Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: praeter

Your search found 1188 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 787-805:


787. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

punctum, ad quod referretur, si spectaretur e centro Terrae. Est autem idcirco parallaxis eo major, quo astrum est remotius a zenith et horizonti propius. Est itidem eo major, quo astrum est propius Terrae, ac idcirco in stellis fixis prorsus insensibilis; in planetis omnibus perquam exigua praeter Lunam, in qua aliquando superat unum gradum. Dicitur autem hic despectare astrum is, qui id intuetur, ut exprimatur illud, radium, per quem is ipsum videt, esse quodam modo altiorem recta, tendente a centro Terrae ad ipsum astrum. Quam ob causam id per hanc parallaxim deprimitur.


788. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quarum partium integer circulus continet ter decies bissenas, nimirum 360 juxta adn. 13. Hoc spatio distat Luna ab ecliptica, quando est aeque remota ab utroque nodo. Et eo quidem tempore est in maxima elongatione ab ipsa ecliptica, quae elongatio maxima aequatur ipsi inclinationi orbitae. Porro praeter 5 gradus habentur fere semper et minuta aliqua. Variatur enim ea inclinatio a gradibus 5 ad gr. 5, min. 18. Idcirco est dictum spatio paullo majore patescit et spatio paullo majore recedet.


789. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

plures simul invenire, ut superiore anno vidimus simul duos, ac notare curvaturam orbitae circa Solem, quae nimirum in perihelio citissime et plurimum incurvatur. Appellantur autem hic eorum motus choreae longae ob immanem orbitarum productionem. Praeter haec phaenomena debuisset observare in ascensu omnem seriem phasium Lunae, deprehendendo paullatim semper majorem partem hemisphaerii Lunae illustrati, ut patet. Sed id quidem debuisset accidere paullatim Luna ad latus sita. Si etiam ascendisset recta Lunam versus, vidisset semper faciem


790. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

mecum habebo ad hanc observationem. Vitrum ad formam lentis sphaericae reducitur ope patinae aereae et arenae, quae vitrum terat. Ad postremam polituram adhibetur pulviculus tenuissimus et patinae illi agglutinatur vel charta laevis vel tela tenuissima et uniformis. Praeter telescopium requiritur ad eandem observationem etiam egregium horologium oscillatorium, cum tota observatio consistat in notando initio et fine tam immersionis quam emersionis, sed potissimum fine illius et initio hujus. Quae momenta ego quidem nunc arbitror definiri posse intra unum vel


791. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Sed Galileus alio telescopii genere est usus, quod quidem primo est inventum. Et constat vitro objectivo convexo et oculari concavo posito respectu oculi ultra locum debitum imagini efformandae. Quae imago idcirco in eo telescopii genere nusquam habetur intra telescopium ipsum. Quod quidem, praeter alia multa incommoda, reddidit ea telescopia multo minus apta ad astronomiam excolendam, cum idcirco micrometrum, de quo infra, iis aptari non possit. 15(II 47) Illo


792. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

terminantis hemisphaerium visum e centro Solis. In eo designantur loca binorum polorum Terrae projectorum in ejus planum, tum projectio circulorum per ipsos transeuntium et designantium horas ad quinos saltem gradus ac parallelorum pertinentium ad id hemisphaerium. Quae fere semper sunt ellipses praeter unicum omnium horariorum medium, qui meridiem designat et abit in rectam lineam. Apponitur recta itidem linea, quae exhibet viam ejus puncti, in quo incurrit in idem planum recta ducta per centrum Solis et Lunae. In quo puncto centrum Lunae appareret spectatori posito in Sole. Id punctum


793. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tremore momento temporis velut intereant. Ego sane multas vidi occultationes ejusmodi, quin unquam deprehenderim ullum indicium atmosphaerae paulatim auferentis lumen fixae occultatae a limbo Lunae obscuro nec ullam imaginem satis vividam ejus momentanei interitus totius luminis invenire potui praeter illam quam hic adhibui bullae illius, quae momento temporis disrupta evanescit. Sunt quaedam observationes mutationis cujuspiam a nonnullis astronomis aliquando deprehensae et in fixis, de quibus hic agimus, et in planetis, de quibus in sequenti adnotatione. Sed eae


794. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

illud Virgilii, lib. VI: coelique meatus describent radio et surgentia sydera dicent. Demum haberi debent et momenta notantes fluxa rotae ac rigidis pendentia pondera virgis, nimirum horologia oscillatoria, sine quibus astronomia excoli nunc quidem omnino non potest. Praeter eos binos astronomos, quos nominavi, qui quidem ad id regium observatorium pertinent, mirum sane, quam multi, quam egregii astronomi habeantur nunc quidem in Gallia et potissimum Parisiis, ubi praeter alios complures, qui ad regiam academiam non pertinent, numerantur in ipsa tam multi


795. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sine quibus astronomia excoli nunc quidem omnino non potest. Praeter eos binos astronomos, quos nominavi, qui quidem ad id regium observatorium pertinent, mirum sane, quam multi, quam egregii astronomi habeantur nunc quidem in Gallia et potissimum Parisiis, ubi praeter alios complures, qui ad regiam academiam non pertinent, numerantur in ipsa tam multi primae notae celeberrimi astronomi Caillius, Monierius, Isleus, Pingrius, De la Lande. (M. Messier aujourd'hui un des plus célebres astronomes de l'Europe, n'étoit point encore de l'Académie).


796. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

potissimum ab atmosphaera, est illud, quod per fenestras ingreditur et domos ac templa illuminat. Id potissimum patet in nostro Romano templo, quod Pantheon appellarunt veteres, in quo una habetur fenestra horizontalis in medio fornice. Quae, ubi Solem nubecula obducit, nullos admittit radios praeter eos, quos atmosphaera terrestris reflectit. Et tamen templum ipsum clarissimo lumine illustratur. Idem autem multo clarius patet in aurora matutina et vespertino crepusculo, in quibus, Sole infra horizontem delitescente, non aliud habetur lumen quam illud, quod atmosphaera ab illo adhuc


797. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

matutina et vespertino crepusculo, in quibus, Sole infra horizontem delitescente, non aliud habetur lumen quam illud, quod atmosphaera ab illo adhuc illuminata reflectit. 25 Praeter radios reflexos, illud arbitror, quod et apud Newtonum me alicubi legisse: credo multas luminis particulas remanere in ipsis vaporibus veluti irretitas. Plurimis enim internis reflexionibus eunt et redeunt hac, illac, quod calorem auget excitatis majoribus tremoribus internis quam unica


798. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

in accessu ad centrum debeat efficere, ut ibi, nisi quid obstet impedimenti, ut nubes, debeat etiam percipi lumen majus quam in distantia ab ipso centro aliquanto majore. 34 Praeter ea inaequalitatis capita, quae dicta sunt, adest aliud, quod hic exprimitur et cujus limites deinde designantur, quantum possunt sine schemate, quo delineato res evaderet evidentissima et admodum facilis intellectu. Nimirum illud spatium clausum inter superficiem coni exterioris umbrae


799. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

apta. Cum et imber et immanis ventus debaccharetur rigidissimus sane, licet et Aprilis jam mensis progressus esset et Libycus flaret, qui aerem e calidissimis Africae partibus deferens solet esse plerumque calidus (finitimos autem Appenini (sic!) montes videre adhuc erat nivibus obrutos praeter morem), ac progredi ex aedibus non permitteret, assedi ad angulum foedissimae longioris mensae, ad cujus caput plures rustici comessantes et compotantes assederant. Et ex impetu quodam ac animi aegritudine priores centum circiter versus effudi ac ibidem conscripsi. Reliquum episodium


800. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

vidit per Urbis compita circumcursantes (bis nimirum per eos menses intra Urbem exundavit Tibris, sed per inferiores campos septies se effudit, quam ob rem posui illud: Jam toties indignatus caput extulit). Abest is locus a Portuensi urbe binis passuum millibus nec ullas fere habet aedes praeter publicas quasdam et arctas et humiles, in quibus diversabamur, ac turrim ad ostii tutelam extructam olim in ipso littore, jam arenarum aggestione facta, aliquanto remotiorem ab ipso mari. Caeterum tuguria tantummodo visuntur aliqua et stramineae casae, in quibus tum quidem trecenta


801. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

hic tantummodo proponuntur, confirmabuntur experimentis, si illud filum appellat ad superficiem quamcumque, quae in plena luce soleat esse coloris cujuscumque, sed appellat ipsum solum, ad quod requiritur, ut illa superficies collocata sit in loco penitus obscuro, ad quem nulli radii adveniant praeter illum, in illa superficie non apparebit ille color solitus illius superficiei, sed color debitus illi filo luminis separato. 26 Haec fila diversae naturae in quovis


802. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

intermedium viridem, viridis et aureus flavum itidem intermedium. Ac ex extremis, rubeo nimirum et violaceo, oriuntur colores quidam purpurei admodum diversi ab omnibus simplicibus. Origo autem unica colorum omnium in Newtoni theoria est sola mixtio quorundam ex filis illis coloratis primigeniis praeter album, qui est omnium conjunctio, et nigrum, qui est omnium defectus. Hic tamen cavendum ab aequivocationibus, ob quas nonnulli physici inutiles quaestiones instituunt, quaerentes, an colores sint in rebus ipsis. Coloris nomine quatuor inter se admodum diversa


803. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

31 Haec instrumenta adhiberi debent in conclavi bene occluso. Et multo adhuc melius succedit res, si nigro panno obducantur parietes, ne ulli habeantur radii, sive directi, sive reflexi, praeter unicum, circa quem experimentum capitur, qui per tenue foramen intra conclave ipsum admittitur. Et id quidem utcumque expressi. Illud addi posset, quod pertinet ad reddendam faciliorem observationem experimenti: extra fenestram collocari solet speculum mobile, in


804. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

deflectatur, semper retinebit colorem suum, uti supra innuimus adn. 25. et hic exemplis illustratur. Duo tantummodo hic iterum adnotanda: primo quidem, ut experimentum satis bene succedat, necessariam omnino esse accuratissimam exclusionem omnis alterius luminis, praeter illum radium simplicem, circa quem observatio instituitur. Aliter enim non apparebit is solus radius, sed mixtum quoddam ex eo et reliquis aliunde allapsis; deinde illud, colorem fore vividum, cum radius adducitur ad superficiem corporis, quod in pleno lumine solet exhibere illum ipsum


805. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quae, ubi accidunt, indicant* mutationem factam in ipsa crassitudine vel pinguedine particularum. 71 Ad reddendam rationem coloris rubei, qui in Luna deficiente observatur, praeter hanc generalem theoriam binarum luminis dispositionum redeuntium per vices et colorum inde provenientium in lamellis tenuibus ac particulis corporum oportet praeterea considerare naturam atmosphaerae terrestris, per quam transeunt radii, qui ad Lunam abeunt.


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.