Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eas

Your search found 890 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 649-685:


649. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque astutus protonotarius palatino ad vota esse, ut inferioris Sclavoniae comitatus ab eodem et Hungariae regno dependeant, praecipue cum Antonius Spissich, comitatus Verocensis vicecomes, convocandorum inde ad diaetam instar aliorum Hungariae comitatuum rationes eas posuisset, quod statibus Croatiae rationes eorundem accipere renuentibus, sed ad consilium locumtenentiale submissis informationem circa tales habere nequeuntibus, cum nihilominus in diaeta de quanto contributionali semper ageretur, necessum est, ex singulis comitatibus ablegari deputatos, a


650. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

supplicatum. Scriptum etiam Posoniensi camerae, ne a nobilium propriae allodiaturae rebus tricesimam exigi patiatur. In conferentiarum altera baro Stephanus Patachich, colonellus et in confiniis commissarius, varias ex officio difficultates | proponens. tale ad eas accepit responsum, ut videret facile, eo vota plurimorum tendere, quatenus officio vale daret. Vir perspicax observavit praepotentias, et Josepho Raffay 700 fl. officii commissariatus designari, mortuo locumtenente Erdoedio cum vidisset Adamum Batthyan, hominem juvenem ac vix 24


651. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

colonos et alios in fine ad tale dominium vel bona exprimebantur cum facultatibus, quas tenebant ad tale dominium. 6to. Nomine terrarum populosarum intelliguntur sessionales, interrogando conscribendum, si omnes tales siligine inseminare deberet, quot metretis Posoniensibus eas inseminaret; atque ita de aliis: | desertarum, quas ex desertis sessionibus usuaret, exstirpatitiarum, quae noviter et successive fuissent exstirpatae. Sic de pratis. Vineae sessionales vel montano juri obnoxiae promiscue scribebantur, dum in observationibus


652. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

continuae, Zagrabiae a Busan, praeside episcopo, habitae. Vide fol. 336.) Zagrabiae quotidianae apud episcopum conferentiae, sed hac et sine actuariis et sub una domini Joannis Busan, Ladislai Lukauszki et Antonii Bedekovich quasi directione, aliis ad eas nec vocatis existentibus, ut imperium rursus Zagrabiae penes unum Busan esse videretur et acciperetur non sine indignatione et stomacho ab iis, qui negligebantur. Acta diei singulae referebat vicebanus recipiebatque responsorias et quidem a potiori a Busanio, praecipue ubi de


653. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

ob tot favores ab antenatis eorum ecclesiae praestitis, tam per fundationes altariarum, bonorum donationes, legata, favores in tuendis ecclesiae juribus et privilegiis, tot item ecclesiae incendiis, prouti etiam propriis, quos actu praestarent. Quaerent item deponentque summas debitas, et quo eas capitulum elocabit. Arenda etiam in praejudicium mensae canonicalis tam abjecto pretio arendari nequiret. Verum Georgius Reess custos. Joannes Paxi aliique sustinuere, capitulum esse liberum ea, qua vellet, ratione summas elocare, neque aliquem factum uni favorem sibi praetendere posse.


654. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

et, qui illi sunt, qui mutarunt, rogabant. Respondentibus singulis: ego nescio, ego nescio, interrogatus est Terihay canonicus (apud quem in deposito erat sigillum minus capituli), qua ratione obsignare litteras potuit et a quo submissas. Reponit, allatas fuisse a Gaszparich. Ille, sibi eas fuisse datas a Paxio, reponit, talitergue prodiere complices. Paxi, videns, rem non probari a capitulo, me autem desuper testimonium petere et protestari: Bene, inquit, si ergo litteras illas pro actu capitulari non habui nec haberi possunt, eccur ad comitem locumtenentem pro testimonio


655. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

et bano periculum esse, quia fors apostasiam illam a fide meam augustissimae relatam scivit, proditurumque vidit mendacium, si deductiones illae meae prouti et instantia ad reginam pervenerint, Krajachichium rogavit, ne cancellario aut ejus secretario meae illae repraesentationes darentur. Hinc et eas apud se retinuit, agens omnia, ut praepositi fieret resolutio. Quem in finem et ad Kooh, | banum, comitem item Altham accessit. Personalem quoque regni Hungariae dominum Fekette animavit, ut in suo ad reginam accessu lectorem Putz pro praepositura commendaret


656. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

si Venetae semet alleatis illis adjungerent, aut Carolus VII. ea, quae antiqui erant Longobardici regni, Venetis adjiceret. Qua re Austria ipsa, tam metu rei hujus quam et necessitatis pecuniae, Venetis, quoad limites difficultates insinuantibus, semet insinuare et promittere incepit, quod res eas accomodatura foret. Venetae etiam observantes res Caroli VII. inclinari et post secutam ejusdem mortem, datumque imperium Francisco I. Lotharingiae, marito Mariae Theresiae, oportunitatem videntes augendarum suarum rerum, re cum Romana curia praevie communicata et


657. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

monuimus, a pluribus acta fuere annis et fere ab anno 1744. Verum, quia hoc plene terminata fuere et absoluta positique limites et resignationes reciprocae, ideo ad annum nunc a nobis notantur. Circumstantias singulas, quae in hocce negotio intercurrerunt, sicuti rescire non potuimus, sic nec eas referimus. Ea duntaxat, quae ad nos pervenerunt nobisque relata fuere a Jesuitis praecipue et Capucinis, viris etiam aliis huc advenientibus et a me interrogans, praecipue autem quodam Gallo, qui Flumen ut commercialis appulerat et Zagrabiam usque excurrebat ad locumtenentem ipsum intuitu


658. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

et per hos regentium, nec mandata regia curantium, sed prout volunt agentium, in commissionem regiam, jam principis oraculo approbatam, evertendam agere. Haec erat substantia Lukanszkianae epistolae, adjungendo, quod proximo tabellario Raffajanas repraesentationes sit submissurus, cum eas nunc describere nequivisset, et exorando altissimam regiam protectionem, cum haec persecutio ei veniat ob servitium regium, et in hoc regno servire principi cupientes persequantur, nec futuram quietem, quoadusque praepotentiae non tollantur. Haec inquam erat epistolae substantia, sed


659. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

possit, vel ne. Verum uti etiam tali nomine potuisse, quoadusque privilegia comitum, lege sic admittente, discussa fuerint. Intuitu autem praepotentiarum respondissem: hae vel fuere respectu privatorum vel status publici. Si privatorum, illi lamentari debent; si status publici, is respondeat, qui eas, si advertit, non correxit. Exspoliationem occasione tumultus negare non debuisset, at dixissem ego: teste commissione regia | , communi reus sum delicto, et in hoc dementi Majestatis Suae decisioni me subjicio. Scripto equidem negabat Raffay, se


660. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

Esse in regno ipso, ob circumstantias vicinitatis cum Turca, diversae sortis et conditionis subditos, quorum conditio ipsis plane regiis diplomatibus, decisionibus, quin regni plane articulis et confirmata et usu immemmorabili constabilita. Horum res sic simpliciter aut seponere aut eas violare nec tutum est nec legale, quia antea in foro suo octavali de iis agendum foret. Proinde ex praemissis motivis universale urbarium nec patriae nec principi expediens esse censeri. (Observationes circa puncta


661. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

epistolam illam, qua Lukauszki post sui ad assessoratum tabulae promotionem eidem ut bano respective egit gratias, respective favores expetiit, pro sui vexa et opprobrio accepit easdemque sic consideravit, quasi illudere si voluisset Lukauszkius, ut plane | reginae eas exhiberet et de facta sibi illusione expostularet, satisfactionem petendo. At quia innocentes fuere Lukauszkii litterae, neque judicio etiam aliorum, quibus ad censurandum dabantur, illusoriae, regina admonuit banum, ne tam passionato erga Lukauszkium foret animo, et quae nullatenus deduci


662. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

assignato) adducto secum filio suo, officialibus Erdoedianis tales dedit posuitque leges, quae in praesidio obsidione inimici cincto dari obsessis solent. Transire nullus vel ad inferiorem arcis ambitum sine insinuatione et Patachichii venia poterat, nullas vel dare vel recipere litteras, nisi eas prius commendanti huic praesentasset. Quisquis exire vel subintrare arcem voluisset, insinuare et insinuari talem oportuit. Defectus minimos aresto aliisque castigabat poenis, una potatione dempta, quam profitebantur dietim commendans cum officialibus tam dominii quam et banderiorum. Diebus


663. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 296 | Paragraph | SubSect | Section]

Mire autem res eorum sunt dispositae, ut Jesuiticae reipublicae rationem nec ii animadvertant, qui instituti sunt asseclae, nisi ad professionem illam perveniant, quae apud illos suprema est et professio boni societatis dicitur. Hi soli sunt, qui institutum penetrant, alii omnes eas talesque habent constitutiones, quae sub pietatis pallio ad societatis bonum diriguntur. Profecto re et institute societatis bene perpenso, institutum hoc illud taleque apparet: in quo Europae principum stat aequilibrium et Romani pontificis saecularis autoritas. Hispaniae attamen, tam ob


664. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 297 | Paragraph | SubSect | Section]

occupata a Gallis. Populi responsum.) 2do loco notandum occurrit suscitatum promotumque Galliam inter ac Angliam bellum. Anno adhuc 1754. officialis Gallicus contra pacta publica Dunkerkam praesidium firmavit et Anglicis navibus molestus exstitit, saepiusque eas est praedatus. Angli lamentari et satisfactionem petere non cessabant, at fuere incassum omnia, Gallia surda aure lamenta Angliae praetereunte. Hinc secutae sunt mutuae navium occupationes depraedationesque, anno autem currente 1756. ab Anglis indictum est Galliae bellum et a Gallia Anglis.


665. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

a tergo abeuntis Brauniani erat militis. Puncta conventionis. Abeunte Braunio cum Saxonici exercitus mareschallus Rudovszki a rege suo Poloniae, quid facere debeat, postulasset, ob extremam potissimum, qua premebantur, famem, eas accepit a rege suo litteras, ut in talibus constituti una cum suo rege durissimis circumstantiis quidquid fecerint ratum gratumque regi futurum est, excepto solummodo eo, ne contra personam sui regis et electoris Saxoniae arma corripiant et contra eundem insurgant; caetera probaturum omnia.


666. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 312 | Paragraph | SubSect | Section]

in Hungariam facillime irrumpere potuisset et eandem magno servare damno, uti etiam quae in Bohemia et Moravia occupaverat. Sed his non curatis, unam ejus studium videtur esse divexare Austriam, atque ob rerum penuriam extorquere faventes commerciis Protestantium tractatus articulos. Necdum enim eas esse Austriae aerarii vires perspiciunt Protestantes, ut tot damnis reparandis sufficiat, Galliam ob bellum, quod cum Anglia gerit, succurrere Austriae non posse praevident; Moscovia in eo statu etiam non esset, prouti nec caeterae catholicorum provinciae et regna; hinc supponunt, vel ex hac


667. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

praefatas canonicorum epistolas | ad manus comitatus tradidi, verum ut hoc ipsis pateat taliterque ab involatione domus abstineant, eodem a prandiis die ipsos authentice admoneri curavi, ut, an authenticare velint, sese declarent, secus quod comitatui resignem eas omnesque litteras; et in effectu resignavi. Alia quoque universa scripta mea e domo abstuli atque affini Hadrovich servanda tradidi. Universa enim rapuissent. Hac facta admonitione interrogavit admonentes judlium Malenich, num revera apud eosdem essent litterae; et respondentibus ita, immo


668. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

et in effectu resignavi. Alia quoque universa scripta mea e domo abstuli atque affini Hadrovich servanda tradidi. Universa enim rapuissent. Hac facta admonitione interrogavit admonentes judlium Malenich, num revera apud eosdem essent litterae; et respondentibus ita, immo demonstrantibus, quia eas apud se habuere, cur eas assumere velint, interrogavit; et reponente judlium Stephano Cheh, securum esse velle comitatum neque dare media, ut quaestio enascatur, an factum hoc fuerit vel non, taliterque de fidei dignitate comitatus et capituli oriatur quaestio, ideo pro cautela omni mandavisse


669. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

Alia quoque universa scripta mea e domo abstuli atque affini Hadrovich servanda tradidi. Universa enim rapuissent. Hac facta admonitione interrogavit admonentes judlium Malenich, num revera apud eosdem essent litterae; et respondentibus ita, immo demonstrantibus, quia eas apud se habuere, cur eas assumere velint, interrogavit; et reponente judlium Stephano Cheh, securum esse velle comitatum neque dare media, ut quaestio enascatur, an factum hoc fuerit vel non, taliterque de fidei dignitate comitatus et capituli oriatur quaestio, ideo pro cautela omni mandavisse supremum comitem, ut nec


670. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

dare media, ut quaestio enascatur, an factum hoc fuerit vel non, taliterque de fidei dignitate comitatus et capituli oriatur quaestio, ideo pro cautela omni mandavisse supremum comitem, ut nec mihi restituantur litterae, si easdem spirituale judicium comportare et authenticare recusaret, adeoque eas nec mihi se daturum, sed servaturum. Observabatur, quo ab admonitis pergant judlium, et dum visum fuisset, quod ad supremum comitem, et quod apud eum depositae sint litterae, (quia cancellista eos secutus est ad supremum comitem specie alicujus negotii), mihi domuique a violentia et involatione


671. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

ne ad castra et exercitus regios, quod uterque fratrum suspirabat orabatque, exmitti possit, hinc etiam, dum a regina exmitti postulasset banus, eadem illi respondisse perhibebatur, necessarium sibi in Sclavonia esse, et habere se generales multos, sed pro rebus Sclavoniae unum illum, qui eas Sclavoniae confusiones accomodare valeat. Plusque illi futurum, si hae bene accomodentur, | quam suo ad castra exitu facere posset. Ergo toto conatu festinationeque in accomodandas eas Sclavoniae confusiones properatum est, ut tanto servitio obligata aula


672. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, et habere se generales multos, sed pro rebus Sclavoniae unum illum, qui eas Sclavoniae confusiones accomodare valeat. Plusque illi futurum, si hae bene accomodentur, | quam suo ad castra exitu facere posset. Ergo toto conatu festinationeque in accomodandas eas Sclavoniae confusiones properatum est, ut tanto servitio obligata aula deferre cogeretur Nadasdianis precibus, qui ad suae familiae incrementum, sive consideretur augendarum facultatum occasio, (exigua enim habent bona Nadasdii in Hungaria, sed ex capitalibus vivunt potissimum), sive honoris et


673. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

quod regno ipsi censuram inferet, quibus suis dictis praedescriptis sermonibus causam dabat. Iterum fiscus regius Stephanus Bichi erecta actione contra reos processit; qui detinebantur Zagrabiensi in carcere, Varasdinum adducti sunt. Comparuere etiam ii, quibus extradatae fuere armales, quive eas ingenti pecunia et domuum suarum ruina emerant. In fine nullae illae litterae pronunciatae sunt, ipsique incapaces armalium dicti et contributioni subjecti. Jurjevich autem, Sunecz ac alii, qui in carceribus erant, proscripti atque ad labores sunt condemnati. Busan singulis diebus


674. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

Zagrabiensis Franciscus Thauzi pro locumtenente est cum regio mandato resolutus. Accipit directorium. Quia vero debilior fuisset judicatus et regendi incapax, judicatumque, ne, sicut cum clero suo in discordiis viveret, ita et cum saecularibus eas foveat vel in easdem incidat, ideo, ut talibus firmetur provideaturque subjectis, quae locumtenentem hunc regant et ex quorum arbitrio is omnia facere debeat nomenque pure portare locumtenentis, bano providendum erat. Ergo in militaribus colonellus a Settwicz talis erat episcopi


675. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

demortui, ex inferno non eliberabuntur. Quo ejus dicto audito, | hodiedum res omnes indecisae manent, nec effectus testamenti ullus est. Successive sparsus rumor, furto sublatas, ac pecunias Ztepanichianas apud Gaszparich creditum, has acceptas ab episcopo, ut eas, quas reginae dedit, resarciret. Cardinales novi. Papa Clemens XIII. fratruelem suum Carolum Rezzonico cardinalem mense Septembri, simul et nepotem ac nepotismi Romae abusibus declaravit, episcopum item Vincentinum Prioli Venetum et


676. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum multa alia Romani pontifices, quibus nos plane quidem immerentes successimus, tum hoc praeclare sapienterque fecerunt, ut, quae provinciae ac nationes in finibus perpetuorum christiani nominis hostium positae tanquam valli quidam atque aggeres munitissimi contra ipsorum impetum existimantur, eas illi quam diligentissime observarent, praecipua benevolentia complecterentur et singularibus etiam, ubi res ferret, benefices exornarent. Ejusmodi est florentissimum Hungariae regnum, quod tu, carissima in Christo filia nostra, haereditarium accepisti, quodque ad christianae ditionis et gloriae


677. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

junctus sangvine consiliario ad cancellariam Hungaricam Viennae Jacobo Szvetich fuisset, hujus ope factum est, ut jubente aula vicecomes Szaich | ab officio deponeretur, quamvis 27. Februarii electus, et hoc ideo, quia judlium Svagell testimoniales pro Szaichio eas expedire debuit, quas voluit vicecomes. Ob hoc itaque administrator comitatus dominus Antonius Bedekovich, celebrata in episcopali bono Gradecz congregatione, tam ob sumptus, quod idem administrator episcopi foret vicarius in temporalibus, quam et usu inducendam in bonis episcopalibus comitatus


678. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei gloriam, quae Jesuitis darentur; ex quo Jesuitas se omnibus orbare conantes sprevit consilio Capucini cujusdam, cui praedicta retulisset, idemque, Jesuitas interesse suum quaerere, eandem convicisset. Praemissa sincere annotavi, ut discant videantque foeminae, qualiter eas cautas esse et vivere oporteat. (Vicecolonellus Dubicensis novus.) Anno hoc, initio Maji, vicecolonellus et commendans Dubicensis dominus Balthasar Petkovich sponte ac invito bano officio valedixit. Successit eidem suus antecessor, dominus


679. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

latinas epistolas; delitiae olim illi arma, equi, venatio animusque plus virilis, quam foemineus; in partus suos fuit crudelis passimque creditum, vel fuisse androgynam vel clytoridem. Quin a pluribus praeclaris nobilibusque foeminis, quibus fingere opus non fuerat, relatum mihi est, dum dormire eas cum Pudentiana contigit sive in via, sive domi ejus ad succumbendum sibi fuisse provocatas, et quandoque oppressas, ut harum quaedam a me consilium rogarent, quaedam stupescerent penis virilis in foemina vim, explicatione facta, clytoridem habuisse videtur.


680. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

eo aversio. Ex uxore sua Barbara Gerlechich, 1758. copulata, reliquit filiam atque filium Adamum, superiore anno mense Decembri die 12. natum. Provisus munitusque sacramentis, die secunda Aprilis in sepulchro majorum suorum Odrae in parochiali habito est depositus. Ad litteras ut natus fuerat, sic eas coluit, scripsitque plura erudite ac docte, ut dissertationes varias de rebus politico legalibus. Incoaverat commentarios [ in jus municipale debita methodo, quos reliquit imperfectos. Manuscripta veterum colligebat, voluptatem in hortis ac venatione ferarum


681. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi scientiam juris, cum nihilominus illam a Krajachich vel Kanotay condiscendam haberet. Est Joannes Kukuljevich temerarius adeo, ut a se praeconceptis adversari, suaque dicta vocare in dubium, aut iis ut oraculis non assentiri, se offensum injuriatumque existimet, cum hoc sibi blandiatur, etiam eas, quas ignorat, scientias se perfectissime possidere. Accidit, ut superiore anno fatus Kukuljevich ad comitatus Varasdinensis sedriam per capitulum exmitteretur, ubi in revisione cujusdam violentialis processus, cum dominus Skerlecz, proloquente, nescio quae, Kukuljevichio, eundem


682. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

item ejus sive Malatinszkio alteri, qui postea ad regem Borussiae defecit. Comes ipse ultra matris suae iras, quam paulo ante mortem placaverat, iras sibi junctorum sangvine affinium item suorum, aliarum item familiarum aversionem est consecutus, ut ob fatale matrimonium et eas, quas nactus est, promotiones tardius acceperit, multisque erogatis pecuniis et honoribus, quos fuisset ob tanta sua servitia assecutus, hac | de causa careat; quod sine aulae nutu relictisque illustrissimis familiis, huic Susanae se alligavisset. Sero errorem


683. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

cum vigore Tridentini docuissem: Deo uni, non autem Petro, Paulo, Barbarae, Annae etc. oferri debere sacrificium; item missas illas perpetuas, vulgo altarias vocatas, nec recte offerri pro redemptione animae vel animarum, ut passim in testamentis exprimere solerent; minus autem recte eas restringi ad certos gradus vel personas, ita ut talia sacrificia nullius sint valoris, si prodesse iis nequeunt, ad quos restricta sunt, quod in quorundam canonicorum testamentis legi; damnavissem porro omnes, qui tales altarias conderent ex vana gloria fineque illicito, ut habendae per


684. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

comes Orsich bona retineat, (prouti a vicecomite Spissich informatus et volebat, nisi Viennae repraehensus fuisset) molestat capitulum, et deposito interesse ad judiciarias manus, ipsas summas capitales sibi creditas offert, petitque obligatorias penes comitem Orsich existentes; hie admonitus eas recusat restituere. Confusio in capitulo gravis, quod totum antedictum de obligatoriis negotium factum quatuor canonicorum fuisset, videlicet custodis Reess, canonicorum Galliuff, Delinich, Popovich. Demum post multas preces Orsich videns, semet in bonorum possessorio non relinqui, a


685. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

Februario monebatur episcopus et capitulum per cancellariam regiam aulicam Hungaricam, Majestatem suam sacratissimam ad instantiam capituli Strigoniensis collegium olim Viennae Pazmanianum denuo reponere et restituere velle, jamque repositionem decrevisse, consequenter ut ad kalendas Martii eas facerent dispositiones, medio cujus aes primati olim Barkoczio in anno 1762. pro aedibus collegioque datum a capitularibus Strigoniensibus recipere valeant et cum eodem convertere quo melius. Eheu, quae maledicta in Paxium episcopum Sirmiensem ex more capitularium resonabant. Responsum est


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.