Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: praeter

Your search found 1188 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 90-188:


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

ac liberalitate certare, nec minus his quam armis caeteros reges anteire. Adeo enim Hungariam ędificiis exornauit, ut Alemaniam his rebus cultissimam hac tempestate pene adaequet. Tam uero hospitaliter ac benigne eos maxime, qui ad eum publico nomine accessissent, excipiebat, ut praeter elegantem lautitiam, quam largiter praebere solebat, neminem ab se unquam dimiserit, cui aut uestem pretiosam, aut equos phaleratos, aut coelatum argentum dono non dederit. Atque iccirco nemo ad eum tam inimico accessit animo, quin


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

millibus aureorum sunt estimata. Nam ut nummos argenteos, simul et aureos praeteream, quos, uti mos est Hungaris, coereis infixos funalibus partim minores sacerdotes, partim hi quos canonicos uocant, atque antistes dono tulit, erant omnes uestes sacerdotales sericae, in queis nihil ferme apparebat praeter iucunda aspectu florum simulacra ex auro et unionibus confecta; uasa uero sacra, calix, patella, ampullae, thuribulum, acerra, gutturnium, polubrum, signum quo pax in mysteriis offertur, omnia aurea ac mirifice elaborata, gemmisque distincta, praeter thecam illam, qua corpus Christi


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

sericae, in queis nihil ferme apparebat praeter iucunda aspectu florum simulacra ex auro et unionibus confecta; uasa uero sacra, calix, patella, ampullae, thuribulum, acerra, gutturnium, polubrum, signum quo pax in mysteriis offertur, omnia aurea ac mirifice elaborata, gemmisque distincta, praeter thecam illam, qua corpus Christi inclusum seruari solet. Haec enim quoniam pelluceat uisumque admittat, necesse est, crystallina erat, uirgulis tamen ex auro nodosis stipata, e quibus frequentes gemmae fulgebant. Summitas uero huius uasis quasi patulae cuiusdam arboris ramos


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

est. A litore Dalmatico, quod mari Adriatico abluitur, ad Drauum amnem gentes Illyricae sunt, quas Hungari partim Choruatos, partim Sclauenos ac Rhaxianos dicunt. A Drauo Hungaricus incipit sermo, quo omnes etiam Transistrani praeter Gothos, quos Boemi Slauenos nuncupant utuntur. Atque inde conicio Slauenos et Gothos eandem esse nationem. Sed et Alemani Hungaricas incolunt urbes, quippe qui soli in omnibus Transistranis regionibus opifices ac


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

puero Vuladislauo, Andreae Casimiri filio, cuius aetas alienae tutellę quam regno aptior erat, quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat exemplis ista agimus, quasi eorum, qui religioni addicti sunt, consuetudine, apud quos uidelicet ad obtinenda sacerdotia nihil quemquam praeter uirtutis ornamenta iuuare debet, nostram sententiam tueri nequeam? Num aliquod nostis, uiri Hungari, sacerdotum collegium, cui eiusdem ordinis ac nationis homo non praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium Christianorum more, tum antiquo Hungarorum instituto, ubi rex sine liberis iusto matrimonio susceptis decessit, ad senatum, seu eos, qui nobilitate excellunt, regis spectat electio. Atque iccirco uos optimo animo ac consilio in campum descendisse arbitratur, nihilque praeter honestum, ius gentium et uetustissimum Hungarorum morem uestris factum iri suffragiis fere pro comperto habet. Est enim ei persuasum uobis non minorem inesse iustitiam quam fortitudinem, prudentiam quam fortunam, rerum omnium copiam quam modestiam. Quae cum ita sint,


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius patrem duce Matthia nuper haud magno deuictum negotio ludibrio habuissent, quemque per se etiam, regno Hungariae hostibus undique exposito, haud idoneum censerent. Sane occurrebat


97. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat,


98. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

declarant naderhespanum. Ita senatus principem Hungari uocant, uulgo comes palatinus dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato igitur senatus principe filium regis interposita publica fide ad colloquium identidem euocant, hortantur, ut diadema, de quo supra dictum est, nobilium conuentui redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem


99. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

), Stephanus Duronius praefectura obtineret, ab ipso Lodouico Bossinensium rex dictus est, quum ob formam Duroniae filiae, quam eius amore captus nuptiis suis Lodouicus destinarat, reginamque appellauerat, ne magni rex nominis priuatam feminam, priuatique hominis filiam praeter regium decus in coniugem duxisse uideretur, tum ob egregie nauatam operam aduersus Gregorium Churiacum Dalmatam ab Hungaris deficientem, regnique prouincias uastantem. Itaque, quamuis Stephanus et insecuti Bossinensium reges regio nomine fuerint insigniti, nunquam tamen a


100. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe principem, Viannam ad rem, uti se habebat, indicandam misso. Neque enim inconsulto tantae auctoritatis uiro bellum incipere censuit. Quo nuntio accepto palatinus omneis aduersae factionis homines, praeter regium puerum, hosteis iudicari, eorumque bona publicari iussit. Illum enim et parentis amicitia palatino commendabat, quippe quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat gradum, et aetas, quasi nil proprio fecisset


101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

pacto sinere pueri inductores ac reipublicae hostes impunitos abire; omni poena dignos ducerent, qui aduersus senatus consensionem scelerata consilia inissent. At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis priuatae simul et publicę fortunae partim direptis, partim desertis, ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla


102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

more in eius ministerio erant, saltare choreasque cum aulicis, ut in nuptiis fieri solet, ducere, nummos in plebem aedibus eius obuersantem spargere, atque hoc praecio populi uoces plaususque aucupari; demumque Vuladislauum Hungarorum regem uirumque suum, impudenter sane et praeter matronale decus, appellare. Quamquam ille, utpote cui senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

ita cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli factione, praeter Iacobum Scytham in gratiam reditum. Ille enim adnitente Stephano Bathere, quocum priuatam gerebat simultatem, ueniam non impetrauit: plane Stephanus auctoritate apud proceres plurimum pollebat. Interim regina spe plena, ut princeps gratum nuntium ad Boëmorum regem


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante diximus, dedit. Quod profecto aurum, qui regem fidei ac religionis cultorem fuisse praedicant, dotis nomine acceptum


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest, cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi. At e contrario, diuitiae latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo praeter Polonorum arma noui insuper alicuius motus timore anxius. Fratre enim alienato externos hosteis locum iniuriae quaesituros facileque reperturos iudicabat, et quos ipsemet suo merito non fecisset inimicos, eos Matthiae Coruini iniuriis, cui in regnum successerat, concitatum


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

haec arma, quibus bellum Hungaris minaris, in Turcas conuerte. Qua profecto in expeditione fratris quoque ac Hungarorum bona opera es usurus. Satis amice suaserat, ni mens, ira et imperii cupiditate in praeceps data, sanum consilium fuisset auersata. Itaque Alberthus nil praeter regni Hungariae deditionem auribus admittens non modo ad pacem faciendam impelli non potuit, sed et fratri absenti, et legatis ipsis praesentibus conuiciatus est, praecipueque Transiluano praefecto perfidiam atque inconstantiam obiciens ostendit se esse et literis eius nomine


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

Friderici imperatoris, qui, ut ante dictum est, quum nollet diadema, quo Hungarorum reges utuntur, restituere, bello a Matthia Coruino est uexatus. Itaque intra paucos dies circiter sex millia peditum mercenariorum ad Maximilianum, qui tunc Lincii delectum habebat, conueniunt. Praeter hos multi mortales uitam latrociniis tolerare assueti, fama huius expeditionis uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere exercitus numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se nauaturos ultro


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine certamine igitur uictoriam consequemur. Atque si Deus coeptis annuerit, maiora quam animis concipitis agrediemur, unde praeter meritas pęnas, quas ab hostibus expetemus, qui tantis cladibus Austriam, terram nobilissimam, affecere, et ingenti praeda explebimini, et mihi ac uniuersae Alemaniae uestra uirtute gloria parabitur quam maxima. Contra


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

habentur. Hi cum pedestre ineunt praelium, pectora tantum thorace muniunt ferreo, posteriore corporis parte inermi, quod quidem argumento est illos haud facile terga hosti uertere, sed aduersam frontem consuesse ostendere. Triplici armorum genere, queis hostem petunt, instructi sunt: primi praeter breuem et ob id habilem cum mucrone gladium longas hastas gerunt; secundo agmini ad gladium bipennis addita est, reliqui item gladio paruoque tormento utuntur, quod ipsi pilulariam, eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant. Igitur hi paulo


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

steteritis, moxque uidebitis Deo fauente sub reditum meum utrumque hostem, aut turpi fuga, aut magno accaepto incommodo, datisque dignis temeritate poenis, Hungariam relinquentem. Haec quidem Vuladislauus, suo an alieno ingenio composita, incertum, ubi magno ac elato animo praeter omnium spem disseruit, magisque ob ingenitam eius socordiam ac stuporem amicis admirationem insperata peperit oratione quam imminentis periculi dempsit metum ― nempe qui prope mutus, atque elinguis habitus esset ― praeterquam quod non infractum animum prae se tulit, haud


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis concessa a caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis concessa a caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue forte insita Hungaris ferocitate in hostem armatum, et ipsi armati inciderunt. Qui quidem si sese ludo literario


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam sibi esse solerter cognouit opportuna praetermissa occasione, Ostriciam repetit relicto Albae ualido praesidio, uti retenta antiqua regni sede, si Hungari ad pacem inclinarent, ipse, ut euenit, dementia Hungarorum


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud hosteis erant, iam animos erexerant, impigreque auxilia ad defensionem regni mittebant. Quis enim animo defficeret, rege contra spem omnium securo, nec aduersis cedente? Itaque rex aduocato amicorum consilio de se bene meritos collaudat, atque his ob fidem amplissimis


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est. Laeti igitur, utpote occasione praeter spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato succedunt. Oppidani metu attoniti inter stuporem festinationemque, quae semper improuida est, male obserant portas: nam fores liminibus admotas haud ualido firmant obice.


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum uirtutem cum magni nominis rege Matthia Coruino esse extinctam, nec se in regnum duntaxat tanti regis, uerum in gloriam quoque successisse. Quin etiam regni sui principio Hungarorum imperium regis ignauia minui, praeter quam quod turpe erat, parum etiam sibi tutum inter efferas gentes fore censebat. Qui senatorum gloriae cupidiores erant regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

recensetur. Haud indignum relatu, ac superuacaneum uisum est, quibus copiis cum Albertho debellatum sit, quotue militum quisque principum Hungarorum in expeditionem aduersus eum miserit recensere. Igitur rex ob ualetudinem ad bellum ire ab amicis prohibitus, praeter sex millia Boëmorum equitum, quos nuper, ut demonstratum est, secum e Posonio deduxerat, quibusque instituto regis Matthiae ex colonorum censu stipendium tribuitur, mille equites galeatos, item mille leuis armaturae confecit. Beatrix, regis Matthiae uxor, in gratiam quum Hungarorum


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Strigoniensis pontifex; Colociensis ducentos galeatos, additis centum leuis armaturae, Agrianus quadringentos. Parem fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

a mercatura quidem abstineret. Emebat enim institorum suorum opera magnam uim boum, quod genus pecoris leui pretio in Hungaria paratum apud lanios Venetos magno uenibat. Quare cum mortem obisset, praeter eam pecuniam, quae partim legatis exhausta est, partim a ministris et clientibus furto, ut fieri in sacerdotum obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta sunt, atque in domum regiam illata.


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

in regnum est restitutus. Atque recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio operam dedit, atque adeo omnibus eos est prosecutus officiis, ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat, permiserit cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate ob aes creditum nectere, atque in neruo domi


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

neque etiam audere in regem Hungarorum quicquam mouere, omissis inquietis consiliis in potestatem regis concesserunt. Quorum exemplum secuti caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad inferendam regno iniuriam opportunis mulctatos omnes praeter Priorem ingenita sibi clementia liberos dimisit. Priorem uero ueluti omnium auctorem dissensionum in carcerem coniecit, indignum iudicans, qui statim ueniam impetraret, eo quod iam iterum in gratiam recoeptus bellum uicinis contempto regis imperio ultro intulerat.


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis puellae nomine ferat, indicetque eius animum in ipsum hospitem. Rhacusanus acceptis floribus, quo comodiore hospitio uteretur, spe magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex concupiscere potest. Caue igitur, ne hic


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

paternam inuadendi, et Bazethi spatium datum Constantinopolim, ante quam frater quicquam noui consilii caperet, perueniendi. Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit, ingressus erat, Prusaeque urbis suburbia diripiebat, exercitum misit, cum insigni duce Achimate Hiëdio, qui Hydruntem oppidum


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

accepta conditione hominem suae fidei comissum huiuscemodi facile permutat magistratu. Itaque uidimus, si Deo placet, non pecunia modo, quod iam solemne est, sed etiam perfidia atque humano sanguine sacerdotia apud Christianos parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum annum ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam aspiciat. Aestate nihil praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque madentium, per urbeis et pagos spectare licet. Per totam uero hyemem ueluti insecta animalia, quae hiberno tempore subterranea petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

acciperent religionem atque aduersus Christianos, Gothifredum maxime, atque Balduinum fratres, cognomento Bolionios, bellum gesturi secum arma coniungerent, caeterosque Romanae religionis homines Asia arcerent. Qua quidem accepta conditione, totius ferme Minoris Asiae imperium, praeter quasdam maritimas ciuitates breui sibi adiunxerunt, pulsis inde partim Graecis, partim Persis ac Sarracenis regulis. Post aliquot deinde annos, extincta penitus apud Turcas regia Hunchariorum prole, imperium in plures diuiditur principatus. Nam quisque fere praefectorum eam, cui


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae religionis esse potest? ― sed hosti infestissimo habendam permisit. At Orchanus praeter spem nactus loca idonea ad regiones Christianorum, quod summopere optabat, depopulandas, mirum in modum laetari, frequentique incursione Graecorum hosteis uexare, interdum socios quoque Graecos praedae auiditate iniuria afficere, rapere, abigere quae


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

non desunt, qui affirment Molium fraude praefectorum, et imprimis Othomani, ueneno necatum esse. Bazethes eo nuntio exterritus, confestim cum exercitu Iconium proficiscitur, manumque cum Thataro infelici euentu conseruit. Nam captus in eo praelio turpissime uitam in seruitute finiuit. Praeter caetera dedecora, quibus a uictore insolenter afficiebatur, quotiescunque Thatarus, ut cibum caperet, accumbebat, Turcam cathenatum iuxta lectum alligari iubebat, et ossa e mensa proiecta rodere ueluti canem cogebat. Non ita multo post Thatarus seditione domestica in


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum intellecto insignis cultu per aciem discurrens conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens,


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

atque Prusam ad sepeliendum ferri iusso, Hadrianopolim proficiscuntur, haud tam regio casu tristes quam uictoria laeti. Eo nouum quoque regem, quo ibi regnum iniret, ex Asia accersunt. Ab hoc rege nihil fere dignum memoratu aduersus Christianos actum est, praeter populationes et unum insigne Turcaica clade cum Illyricis regulis ad Drinum amnem praelium. Huic successit Hysladimirus, qui Graecos, Macedones, Thraces, Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et Pannonios


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

libidine ac crudelitate, ita et imperio omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit.


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent. Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi permiserunt, nihil ea erruptione factum, praeter quam Turcae cautiores redditi. Vniuersam praeterea Mehmethes Minorem Asiam, cum tota fere Euxini maris ora armis domuit. Ex Europaeo Ponti latere usque ad Istri ostia, atque Arpispolim, ex Asiatico uero


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

fluuium sub imperium suum coegit, omissaque ora Scythiae maritima, quae inter Istrum et Carcinitem sinum interiacet, Thauricam Chersonesum de Tatharis coepit. Nec minore cura regnum tutatus est quam auxerit. Nam nihil ferme ex his, quae imperio suo adiunxit, praeter duo oppida amisit. Quorum alterum in ripis Saui amnis situm est, qua is Sirmiensem agrum Moesicumque interfluit, incolae Sabaciam dicunt; Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte institutum esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli dubium est. Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in eius ditione essent (est autem horum maxima per uniuersum regnum multitudo) non animum, sed ducem ad defectionem deesse. Habebant autem in potestate Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

contendere. Constabat autem haec classis ex centum triremibus, centum et quadraginta dierotis, additis quinquaginta uarii generis turritis nauibus, quas inter rarae una magnitudinis erat, utpote quatuor millium amphorarum capax. In hanc praeter commeatum, ingentem belli apparatum, multiplicia armorum ac tormentorum genera, ligneam insuper turrim Turca contulerat, quam frustatim circumferri promontorioque Patrensi, quod ex aduerso Aetoliae mille circiter passuum interuallo a Naupacto distat, imponi


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

duodecim millia passuum, Iuncum uulgo dicunt). Veneti quoque Turcas ex tuto insecuti, pone insulam, cuius obiectu portus, in quem hostes sese receperant, efficitur, trium millium passuum interuallo iactis anchoris constiterunt, deliberaturi quid nam postero die esset agendum: neque enim Turcas ibi praeter unam noctem, ut euenit, moraturos arbitrabantur. Eodem die paulo ante solis occasum Massiliensis classis, quam a rege Francorum missam supra docuimus, se cum Veneta classe coniunxit, maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice,


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

quonam modo hostium cursus sine uniuersae pugnae discrimine impediretur, atque ab ingressu Corinthiaci sinus arceri posset. Putabant enim Veneti, si quid forte aduersi in praelio caderet, rempublicam quoque totam eodem casu extemplo euersum iri. Itaque omnium sententiis, praeter Gallos, qui tota simul classe hostem inuadendum censebant, eodem inclinatis, constituunt Turcarum classem e portu egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant, adoriri ― sunt autem hae triremes sicut caeteris longis


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ne multitudine pugnam confunderent, tum ut essent, qui sauciis ac fessis integri succederent, adeo accensis animis pugnarunt, ut quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt. Naupactus ab incolis desperantibus deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et ultra excurrunt; ultimum tamen agmen in reditu ab Albanesiis mulctatur. Graeci qui Naupacti erant, quod quidem solum oppidum in Corinthiaco sinu, ut dictum est, Veneti obtinebant, ubi Turcaicam classem praeter spem suam urbi appropinquare conspexerunt, rati Venetos profligatos, remque Christianam perditam esse, ad Bazethis ducem Mustapham, Naupactum iam obsidentem, qui cum eo de deditione agerent, confestim mittunt, Venetis quoque, qui urbi atque arci praeerant, proditionis metu


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum fuga ac metu superati. Fuga autem a maritimis Dalmatis coepit, qui quidem, quod fere omnes mercaturae Venetorum ritu student, cultumque et humanitatem Venetam imitantur, imbelles sunt, praeter illos, qui in agris suis uicatim habitant, Hungaricaeque sunt ditionis. Hi enim caeteris Illyricis uirtute praestant, propterea quod continuis fere praeliis cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur.


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

abduximus. Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat, interfecti, e quorum numero ducentos utriusque sexus, qui forma et aetate conspectiores uisi sunt, selectos tibi muneri misimus, praeter eos, qui e communi praedae aceruo ad quaestorem tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati.


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

tuum de more relati sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati. Rex simul his donis, simul rei haud omnino praeter uotum in hostico gestae nuntio admodum laetus Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus,


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

maxima erat auctoritas, percepisset Alfonsum a suis ciuibus odio haberi, pontifici infensum esse, ratus, ut erat, datam sibi ad oppugnandum hostem occasionem, et ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est,


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

et pacem bello, bellumque pace mutare ― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum nauium classe ex insulis Campaniae adiacentibus, ad quas, dum Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum positas, quas ipsi Veneti pro auxiliis aduersus Gallos allatis pignoris nomine retinuerant, recuperauit, Gallorum quoque praesidio, quod eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

certamina. Est oppidum in Troezenio agro Venetae ditionis, ab ipsis Venetis instauratum, natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam scriptores uocant. Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis hominibus imperium auersantibus confluxerant, agrique angustia per latrocinia ac rapinam magna ex parte uitam


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt.


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

quod quidem supplices infimis praecibus egerunt, sed etiam Romani pontificis, Francorumque ac Hispaniarum regum, ad Venetos auxilio iuuandos bellumque communibus uiribus aduersus hosteis gerendum. Sed quum rex ex oratione et postulatis Veneti oratoris ad concilium principum retulisset, nemini fere praeter Thomam, Strigoniensium pontificem et Romanae Ecclesiae cardinalem, uisi sunt Veneti armis defendendi. Quod enim meritum in se Venetorum esse pro se quisque dicebat, ut pro illis aduersus Turcas arma sumant? Contra satis sese scire Venetos Hungarico regno ualde esse


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam Aeantem dicunt, deductae erant nec emitti in salum poterant, eo quod fluuius nullis per aestatem imbribus auctus adeo diutino insuper aestu exaruerat, ut


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

ac religioni, quibus sane reges etiam parent, cessisse, quandoquidem ad studia subiectorum concitanda principes eadem cum popularibus suis superstitione tangi prope necesse sit. Nihil enim homines magis disiungit quam diuersitas religionis. Vnde Christianos praeter caeteras gentes fortunatos haberi decet, qui soli coelitus edocti atque diuinae sapientiae lumine illustrati cognoscunt non in sanguine humano, quam quidem atrocem et sceleratam uictimam esse nemo mentis compos dubitat, seu in alia superstitione, sed innocentia caeterisque animi uirtutibus


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

adeo apud Turcas uirtus uel infimae fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

extra iactum teli litore submotis atque inspectantibus. Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter unam Dalmaticam, fortunae beneficio integras inde eduxit, quae quidem et ipsa haud eo loci percussa fuit, ut aut ita undam acciperet, ut pessum iret, aut difficulter refici posset. Egressus sinu Ambracio Venetus imperator oppidum in Leucadii litoris peninsula situm ― locus


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

partim lembis ac maioribus onerariorum nauium scaphis impositos fluuium ingredi, ignemque in Turcaicas naueis, quae plurimae in amnem deductae erant, coniici iussisset, ab hoste in insidiis latente excępti sunt, atque ad unum omnes fere aut caesi, aut capti, praeter paucos unius scaphae nauales socios, qui notitia fluuialis aluei, simulque audacia repugnandi hostibus ripas fluuii obsidentibus magna cum laude effugerunt. Nam huius hostis manus tunc effugisse apud Venetos decus maximum erat, utpote quos Turcae praedam uerius quam hostem


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis,


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

oritur inter ipsos discordia, quandoquidem et regnum societatem non admittat, et possessio iniuste ac per latrocinium parta haudquaquam sit diuturna, licet saepe uideamus reges etiam malis artibus factos iisdemque regna gerentes occulta Dei uoluntate ualde florere. Nec mirum, quum nihil apud Deum praeter uirtutem in bonis numeretur. Itaque rupto foedere, quo patrium Friderico regnum ablatum erat, ferro decernere incipiunt, uter regum iustior Neapolitani regni esset possessor. Vbi ad arma uentum est, intra unius ferme mensis spatium, Hispanis in oppidum maritimum Appuliae, Barletum incolae


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum grauius consultum est. Hispani in agrum Rauennatem castra transferunt; Galli ducem Gastonem amittunt; Hispanis in fugam actis Rauennam irrumpunt et depeculantur. Interea Hispani omissa


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est, partim ueneno patris opera ob defectionis suspitionem necatis, partim morbo absumptis. Horum maximus natu Cichanes appellatus est. Post hunc Achimates fuit, deinde Corguthes, ultimum


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

sua parum interesset, Selynes an Achimathes regno potiretur: nempe ab neutro ille conseruandus erat, quandoquidem Othomanis regibus, ut docuimus, solemne sit in securitatem suam, quam ipsi imperii conseruationem appellant, omnem cognationem et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia. Phalanx regia utpote militiae assueta duce amisso neque animum deiecit, neque ulla ex parte pugnam remisit,


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto reprehendendum, quod iniussu patris prouincia sua Trapezunto excessisset, deinde quod non accersitus ad patrem praeter morem Turcaicum uenire in animum induxisset. Iisdem literis hortati sunt eum prouinciam suam repetere omniaque ex parente sperare, quae indulgentissimus pater in liberos conferre debeat, si ipse patris uoluntati morem gerendo eius beneficio dignum se praestiterit. Selynes


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

haud auersata est, adiecit. Nam quemadmodum illi nemo Turcarum uitio daret, si de imperio cum aliquo fratrum certaret ― nempe apud Turcas quilibet ex regiis liberis eodem iure paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura humanissimus, adituque praeter illius gentis superbiam facillimus, fraude tamen aulicorum deferentibus querelas nullus fere aditus patebat. Quo facto sicut ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos reges ciuilitate ac pacis artibus


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu propius Prusam accedat occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine perscribit, mandatque insuper, ut lectis literis


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine perscribit, mandatque insuper, ut lectis literis tabellarium extemplo interficiat, ne si consilium parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret. Nuntius ad Achimathem profectus, conspecta epistola praeter usitatum modum plumbo inclusa, re insolita permotus ueritusque, ut est in his suspicax mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit, et ubi, quod suspicatus erat,


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

mos apud Turcas hanc regionem attribuere ei , qui patri in regnum est successurus. Mox et coeteros prouinciarum praefectos suam quemque regionem obtinere iussit. Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

praedae transmittunt; ibi quoque ab incolis regionum adiunctis Hungaricis auxiliis populatores opressi sunt. Ex tribus millibus equitum uix dimidia pars effugere, coeteri partim caesi sunt, partim gurgitibus hausti, dum inconsulta consternatione acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

constiterant, laeuum Europaei tenuere. Selynes cum his, quos regio more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaris, legato Barnaba Belliano rem curante, uiro, ut inter Hungaros, non minus facundo quam circumspecto, quem sex annos apud se honorifice retinuerat, magnamque uim auri in eius lautitiam erogarat, pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris Christianis exclusis cum solis Hungaris in septennium induciae fierent, quo uacuus pace Hungarica bellum aut aduersus Ismahelem susceptum commodius gerere posset, aut


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque ex Moscouiis supra triginta millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis. Poloni direptis hostium castris cum magna quum rerum, tum hominum captorum praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

suis quam regiis rationibus inseruiens. Nempe si opulentioribus sociis praeesset, maius emolumentum sibi inde prouenturum sperabat. Quae res ubi indicio eorum, qui asportabantur, ad Selynem delata est, accitum in castra Ionam indicta causa telis praetorianorum ira furens obiecit, exprobrata ei praeter inobedientiam atque auaritiam paterna nece, quandoquidem graui odio magnorum scelerum ministri, quasi facinus semper exprobrantes, aspiciuntur. Nempe Selynis iussu, ut supra demonstratum est, Ionas uenenum Bazethi dederat.


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

in maximo imperio sitam esse putaret, et ob id studiosior erat magnae famae quam bonae. Nam dum regni fines proferre, prolatosque stabilire cupit, neque fidem frangere, neque inhumana uti crudelitate dubitauit. Sed nec publicum odium expauit, maluitque metui a suis quam diligi. Praeter saeuitiam ac immensam dominandi cupiditatem ne alieno quidem abstinuit, propterea quod auaritiae stimulis agitatus quosdam ex ditibus purpuratis, ut eorum bona inuaderet, interfecit, obiciens eis rapacitatem, quasi ingentes opes inique congessissent.


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

cupiditatem ne alieno quidem abstinuit, propterea quod auaritiae stimulis agitatus quosdam ex ditibus purpuratis, ut eorum bona inuaderet, interfecit, obiciens eis rapacitatem, quasi ingentes opes inique congessissent. In aliis laudare licet hominem. Praeter morem Othomanorum regum neminem ad se adeuntem procumbere, aut genibus positis se uenerare passus est. Cibi et uini parcus fuit, somni etiam minimi, laboris, frigoris, caloris, inediae patientissimus, ueste habituque uix a priuato


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

ad illam diem, qua Salomon fines Pannoniae inuasit, per triginta fere annos res Hungarica adeo deses atque imbellis fuit ex ocii diuturnitate ac belli desuetudine, ut in sola uitia, diuitias et luxuriam creuerit. Ad hoc satis compertum habebat principes regni inter se dissidere, nec regi, praeter quam quod summa aerarii inopia laboraret, ob aetatem quicquam auctoritatis inter suos esse. Et auxerat regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

igni iniecto ultionis praetextu, ut ira potius quam crudelitas auaritiae coniuncta esse uideretur, succensa soloque aequata, eo maiore Salomonis dedecore, quia Turcae, ubi rex cum exercitu adest, praedari aut quemquam praeter armatum hostem ac repugnantem uiolare nefas putant. Et ne Turca inde abeunte Hungari ea oppida facile restituerent, materia, quae ab igne illesa superfuerat, partim in Sauum, partim in Danubium, qua hi amnes altissimi fluunt, ex commodo excidentium demersa. Quo quidem facto Turca


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca agi nihilque reliqui circumsesso a tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam deditionem, quam sane aut mors carnificis arbitrio subeunda, aut ipsa morte miserior seruitus maneret - non enim Turcam promissa praestaturum, ut euenit, arbitrabatur ― statuit mortem oppetere, ne in cuiusquam Machomethani potestatem


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, hostemue inde submouere, praeter aliquot pilularias, sclopetos uulgo uocant, a quibus incidentibus telis Turcae obiectis ligneis munitionibus facile tegebantur. Blactius Moeso-Hungarus, et Ianus Botthius, egregii urbis et arcis propugnatores;


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

habitarant. Caeterum arce tradita fides dedictitiis Turcaica religione seruata est. Nam Turca nihilomagis Moesos credens fideles sibi futuros quam Hungaris fuerant, una cum familiis urbe excedere, Constantinopolimque demigrare magno omnium moerore iussit. Qui quidem sedes patrias praeter spem relinquentes se ipsos, nulli tamen miserabiles, uehementer accusarunt, commissi sceleris sera atque inutili poenitentia, quandoquidem perniciosum consilium neque reuocari, neque in integrum restitui posset. Moesi Constantinopolim


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

ab homine inuenta, gloriae cupiditate deprauatus latenter antiquare conatur. Nempe quem probabat, si sibi constare uoluit, sequi debuerat. Ita Moesi inconsulto metu seque patriamque perditum iuere, Hungari uero ab equite in abeuntes immisso, interfecti, quamquam sunt, qui asserant omnes praeter Blactium Ianumque Botthium, qui capita rerum in praesidio fuerant, cum fide in Pannoniam remissos. Ferunt autem Turcae regis sui tum degenerem metum, tum perfidiam dissimulantes Blactium Ianumque cum collega suo ab inuito prope Salomone ob uerborum licentiam, quae uino


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

tormentis, quibus urbem demoliri conatus erat, quam auus Bazethes et pater Selynes, Mars alter, ne tentare quidem bello ausi sunt. At Hungaros de ope Taurunensibus ferenda consultantes nuntius deditae urbis terrore ingenti ac moestitia compleuit, eoque maiore affecit dolore, quia praeter reipublicae detrimentum, cum summo nominis sui dedecore famaeque ac gloriae iactura, uidebant se ab adolescente Turcarum rege, bellique et omnium rerum, ut ipsi arbitrabantur, imperito, fraude circumuentos, eoque rem eorum cecidisse, ut hostibus aut contemptui posthac essent, aut non


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

Thibisco amne, et ipso glacie astricto, fines Baciensis regionis inuasit, ibique aliquot uicis depopulatis raptim se Taurunum recępit. Magnam uim pecorum abactam, hominum ad mille et trecentos captos esse ferunt. Haud tamen sine detrimento Turca domum reuersus est, quippe praeter mille ferme equos ui frigoris absumptos, et aliquot e suis desyderauit, et ipse a quibusdam Hungaris uiam obsidentibus pilula e paruo tormento excussa uulneratus est. τέλος


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.