Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eas

Your search found 890 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 751-765:


751. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

fixae, aliae errantes sive planetae. Stellae fixae vividissimum habent lumen, sed scintillant ob exiguitatem diametri apparentis, ob quam a tenuissimis quibusque vaporibus teguntur et reteguntur per vices. Dicuntur fixae, quia servant eandem ad sensum positionem ad se invicem. Olim est creditum eas servare omnino ejusmodi positionem. Verum detecti sunt per telescopia quidam satis exigui quarundam fixarum motus, qui nobis videntur exigui ob immanem distantiam, sed fortasse sunt satis magni. Adhuc tamen, cum sub sensum sine telescopiis non cadant, hic habentur pro nullis.


752. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ipsum percellentis. Est admodum probabile alias esse minores, alias majores Sole, et sine ulla certa relatione magnitudinis cum distantiis dispersas esse per illa immensa intervalla, uti planetae nullam habent certam magnitudinum et distantiarum relationem. Dictum est eas esse summi ad confinia mundi; nimirum mundi nobis conspicui. Incertum enim omnino est, quo se protendat mundus, fortasse ultra omnes fixas nobis conspicuas in immensum, si mundi nomine appelletur aggregatum omnium rerum creatarum. Ineptus sane sit, qui cum suorum oculorum vi, vel etiam cum


753. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

veterum ornandi carminis gratia assumuntur. 8 Leo habet binas stellas primae magnitudinis, in corde et in cauda; Virgo unum in spica, quam manu tenet; Scorpius unam in corde: ad eas hic alluditur. Quando Sol ingreditur Libram, est aequinoctium, sive dies noctibus aequales fiunt, atque eo respicitur, quae de hoc signo hic habentur. 9 Sol est longe inferior


754. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sunt illa loca, quae occupabantur ab iis fixis tum, cum ejusmodi nomina sunt imposita, incipiendo a sectione verna aequatoris cum ecliptica. Quae ipsa sectio verna cum respectu fixarum singulis annis regrediatur in occidentem, aequinoctia annorum sequentium fiunt ante, quam Sol redeat ad eas fixas, cum quibus fuerat annis praecedentibus in ipso aequinoctio. Unde factum est etiam, ut ille fixarum motus dictus sit praecessio aequinoctiorum. Porro zodiacus prior dicitur apparens, quia oculis ipsis apparent stellae, quibus is constat. Hic autem posterior rationalis, quia eum cum


755. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Decrescente vero eadem, accedit ad eam formam. Praeterea mutat orbita et positionem suam, cum axis moveatur, uti diximus in adn. superiore, atque id vertigine trepida, nimirum jam progrediendo, jam regrediendo, sed magis progrediendo. Celeritas quoque Lunae mutatur ob eas vires perturbatrices, et a quadraturis ad syzygias perpetuo augetur, ab his ad quadraturas minuitur per easdem. Ipsum tempus periodicum majus est, quando Luna est in aphelio quam quando est in perihelio. Orbita inclinatur ad eclipticam jam magis, jam minus, et nodi jam progrediuntur, jam


756. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Cyprum insulam. Post meum adventum huc Societas Regia decrevit discessum binorum astronomorum ad insulam Sanctae Helenae et aliorum binorum ad Sumatram insulam. Ad quas expeditiones meos quoque impulsus, quos et voce iteravi et scripto, non inutiles fuisse arbitror. Regis autem munificentia ad eas binas expeditiones 1600 Anglicanas libras persolvit. Erit fortasse aliquis in Pacifico mari, quod esset optandum maxime. Et ego qui tum de Septentrionali America cogitabam, spero me futurum satis mature Constantinopoli, quo nimirum brevi iturus sum in Veneti legati comitatu, et ibidem


757. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

exhibet illam, quam diametrum apparentem appellamus. Porro, quo objectum est propius, eo ejus diameter apparens est major. Et quidem, si exigua sit, ut accidit in planetis, est major in eadem ratione distantiae reciproca. Adeoque numeri ab indiculis denotati exprimentes eas apparentes diametros exprimunt etiam rationem inversam distantiarum. Sunt et alii usus micrometri, sunt et alia micrometrorum filarium genera, ut ubi adhibentur fila obliqua se decussantia ad angulos semirectos; sunt micrometra ocularia, sed quae dicuntur externa. Et


758. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ibi diligenter ea ipsa phaenomena, et curvas, quas videretur describere fixa limbo proxima. Cujus quidem et emersio haberetur ante immersionem ob refractionem ingentem. Multo rarior atmosphaera adhuc pareret mutationes multo majores quam quae dicuntur observatae. Hinc eas ego rariores observationes explicandas censeo vel per illusionem opticam a telescopiis ortam vel per aliquid in atmosphaera nostra interpositum; nam in earum nonnullis alii observatores alibi positi et idem observantes nihil viderunt ejusmodi; vel alicui parti crassioris atmosphaerae solaris


759. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

assequatur Saturnum lentiorem. 6 Lunae aberrationes implicatissimas et earum causam pendentem a mutua gravitate Newtoniana ac ipsius Newtoni felices conatus et elementa tabularum ad eas computandas ab ipso proposita persecuti sumus lib. I. ab adn. 47(46). 7 Maris aestum derivari itidem a mutua gravitate Newtoniana innuimus lib. I. adn. 20. Intricatissimi


760. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

velocius moverentur. Nam ea vis ageret breviore tempore adeoque minorem gigneret motum, qui praeterea cum majore praecedente motu compositus minorem induceret deflexionem novi motus compositi a motu priore. Deinde vero, si eadem etiam velocitate ferrentur omnes et vis, qua corpus refringens in eas agit, esset diversa, ob diversam nimirum ipsarum molem et diversum textum punctorum eas componentium (nam vis in totam particulam pendet a vi in singula puncta et colligitur ex summa hujusmodi virium, quae pro varia distantia, positione et numero eorundem punctorum varia esse debet), alius


761. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

qui praeterea cum majore praecedente motu compositus minorem induceret deflexionem novi motus compositi a motu priore. Deinde vero, si eadem etiam velocitate ferrentur omnes et vis, qua corpus refringens in eas agit, esset diversa, ob diversam nimirum ipsarum molem et diversum textum punctorum eas componentium (nam vis in totam particulam pendet a vi in singula puncta et colligitur ex summa hujusmodi virium, quae pro varia distantia, positione et numero eorundem punctorum varia esse debet), alius in aliis particulis generaretur motus novus componendus cum priore adeoque alia in aliis


762. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

omnes ac in naturam inquiritur per observationes et experimenta. Observationes fiunt spectando id, quod natura per se ipsam sponte exhibet. Hujusmodi sunt observationes pertinentes ad astronomiam et historiam naturalem. Experimenta fiunt * corr. ex animastica ponendo per artem naturam in eas circumstantias, in quibus debeat agere et nobis ostendere id, quod quaerimus. Quod pertinet ad physicam experimentalem. Porro et ferro et igne utimur ac dissolvimus per vim compagem corporum potissimum in chemia, et naturam quodammodo velut torquentes cogimus revelare


763. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

40 Proponitur ipsa haec proprietas luminis: quaevis particula luminis, dum progreditur spatio eodem, nimirum per medium homogeneum, acquirit alternatim binas dispositiones, quae redeunt post determinata quaedam intervalla et viae et temporis. Eas redire post intervalla viae aequalia constat immediate ex observationibus et experimentis, de quibus infra. Redire autem post intervalla temporis aequalia colligi potest ex eo, quod per medium homogeneum lumen debeat moveri uniformiter. Ejusmodi vicissitudinem binarum


764. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

47 Longitudo intervalli inter binas oppositas dispositiones non est semper eadem, et discriminis fontes sunt tres: diversum medium, in quo radius progreditur, diversus angulus, in quo radius advenit ad superficiem refringentem, et diversa natura ipsius radii. Newtonus eas omnes leges determinavit, et primae duae fere nihil pertinent ad causam coloris rubei in Luna deficiente, quae pendet penitus a tertia. Satis est hic illud exprimere pro prima lege, intervalla vicium eo esse majora, quo medium, in quo lumen progreditur, est densius vel pinguius, ceteris


765. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

compositorum tam ex radiis transmissis quam ex reflexis. Quae series debent respondere illis principiis, quae praemisimus, ita ut illi determinati colores sibi succedant, quos requirit illa attenuatio continua et qui calculo inito definiri possunt. Et quidem res ita succedit. Newtonus enim eas series computavit, uti supra diximus adn. 16. et P. Benvenutus calculum ex correcta constructione restituit. Ac ipsi calculo inveniuntur conformes illae series, quae in ejusmodi experimento observantur, quod quidem omnem hanc theoriam confirmat mirum in modum.


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.