem, si fuerint ulla unquam tempora, cum hoc tantum decus, reique militaris gloriam, Polonia, et tueri et augere facultatem habuerit; nunc vel maxime ea potestas


225. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

et consili ad omnes casus, metuens. Non ignorant hunc Regis nostri caeteri hostes animum, et in rebus arduis conficiendis dexteritatem: neque se Moscho aut feliciores aut firmiores, si eum contra se arma ferentem viderint, iudicabunt: cum viro sibi rem fore cogitant: nec aliud eis spem victoriae praeter dissensiones nostras, atque ordinum odia, et contentiones facere potest. Concordiam nostram, a nos Regem sequentes, si viderint, animo concident. Non de victoria de nobis, sed de suo casu, ruinaque cogitabunt: quam pace potius rediment, quam ut aleam belli experiantur. Invictum est Regnum


226. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 33 | Paragraph | Section]

inferiorem, Daciam, Iazigesque Metanaftas occupaverunt: ex illa inquam gente, quae plurimis suis regibus et Dynastis gloriabatur, cuius res gestae per orbem celebrantur, quae terrori finitimis populis erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio regitur: ipsa quoque avita libertate fungitur magis ad obsequium, quam ad contumaciam aut ad libidinem. Praeter etiam Curetum et in Pannonia glandifera Sclavinorum (hoc vetus ac proprium


227. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 33 | Paragraph | Section]

erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio regitur: ipsa quoque avita libertate fungitur magis ad obsequium, quam ad contumaciam aut ad libidinem. Praeter etiam Curetum et in Pannonia glandifera Sclavinorum (hoc vetus ac proprium nomen gentis adhuc illis durat) paucas arces, quae adhaeserunt Regi Romanorum, exceptis Carnis et parte Liburnorum, qui principum Austriae imperata faciunt. Non connumeratis maritimis Dalmatiae civitatibus, quae


228. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

instituimus, postquam inter cives inveteraverit, nullis deinde remediis expugnabitur, nec ante conquiescet, quam omnem Reipublicae flatum evertat: eo quidem nondum invalescente, ac mox de sedibus animorum et conversatione publica sublato atque depulso; nihil est, quod posthac quieti metuatur, praeter externam violentiam fatique necessitatem: contra quam nemo sapit: cui superi quoque cedere dicuntur. Hoc igitur diligenter intuebimur, hoc singulari cura considerabimus, in hoc versabitur omnis nostra cogitatio, ut appareat quid potissimum discordiam pessimum malorum omnium in


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.