Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eas

Your search found 890 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 193-215:


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque tempore Rhacusanę matronae, cum ancillis Sclauenae nationis aliqua ex causa forte succensent, eas per contumeliam Gothas appellant. Caeterum licet multae, ut dictum est, nationes regnum Hungariae incolant, sola tamen Hungarorum nobilitas, una cum


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis.


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum nobilitatis de his conditionibus relatum fuerit, daturos, inquiunt, operam, uti accipiantur, affirmantes ne regem quidem ipsum eas sine communi optimatum consensu posse accipere. Neque enim ille, quandoquidem iustissimus sit princeps, minus quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur, et fortunae suae insignia tunc accipiebant. Porro Bossinates, Thracum Bossorum soboles, olim Thracia a Bulgaris pulsi eas regiones Illyrici insederunt, quae Sauo, Valdano, Drino amnibus et mari Adriatico, qua Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris Thraciam ac Macedoniam inuadentibus, ultra Sauum


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes ante se Othomanos reges superauit. Eodem anno, quo regnum iniit, Constantinopolim coepit. Deinde Peloponesum pulso inde Graeco rege occupauit, et demum quicquid terrarum Istro amne et mari Aegeo atque Ionio continetur, cum toto fere Illyrico, praeter maritimam Dalmatiae oram, atque eas regiones, quae ultra Naronem et Vrpanum amneis Hungaris regibus parent, in potestatem redegit, principibus regionum, quos interposita fide ad se euocauerat, nefarie necatis. Verum uti celeriter, ita non sine suo ipsius periculo tot regna subegit. Nam cum per Illyricum, inexplorato,


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto religio, et quam Christo debeo fides. Nec putetis me, cui sane iam ingrauescente aetate fatum lege naturae diutius differri nequit, mortis metu haec dicere, quae quidem Christiano uiro longe felicior quam ipsa uita est, praesertim ei, qui ne a


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia atque Illyrico possidere ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis naues, quibus ipsi ad conuehendas merces utuntur, et ipsae terno ordine remis aguntur, grossas uulgo uocant, armis militibusque instructas cum onerariis sexaginta adiungunt, Methonemque ad Crimanum proficisci iubent. Nec


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

e Cyllenio promontorio soluunt, in Corinthiacumque sinum, quem diximus Patrensem uocari, cum reliqua classe ingrediuntur. Venetus imperator, conspicatus quatuor hostium triremes longo a suis interuallo diductas, tuti tantumodo, mercatorum ritu, memor, in eas duodecim longas naueis ex suis emisit. Turcae siue hostis contemptu, siue effugium desperantes, in aduersas Venetorum acerrime inuehuntur naueis. Christiani quoque e diuerso suas triremes in hostem tam temere irruentem concitant remis. Itaque ui magna telorum eminus


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsis obicienda quam eorum suffragatoribus, qui quidem summum imperium per stultitiam ad minus idoneum detulissent. Caeterum ne ipse quoque de maritima expeditione aliquid remisisse uideretur, in pluribus imperii sui locis naueis fabricandas, ueteresque reficiendas constituit. Itaque ad eas naueis, quas superiore anno aedificauerat, circiter sexaginta nouas addidit. Quas sane partim in sinu Ambracio, partim in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent,


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

in uulgus se iccirco regnum Friderico ereptum ire, quo ex propinquo commodius in Turcas arma mouerent, quasi non posset cum Turcis bellum geri Friderico in regno suo manente, et ad hanc expeditionem operam suam ultro pollicente, armatis Massiliae ad duodecim turritis nauibus eas Venetis auxilio misit. Quibus Veneti classi suae adiunctis Lesbum insulam inuasere, ubi cum Galli Mytilenem urbem aliquandiu oppugnassent, Turcis eam acriter defendentibus, re infecta inde abscessere, obiecta Venetis, ut est Gallorum natio ualde


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et nauali alia materia ad naueis edificandas simulque instruendas erant refertae. Turcae, trepidis suorum nuntiis ex proximis locis exciti, ad litora, qua maxime


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos ad internitionem Veneti nominis foedus ictum est. Porro Samarobrinam nunc quidam Cameracense, alii diui Quintini oppidum appellant. Et quoniam pontifici nihil prius potiusque uidebatur quam Francorum regem sibi adiungere, utpote eas uires allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent futuri, ipsum imprimis regem ad hoc bellum suscipiendum enixe hortatus est, tametsi nolebat Venetorum opes ita frangi, ut externi reges Italiam sibi uendicarent. Vnde ferunt ipsum


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Brixiani, Cremonenses sese regi permiserunt, Piscariensium quoque munimentis expugnatis fines Mediolanensis imperii ad Mincium producti sunt. Eo Veronenses atque Vicentini, Patauinique legatos ad regem misere, qui significarent se, quae rex imperasset, facturos. Ille eas urbes ad imperatorem Romanum pertinere fassus iussit Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit.


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

ex decem et septem nauibus quindecim capiunt, duae reliquae, quae agmen coegerant, nec multum ab ostio Padi processerant, in altum refugerunt. Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque eas, monimentum naualis uictoriae, omnibus conspiciendas magno Venetorum dolore subduxit. Quippe qui tantam rerum commutationem aegerrime ferebant, recordantes se, antequam de suis opibus rex Gallus bello illato non parum dempsisset, sub ditione fere sua Ferrarienses habuisse. Sane


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

Achimathem profectus, conspecta epistola praeter usitatum modum plumbo inclusa, re insolita permotus ueritusque, ut est in his suspicax mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit, et ubi, quod suspicatus erat, exempta dubitatione comperit, ancipiti malo consternatus coepit cogitare, quid consilii in tali casu sibi esset capiundum. Quidquid autem metus aut spes subiecerat, diligenti


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum Machomethanae religionis pontificem, ad cuius officium de controuersiis Machomethanorum constituere pertineret, decederet ab Armenia Minori et Cilicia, atque eas regiones praesidiis suis liberas legitimo principi restitueret; alioqui se non passurum amicum hominem et fidem suam implorantem patria per summam iniuriam pulsum in exilio senescere. Qua denuntiatione Selynem, existimantem


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil magis aduersari res magnas gerenti quam immodicas uoluptates. In iudices parum integros et prouinciarum praefectos, qui repetundarum accusati et conuicti essent, seuerissime animaduertit. Impatientissime etiam suorum dedecora tulit. Nam sororem et fratris filiam, quum comperisset eas parum honeste pudicitiam habuisse, necari iussit. Vita ex insita ambitione tristiori fuit, utpote qui ne conuiuari quidem cum amicis, nisi admodum raro soleret. Quum de bello suscipiendo deliberaret, amicorum quidem sententiam exquirebat, sed in capiendo consilio suam potius


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

Nostrum uero contra regnum ab Othomano coeptum, quia Turcas neque uirtus neque fortuna ad hanc diem destituit, dum semper eodem industriae tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam, Illyricum, Macedoniam, Graeciam possidemus:


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam Argonautae, ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

Tandem tutiora suadentibus accedens, ne hosti in sua et ignota Turcis terra pugnandi et rei bene gerendae occasio daretur, caeteris rebus praetermissis oppugnationem Sabactii et Tauruni aggredi, amicis praesertim idem sentientibus, regi placuit, haud quidem desperanti celerem Moesorum, qui urbes eas incolebant, deditionem, quum quia illos diutinam obsidionem, utpote cum familiis et pecoribus inclusos, nequaquam passuros arbitrabatur, tum quia credebat Moesos, eo quod ritu religionis cum Hungaris, qui in praesidio


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

usum ab incolis paratarum ibi inuenerat, per latitudinem fluuii, quae trecentos passus non excedebat, interuallo duodecim pedum inter se iunctas disposuit, trabibusque de naui in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

sui sedem religione augeret. Quippe Machomethani Christianos, qui, ante quam Machomethus Arabs exitialem sectam institueret, uitae sanctitate clari fuerunt, ualde uenerantur, et amicos Dei appellant, existimantes Christi leges humanum genus tenuisse, quoad Machomethus non tam eas abrogaret quam suas conderet. Nam ubique Christum honorifice appellat, et uerum Dei legatum ad homines missum fatetur, sibi ipsi per imprudentiam repugnans, quandoquidem eum maxime probat, cuius instituta, quasi ab homine inuenta, gloriae cupiditate deprauatus latenter antiquare conatur. Nempe


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.